Liber II
215 [315]

et communi ipsis et illi musculo, qui pollicem uersus indicem euertit, ligamento circundatur. Quod deinceps superantes, ac magis tum quam prius, inuicem distantes, in postbrachiale amplis insertionibus implantantur : unus enim in radicem ossis indicem sustinentis, alter uero in radium eius cui medius innititur, insertionem tentat.Musculorum munus. Quartus hic musculus una cum tertio, brachiale, si ambo tendantur, extrorsum reflectunt, extendunt'ue. Atque his auxiliatur musculus, quem brachialis ossi, quo pollex sustinetur, inseri tunc docuimus, quum digitorum duces recensentes, hunc musculum in tota serie uigesimum tertium nominaremus : et ut his duobus brachiale extenditur, ita etiam duobus interioribus seu primis idem pulchre flectitur. Dein eisdem musculis, quibus brachialis flexio extensioque concreditur, brachiale ad latera quoque ducimus. Si enim interior musculus, et exterior, qui indicem spectant, reliquis duobus laxatis contrahantur, brachiale introrsum atque ad interius latus agetur. At si his laxatis, alijs duo qui minimum respiciunt digitum, tensi fuerint, ad exteriora in latus brachiale mouebitur. Constat itaque Naturam admodum indistriæ, duos musculos flexioni, et totidem extensioni præfecisse. Quandoquidem si uni flexionem commisisset, neque is certæ articuli totius, neque firmæ flexionis dux fuisset, imo prompte circumuersatilis laxæque : ut uero nunc habet, firma prorsus ac tuta perficitur flexio. Ad hæc præter flexionem et extensionem, brachiale alijs indiguit motibus, ac proinde alios creari tendines operæ precium esset, qui ad latera motuum opifices haberentur. Sed nunc demum, quum duo flectunt, et duo extendunt, ilico quidem et obliquoq brachialis motus adepti sumus.Brachiale proprio motu in supinum et pronum non agi. Cæterum præter hos quos brachiali tribuimus motus, Galenus ipsi in pronum ac supinum uersionem adscripsit, peculiarem ab ea, quam secundario manus extrema, radij beneficio sortitur.Lib. 2 de Partium usu. Mihi nullum extremæ manus aut brachialis quiescente radio, in pronum supinum'ue motum perfici, hactenus percipere licuit. Deinde radij sinus, cui brachiale inarticulatur, oblongus est, et ipsum quoque brachiale, qua sinui imponitur, oblongum quoque, neque ut humeri, aut femoris superius caput, rotundum uisitur, adeo ut eiusmodi ossium articulus consurgat, qui ad motus in gyrum prorsus ineptus existit. Adde, quam nos primi obseruauimus, neque perfunctorie perpendendam cartilaginem, quæ a radio pronata, brachiale et ulnam, instar interstitij cuiusdam mediat, ostenditque totam brachialis ad cubitum articulationem propemodum soli radio ferendam esse acceptam : quod ne in puncto quidem citra dictæ modo cartilaginis interuentum, brachiale contingit. Non enim audiendus est Galenus in Libro de Ossibus, in quo processui styli imaginem exprimenti nimium fauens (ne dicam Naturæ opera destruens) præter omnem rationem, illius processus beneficio, manum extremam in latera obliquaque agi protulit : parum attendens, si eam processus ille, quam ipsi tribuit, constructionem obtinuisset, non solum motui, in latera non iuuaturum, imo tanquam palum aliquem prorsus præpediturum : quanquam rursus alibi illum ad proprios manus in pronum et supinum motus conducere, uideatur docere.Libris de Vsu partium. At quum nullum eiusmodi motum, nisi radij ope, et secundario in manu expendere ualeo, præter animi sententiam musculos, quibus illi motus celebrentur, ementiri nequaquam uisum est. Galenus tamen ut et hos motus brachiali præbet, sic quoque quatuor enarratos musculos illorum autores esse contendit, prout hic nimirum ille'ue contrahatur, aut quiescat : cuius sententiam si non oscitanter perpenderis, hæc illum finxisse, imaginatumque citius, quam in resectione perspexisse (ut alia in Libris de Vsu partium pleraque) animaduertes.

DE MVSCVLIS RADIVM PRONVM ET supinum constituentibus. Caput XLV.

DVMMODO in præsenti memineris eorum, quæ de radij ad rotundum humeri capitulum articulo, et brachialis rursus cum radio, radijque et ulnæ inter se commisuris, superiori Libro tradidimus, nunc mediocri negocio percipies, qua ratione radius a proprijs tractus musculis, quiescente interim ad humerum ulna, in pronum supinumque circunducatur, et quonam pacto radij auxilio, extrema manus eosdem motus necessario sequatur.Quando itaque radius ulnæ et superiori ipsius et inferiori extremo articulatur, ac secundum reliquam longitudinem duo illa ossa inuicem distant, operæ precium fuit et in prioribus ac posterioribus radij regionibus, musculos, qui illum mouerent, extrui.Quatuor radium peculiariter agentes musculi.
Primus.
Sunt autem hi quatuor, duo quidem superiori radij extremo subseruientes, reliqui autem duo inferiori : atque ex his duo internam cubiti sedem, alij duo externam occuparunt : interiores radium in pronum mouent, exteriores eundem ad supinum conuellunt. Interior, qui