Liber II
214 [314]
DE MVSCVLIS MOTVVM BRACHIALIS opificibus. Caput XLIIII.

Brachialis motus. Primus musculus. CVM brachiali reliqua summæ manus pars flectitur, ac extenditur, deinde etiam obliquo (ut uocamus) motu in utrunque latus agitur, idque quatuor musculorum beneficio. Quorum primus ex interiori humeri tuberculo[31]principium ex carnea nerveaque substantia mixtum assumit, hinc totius ulnæ longitudini adnatus, et semper in progressu ab ipsa principij sui robur assumens, atque hoc præcipue in superiori ipsius sede, non procul ab articulo cubiti ad humerum. Exporrigitur autem hic musculus inferiori lateri musculorum, qui ex cubito enati digitorum flexionibus præsunt : unde etiam internam ulnæ sedem magna ex parte amplectitur, quemadmodum et medium quoque sedis ipsius inferioris, toto fere ulnæ ductu occupat, quo scribentes innitimur. Reliquum autem inferioris illius ulnæ sedis, quod exterius est, alius musculus sibi uendicat, quem ante paruum digitum postbrachiali insertum, huius extensionem moliri audies. Duo enim illi musculi inuicem fibrosis nexibus ualide hærentes, uelut stratum quoddam et puluinar, quo commode totum cubitum inniti sinimus, efformant. Cæterum primus hic musculus, quum ad ulnæ usque finem prorepsit, paulo ante cubiti cum brachiali articulum, in ualidum, et quodammodo teretem cessat tendinem, carniformi semper substantia ad brachiale usque auctum, qui dum articulum transcendit, prorsus excarnis est, ualidissima insertione, inferiori quarti brachialis ossis sedi implantatus, quod non immerito rectum cartilaginosumque appellatum, ac unico tantum ossi commissum, in Primo libro dicebatur. Præsens tendo, qua ulnæ appendice articuloque brachialis suffulcitur, peculiare ligamentum, quod ipsi transuersim obducatur, nullum exigit, sed communi omnium musculorum membrana, quæ ligamenti uice est, quamque inter manus ligamenta etiam recensebimus, circundatur, et perquam ualide brachialis cum cubito articuli ligamentis connectitur.Secundus. Secundus brachiale mouentium musculus, ex interiori quoque humeri tuberculo exoritur, illius, quem nuper commemorauimus, capiti proximus, et una cum illius quoque capite instratum obtinens caput eius musculi, qui internæ summæ manus cuti dilatescentem exporrigit tendinem. Secundus itaque musculus, ab interno humeri tubere enatus, obliquo ingressu ad elatius primi digitos flectentis musculi latus contendit, ipsi magna ex parte instratus, et radio exporrectus. Ante brachialis autem radicem in exacte teretem degenerat tendinem, qui simulatque brachiale ad pollicis radicem contigerit, incuriose illum secantibus, ibidem brachialis ossibus inseri putatur. Verum ubi musculus ab indice pollicem abducens, una cum duobus primum pollicis internodium flectentibus, a brachiali liberatus fuerit, hic brachialis musculus conspicietur internam brachialis sedem præterire, atque latescens in postbrachialis ossis, quod indici præponitur, radicem inseri, internæque transuersi hic ligamenti sedi ualide adnasci.Tertius. Duobus internis alij duo externi respondent, unus ab exterioris tuberculi humeri radice principium capit, ad latus eius musculi, qui Galeni suffragio minimum digitum, et anularem a pollice abducit, nostro autem, præcipuus extensionis minimi digiti autor est. Siquidem plurium ex eo tuberculo certa serie prodeuntium capitum, hic brachialis musculus, humillimam et ulnæ proximam sedem obtinet, unde etiam et ex posteriori ulnæ processu, qui humero adarticulatur, hic musculus principium ducit, illi instratus musculo, qui hinc quoque originem sumens, radium adit, illum in supinum acturus. Hinc itaque tertius brachialis musculus prodiens, humiliorem exterioremque ulnæ regionem amplexatur, inter primum brachiale flectentium, et quem nos paruum digitum extendere proposuimus, exporrectus. Quando uero brachiali appropinquat, in teretem finit tendinem, qui sinui in appendice ulnæ ad processus stilum imitantis internum latus exculpto, innititur transuerso ligamento, quod unicum ulna proprium nanciscitur, obductus. Quum primum ligamento superato, brachiali superuehitur, latior factus postbrachialis ossi minimum sustinenti, non procul a brachiali inseritur.Quartus. Alter exteriorum, qui ordine quartus est, latiusculo principio longe supra exterius humeri tuberculum enascitur, ubi humerus uelut in oblongam acutiem prominet. Hinc carnosus, et longa utcunque linea prodiens, radio insternitur, et propter illius longitudinis medium, in robustum degenerat tendinem, qui bicornis bipartitus'ue statim ab ortu uisitur, utramque partem paulo minus toto teretem gerens, est enim nonnihil latior, quam profundior. Hæ partes aut tendines etsi inuicem dirimantur, non tamen digno notatu interuallo dissiti, recto tramite radio exporriguntur, ad illius appendicem iuxta brachiale contendentes : quo quum peruenerint, inuicem iam magis magisque, sed non tamen insigniter seiuncti, illis priuatim exculpto sinui incumbunt,

×Correction pour tubercu-culo : erreur du même au même dans le texte original.