Liber II
311

eorum, quibus inseritur, digitorum autor sit, situs ipsius insertioque liquidissime commonstrant. Cæterum hunc non semper in indicem et medium, digitos, tendinem porrigere obseruaturus es, sed duntaxat in indicem. Sic etiam decimum octauum musculum in minimum et anularem simul, tendines, qui statim in brachiali dirempti fuerunt, digerere non semper conspicies, sed frequentissime unicum tendinem in paruum digitum ferri obseruabis, eius digiti extensionis ducem. Pariter decimus septimus in tres tantum tendines diuidi uidebitur, qui in brachiali inuicem deducti, indici medio, et anulari implantabuntur, in minimum autem digitum statim a brachiali tendinem, ut ad cæteros digitos, ferri rarissime reperi, quum decimus nonus parui digiti extensionis autor sit. At his omnibus tendinibus, ubi postbrachiali membranulis et fibrosis nexibus committuntur, priuatim id accidit, ut singuli latescentes uelut in plures diuidantur, ut iam latiores multo, et tenuiores redditi, ad digitorum radices, mirabili neque semper eadem serie inuicem misceantur, unius digiti tendinis portione etiam conspicua, ad alterius digiti tendinem pertinente. Quod et in tuis manibus conspicari poteris, animum, quando digitos flectis, ac reflectis, et in latera ducis, digitorum radici adhibens. Quamuis in manu cute liberata, id intueri magis conduxerit, ut non mireris, cur Galeni tendinum seriei minus ilico accesserim, arbitrerque decimum septimum, decimum octauum, et decimum nonum quatuor digitorum, una et extensionis et abductionis a pollice opifices esse, ob uariam illam, quæ per obliqua prorsus fit, commixtionem, et rectum situm, et ipsorum insertionem, quam in totam digiti longitudinem moliuntur. Nullam tamen prorsus tendinum commixtionem unquam perfici obseruaui, cuius beneficio uel obscurissime paruum digitum a pollice abduci ausim asserere, imo rectus ille musculi decimi octaui ductus insertioque arguunt, nulla prorsus ratione paruum digitum eius opera, extrorsum a pollice abduci. Atque eiusmodi etiam quid in pede obseruari, suo loco dicam. Habeto igitur mea quidem sententia decimum octauum pro præcipuo parui digiti extensionis autore. Decimum autem nonum insigniter ad indicis et aliquando medij a pollice abductionem, idoneum esse neminem ambigere conuenit.Vigesimus. Verum quia paruum adeo atque ex abundanti a cæteris abduci oportuit, quoties rotundas figuras manu complectimur, et quum huiusmodi motus decimo octauo musculo acceptus ferri nequeat, rerum Opifex musculum breuem, sed ualidum in extrema manu reposuit, illi motui præsectum. A quarto enim brachialis osse, quod rectum appellauimus, musculi huius principium prodit, quod per lunæ monticulum ad paruum digitum pergens, toto ductu carneum uisitur, muris seu lacertæ formam eleganter exprimens, quippe musculus iste, in exortu utcunque tenuis, in medio teres crassusque est, in sertione autem, quam in externo primi ossis parui digiti latus molitur, gracilis tenuisque, et nerueus euadit, sit itaque hic ordine uigesimus.Vigesimus primus. Cæterum uigesimus primus, pollici peculiaris censetur, estque ille altera tertij ex ulna pendentis principij portio, quam a decimo nono, qui ad indicem et medium potissimum fertur, distinguimus. Ab ulnæ itaque exteriori sede, iuxta ligamentum membraneum inter cubiti ossa, qua inuicem dehiscunt, consistens, et iuxta medium longitudinis cubiti iste musculus enascitur, uersus radium oblique properans. Priusquam uero radij inferiorem contingit appendicem, in paulo minus toto teretem cessat tendinem, qui communi cum tendine bicorni, quo brachiale extenditur, sinu, et ligamento plerumque deductus, ad brachiale contendit, et ilico latescens totius pollicis longitudini inseritur, non quidem in medio exterioris regionis, sed exteriori ipsius latere, quod indicem spectat. Cuius autem motus hic musculus opifex sit, ilico subijciam, atque duos sequentes nunc musculos descripsero, in quorum enarratione ambigo, num illos primum unius, aut duorum, aut trium musculorum loco recensere debeam.Vigesimus secundus, qui simul cum 23 recensetur. Sed age, ac si unus esset, illos pertractemus, eundem postea, uti uisum erit, in plures diuisuri. Ex tribus musculorum radicibus seu principijs, quæ ab ulna secundum ipsius longitudinem exoriri relata sunt, medium principium utcunque uisitur amplum, longa'ue satis linea enatum, et oblique super radium conscendens, illi insternitur musculo, quem bicorni tendine in brachiale inseri, idque extendere docebo. Simulatque uero principium hoc eum musculum integit, in duas impares portiones diuiditur, a sese nullo interuallo distantes, sed mutuo incumbentium musculorum ritu inuicem hærentes, superior portio aliquandiu carnea permanens, in tendinem quodammodo teretem cessat, insertum exteriori brachialis ossis sedi, quod pollicem sustinet. Inferior autem principij portio statim, ac aliquousque in anteriora prorepsit, in duas rursus carneas partes distinguitur, quæ singulæ in tendinem finiunt, ac cum superioris portionis tendine, proprio sinu in radij appendice leuiter inciso insident, peculiarique ligamento tres simul tendines obducuntur. Postquam uero inferioris portionis tendines brachiale superarunt, unus in primi pollicis internodij radicem implantatur, illic in