Liber II
213 [313]

ac interiori tendinis lateri attensi, in digitorum radicem inseruntur, ad internum eorundem latus, uersus interiora insertionem membraneam moliti, ista nanque sede illos inseri decuit, qui in latus ad pollicem, quatuor digitos erant reclinaturi.Ex uigintinouem descriptis musculis, 18 digitorum motibus famulari. Præsentibus musculis hoc sane rarum, perinde ac oculi musculis obuenit, quod non ex osse aut cartilagine, sed ex membraneo tendinum inuolucro originem sumpserint. Iam si his quoque musculis tuum numerum disciplinæ gratia auxeris, in uniuersum uiginti nouem in hoc Capite descripti exurgent, quorum uiginti octo digitorum duces sunt, vigesimo tertio interim ad brachiale relato.De tendinum insertionibus nonnulla. Porro mirabitur forsitan aliquis, cur minus musculos quatuor digitos pollici adducentes, et eum qui paruum a cæteris abducit, primo quatuor digitorum ossi dixerim inseri, nulla interim mentione succedentium internodiorum facta, quum tamen Galenus in omnibus digitorum ossibus, secundum totam illorum longitudinem tendines, membranæ modo inseri connascique in Primo de Administrandis sectionibus scriptum reliquerit secus, quam in Libro de Partium usu, ac illo etiam priores Anatomici. Ego nequaquam inficias eo, uti neque aliquis, qui mihi resecanti astitit unquam, digitorum ossa secundum longitudinem, e regione insertionis illorum musculorum membranis obduci, uerum non talibus, quales commemorati modo musculi porrigere deberent, quandoquidem illæ nullum fibrarum genus, secundum longitudinem excurrens ostendunt, neque parem etiam ductum, cum musculorum ex cubito in exteriorem digitorum sedem insertorum tendinibus retinent. Quinetiam solius primi in quatuor digitis articuli, et primi secundique in pollice beneficio, digiti in obliquum aguntur, cuius causa, dum digitorum ossa persequerer, articulationis differentia esse commemorabatur. Si itaque quispiam eiusmodi membranas, musculorum in obliqua agentium tendines esse cum Galeno contenderit, frustra eos, et ligamenti tantum uice secundis et tertijs digitorum ossibus commissos fateatur, oportet. quod autem illorum tendines, qui ex cubito procedentes, a Galeno abductionis autores simpliciter enarrantur, toti digitorum longitudini liquido inseruntur, uehementius colligere cogor, eos musculos extensioni etiam præesse.Musculorum insertium collectio. Denuo studiosior aliquis in Galeni Libris uersatus, illumque contraria de insertione tendinum docere animaduertens opperietur, donec omnes musculorum digitos mouentium insertiones in unum numerum redegero, Galenum in Primo de Partium usu imitaturus, qui eas parum recte persequitur, quoniam tredecim musculos, qui in extrema manu locati digitorum flexus autores sunt, omittens, falso secundi musculi tendines, primo quatuor digitorum ossi implantatos tradit. Cæterum si obiter decimum septimum in quatuor tendines, digitos extendentes, et decimum octauum et decimum nonum in binos tendines, qui quatuor digitos a pollice abducant, diuidi concesserimus, et deinde tum in omnes digitorum acies, ut extendentes inseri annuerimus, ut interim illi, qui in extrema manu reponuntur, lateralibusque motibus priuatim præsunt, ita habeant, uti nos descripsimus, sexaginta omnes ueræ insertiones (non accubitus leues'ue annexus dico) erunt. In primum scilicet pollicis articulum quinque, in secundum septem, in tertium tres, in minimi digiti primum internodium sex, in reliquorum autem trium digitorum prima internodia duntaxat quinque, in quatuor uero digitorum secundum et tertium internodium tres. Quæ porro eiusmodi sint insertiones, ipse tecum, ut musculos rursus in memoriam, quasi in epilogum contrahas, repetito, atque deinde rursus perpendito, quot uniuersæ essent, si etiam musculi obliquis motibus præfecti, qui in summa manu reponuntur, insertiones in succedentia ossa, quæ in obliquum (nisi secundario) non aguntur, ex Galeni sententia molirentur, et deinde etiam uigesimisecundi musculi utrunque tendinem, primo pollicis ossi inseri uera insertione admiseris, ut nunc primum pollicis internodium sex admittat insertiones (qui enim pollicem maxime abducit, in primum ipsius os non inseritur) tertium autem pollicis quinque, et secunda tertiaque internodia indicis, medij, et anularis etiam quatuor, parui autem digiti secundum et tertium internodium, quinque insertiones obtineant, consurgent omnes, septuagintatres. Si etiam ligamentorum beneficio ossibus applicationes (nollem enim cum Galeno insertiones dicere) adnumeraueris, et secundum quinque digitorum internodium una applicatione, et primum quatuor digitorum duabus auxeris, inuenies (nisi me additio fugerit) octuaginta sex, nam primo pollicis internodio tertij musculi tendinem tribuere naquis, quanuis hic numerus adhuc et lati tendinis applicationes sibi uendicare possit, ut tria quatuor digitorum, et duo pollicis internodia, adhuc una augeantur commissione, numerusque nonaginta octo constituat.Lib. 1 de Vsu partium. Quem si ad utramque manum conferens duplicaueris, quot numeris, centum et octodecim Galeni ἐμφύσεις et παραφύσεις modo superasti.