Liber II
217 [317]

extendentes recensentur : quorum etiam descriptionem dico, atque hominis musculos enarrauero, subnectam, quo accuratius Primi de Administrandis sectionibus Galeni libri calcem assequaris. Atque hos ea tamen tradam lege, ut omnia de cubitum mouentium musculorum figmenta Secundi de Vsu partium libri, non cogar recensere : quandoquidem quum ueram illorum musculorum naturam didiceris, abunde (si modo ueritatis cum Galeno studiosus fueris) ea tuo Marte refelles, stupens profecto, qua ratione eiusmodi sensui repugnantia Galenus posteris prodiderit, ac postea etiam sectione peritior factus, non recognouerit.Primus flectentium. Primus flectentium, duobus ualidissimis et mutuo distantibus enascitur principijs : unum quidem exacte nerueum, et ad amussim teres exoritur, ab eminentiori parte ceruicis scapulæ, seu ex superiori ipsius acetabuli supercilij sede. Hoc sub ligamentis humeri articulum continentibus, et huic principio transuersi instar ligamenti obductis, super humeri caput in anteriora procedit, sinuque uehitur, ipsi in prioribus capitis et ceruicis humeri regionibus priuatim cælato. Alterum prioris musculi principium, a radice interioris processus scapulæ, quem anchoræ comparamus, duplex quodammodo enascitur, non quidem disiunctum, sed duplicem substantiæ speciem exprimens, et dicto nuper principio (et si Galeno secus uisum fuerit) multo latiusLib. 3 de Administrandis sectionibus.. Principij enim pars, ab apice processus initium ducens, exacte, ut exterius musculi principium, neruea est et crassa, et propemodum teres : pars autem huic continua, ac ex reliqua processus sede prodiens, carnea lataque uisitur. Neutrum istorum principiorum, statim ab exortu deorsum tendens, humeri ossi adnascitur. Verum aliquantulo sub humeri capitis ceruice, ubi ambo inuicem coitura unum efformare musculum incipiunt, carnosa pars interioris principij, ab interno scapulæ processu enata, humeri ossi lata et utcunque carnea insertione adnascitur, priuatam ossis asperitatem, cui apte commitratur, nanciscens. Consistit autem hæc asperitas ad radicem eius sinus, quem externo musculi præsentis capiti incisum diximus. Eiusmodi insertio adeo ualida interdum mihi apparuit, et carnosa illa interioris principij pars adeo procera uisa est, ut proprium musculum a scapulæ interiori processu in humerum nasci arbitratus fuerim, qui brachium etiam attolleret. Postquam uero hic anterior cubitum flectentium musculus, ex duobus illis efformatus principijs, hanc insertionem in humerum molitus est, ab humero iam abscedens, et ad amussim teretis carnosique musculi effigiem, ante resectionem in macilentioribus et musculosis conspicuam præseferens, alium conscendit musculum, ipsi toto progressu subtensum : non amplius enim, uel puncto etiam, primus hic musculus, humerum seu brachij os contingit. Cæterum paulo supra cubiti articulum, neruosior excarnisque redditus, in robustum et crassum, et ad amussim teretem finit tendinem, qui articulo expansus, et subdito ipsi musculo suffultus, in interiorem radij partem, modice latescens inseritur, nonnihil et articuli ligamento adnatus. Vt uero commodior tendinis in radium efficeretur insertio, iam antea latum, et modice prominentem, inæqualemque admodum in radij superiori fine processum extrui diximus. Atque hæc primi musculi est series, hoc sibi cum alijs quibusdam proprium uendicantis, quod liuidus comperiatur.Secundus musculus, seu flectentium posterior. Secundus musculus huic succumbit omnino carneus, et nusquam insigniter nerueam ostendens substantiam, præterea longe primo musculo breuior, multoque iuxta humiliorem ipsius sedem latior existit. Ex humero enim ea sede principium ducere incipit, ubi infima musculorum brachium mouentium fit insertio, quam attollens brachium musculus cum illo qui brachium pectori admouet, molitur. A latere nanque exteriori insertionis brachium attollentis musculi, secundus hic musculus carneum principium ab humero sumit, quod acutum est, et sensim deorsum oblique in priora humeri tendens, secundum attollentis musculi insertionis formam (quæ transuersa est) dilatescit, ac ab exterioribus introrsum modice uersus inferiora declinat. Quum autem principium id, ad intimum insertionis brachium attollentis musculi latus prorepsit, sursum denuo ad internum insertionis latus modice repit, non adeo alye conscendens, atque iuxta externum ipsius latus enascebatur. Propter medium igitur longitudinis humeri secundus cabitum mouentium musculus enascitur carneo latoque principio, quod bicorne est, et in sui medio obtusum exprimit angulum. Quandoquidem principij exortus, linea ab externo latere humeri in anteriora deorsum oblique fertur, et hinc ab anteriori parte sursum oblique, uersus internum humeri latus ducitur, adeo ut unum principij cornu in externo humeri habeatur latere, alterum uero in interno, et angulus in antica humeri sede consistat. Porro si præsens obliquæ huius lineæ ductus, illaque duo principij cornua tanti æstimes, ut duplici principio posteriorem hunc musculum cum nonnullis Anatomicis enasci dicas, nunc me uerissime, et multo aliter quam ipsos, huius musculi initia enarasse putato, atque mihi