Liber II
312

externam ipsius regionem iuxta internum latus finiens. Alter tendo membranoso tantum nexu primi pollicis ossis longitudini adhærens, in secundi ossis radicem exteriori sede, uersus internum latus inseritur, neque is inibi totus desinit, uerum ad summum usque pollicis apicem, secundo et tertio ossibus pertinaciter quoque adnascitur. Duorum inferioris portionis tendinum alter tantum, quem nunc enarrauimus, Anatomes professoribus perspectus fuit, unde etiam aliqui attendentes principij continuitati, musculum hunc unum esse tradiderunt, alij uero quoniam in progressu dirimitur, et unus tendo brachiali, alter uero, qui ipsis cognitus erat, pollici inseritur, duos hic musculos constituerunt. Nobis autem integrum esset, trium musculorum loco hunc enumerare, singulos musculos singulis tendinibus asscribentes, quanquam nos opportunius facturos existimo, si duos tantum enumerauerimus, inferiorem portionem, quæ pollicis ossibus tendines duos offert, uigesimum secundum in hoc Capite appellantes.Vigesimum tertium hoc Capite enumeratum, digitorum non seruire motibus. Superiorem uero portionem, quæ brachialis etiam extensioni, et obscuro cuidam radij circumductui secundario opem fert, uigesimi tertij nomine habituri sumus, nisi quia digitorum motibus non famulatur, in horum musculorum serie illi locum abnegaueris, quod non incusamus, modo tuum interim placitum, in subsequentium musculorum numero recensendo, memoria non exciderit. Nos enim ac si præsenti Capite enumeraretur, reliquum de digitorum musculis sermonem percurremus, silentio non prætereuntes, in cauditis simijs unicum duntaxat apparere tendinem, qui partim in pollicem, partim in brachiale inseritur, secus longe, quam hominibus ut plurimum accidere nouimus.Vigesimi secundi et 21 officium. Vigesimo itaque secundo, et quem prius enumerauimus, uigesimo primo pollex recta euertitur, extenditur'ue, quoties utrique musculi una contrahuntur, quippe uigesimo secundo duntaxat contracto, pollex oblique a cæteris digitis abductus extensionem patitur, a uigesimo autem primo ad indicem magis euerti solet, quare etiam integrum est, hos musculos in digitos ad latera ducentium, et etiam in extendentium classem, ut uisum fuerit, reponere. In hunc usque locum seruassem decimum octauum, et decimum nonum, ut iam musculos obliquis motibus præfectos simul enarrarem, nisi uaria illa tendinum iuxta digitorum radices commixtio obstitisset, et nisi decimus octauus extendentibus potius, quam abducentibus fuisset adnumerandus, deinde huius commitionis et decimi octaui musculi ductus gratia, necessario et illum prius recensui, cuius beneficio paruus digitus a reliquis ualidissime abducitur, qui ordine uigesimus erat.Sex musculi digitos mouentes adhuc reliqui. Ac proinde adhuc reliqui sunt, duo obliquis pollicis motibus famulantes, et alij quatuor, quibus digiti quatuor ad pollicem ducuntur. Pollex enim quum instar alterius manus, reliquis digitis opponi debuit, merito musculos sibi uendicat, quorum beneficio a cæteris maxime abducitur, et rursus uariarum actionum gratia commodissime indici admouetur. Qui igitur pollicem maxime abducit, atque in tota serie uigesimus quartus censeri potest, ab anteriori sede ossis brachialis, cui pollex innititur nerueo principîo, quod statim carneum euadit, enascitur, ac deorsum protensus, secundo pollicis ossi, membraneo tendine inseritur. Hic musculus una cum duobus, primum pollicis internodium flectentibus, quibus iste insternitur, carnosam uolæ partem efformat, quæ ad pollicis radicem consistit. Galenus in Libris de Partium usu præsentem musculum, non admodum uere in primum pollicis os inseri scriptum reliquit, quum notabili et uera insertione ipsi non adnascatur, sed duntaxat fibrosis nexibus inualide hæreat. Verum non mirum est, Galenum eiusmodi insertionem nos docuisse, quum id scribens, duos musculos primum pollicis os flectentes ignorauerit, ac illos uigesimi quarti musculi partes esse arbitratus fuerit. Musculus iste interioris pollicem euertentium, qui ordine uigesimus secundus erat, actionem excipit, atque ita quam maxime pollicem ab indice remouet, id priuatim adeptus, quod inter extremæ manus et cubiti musculos, solus quodammodo liueat, propriæ ipsius, quæ crassior est, membranæ gratia. Alter musculus obliquis pollicis motibus seruiens, ex interiori latere, uersus posteriora tamen, ossis postbrachialis, quod indici præponitur, initium ducit carneum, et secundum totam eius ossis longitudinem enatum. Musculus iste inseritur carnea implantatione, toti externo lateri primi pollicis ossis, membraneum tendinem radici quoque secundi ossis porrigens, huius fibræ transuersæ quodammodo sunt, a brachiali ad pollicem ductæ. Vnde etiam huius musculi auxilio pollex indici proxime accommodatur, illoque musculo pollicem ad exteriora euertentis (qui in nostra serie uigesimus primus est) actio excipitur. Porro musculi quatuor digitos pollici adducentes, quia in firmius digitos uersus pollicem oblique adduci, quam ab illo reduci oportebat, nequaquam ex cubito principium sumunt, sed graciles et teretes sunt musculi, singulis quatuor secundi musculi tendinibus (qui quatuor digitorum tertium os flectunt) exporrecti, oriuntur enim ex membraneo inuolucro, tendines illos, cum brachialis sinum, et transuersum ipsius ligamentum perreptant, induente. Hinc simul singuli cum singulis tendinibus ad digitos procedentes,