Liber II
218 [318]

unius principij loco duo, quæ ponis, principia haberi sinito, ne omnibus latis musculorum exortibus, præter morem plura principia cogar asscribere. Nisi enim id mihi donares, omnia lata musculorum principi ageminanda, aut si cum hoc secundi musculi principio conferantur, pleraque principia etiam decuplanda præter omnem rationem forent. Præsens itaque musculus hoc enatus principio, sensim crassior carnosiorque efficitur, deorsum recta protensus, et humero ualidissime adnatus, ex ipsoque exortus sui robur toto descensu tantisper assumens, quousque cubiti articulum contingat, quem sua amplitudine carneaque substantia in tota anteriori sede integens, ualidissime articuli ligamento, et anteriori ulnæ ac radij sedi, ampla implantatione inseritur, sua sede, qua articulum transcendis, montis speciem apposiutissime repræsentans. Cæterum ut huius musculi ductus recto perficitur tramite, ita quoque prorsus rectas exigit fibras, quemadmodum et primus, quem nulla ratione huius subiecti fibras instar X literæ decussatim incumbere ausim asserere.Primi et 2 musculorum munus. Et quantumuis accurate horum musculorum functionem intueor, haud aliud colligo, quam utrumque rectissimæ cubiti flexionis autorem esse, siue ambos una, siue seorsim singulos duntaxat contrahi ponamus : et cur, quæso, Galeni dissectionis professorum principis gratia, quas nunquam conspicimus, cubiti flexiones nos decet confingere ? Vt scilicet cubitum recta, et deinde in alterum latus inclinantem, flecti dicamus, ut primum utrisque musculis simul rectam flexionem, ac insuper singulis priuatim ad latera flexionem tribuamus, quando Galenus sibi non constat, utrinam musculo, in internum latus, an in externum, flexionis munus assignari debeat. Aliter enim longe in Libris de Humani corporis partium usu, atque in Libris de Administrandis consectionibus, de horum musculorum dignitate usuque sentit. In his nanque posteriorem musculum cubiti flexionis in exteriora inclinantis autorem esse censet, anteriorem uero flexum moliri tradit introrsum uergentem. In illis autem, musculum anteriorem introrsum magis, posteriorem uero extrorsum magis flectere scriptum reliquit. Verum non ignoro, quum hæc perpendis (si modo ueritatis amator discendique cupidus sis) te cubiti flexionem sedulo moliri, atque quum digitos summo humero adducis, arbitrari rectam flexionem effici : quum uero ad clauiculam pectorisque ossis summum, extremam manum ducis, in externum latus flexionem fieri : dum autem uersus scapulam digitos agis, in externum latus inclinantem cubiti flexionem celebrari. Ac proinde una mecum Galeno nimium fidens colligis, ipsum rectissime has flexionis species proposuisse, etiam si interim in enarranda musculorum functione, sibi in commemoratis modo libris haudquaquam consentiat. Cæterum iam paulo post secus autumabis, quando humeri quoque in scapulæ acetabulo motum una expenderis. Conare igitur nudis alicunde ascitis ossibus, ab omni circunductu tuum ipsius brachium immotum seruare, atque tunc demum stude in eodem brachij situ diuersam cubiti flexionem moliri : quam si tunc obseruaueris, tempus erit fibrarum decussationem seu intersectionem, et diuersum cubiti flexionis opificum musculorum ductum cum Galeno (etiam si tale quid nihil sit) comminisci. Porro quum præter rectissimam flexionem aliam nullam fieri conspicies, summi rerum Opificis solertiam encomio celebrabis, quod huic motui duos ualidissimos præfecerit musculos, quia illum ualidum et ad plurima utilem homini futurum cognosceret. Atque huiusmodi rectissimos duntaxat motus in omnibus articulis, qui uere mutuo ingressu, quem γίγλυμον appellamus, committuntur, obseruabis. Quomodocunque enim quemlibet quatuor digitorum moueris, nunquam secundum et tertium internodium primario motu in latus aut flecti, aut extendi intueberis. Pariter etiam neque tibiam : etsi Galenus coxendicis articulo deceptus, illi diuersos, et impense obliquos motus assignauerit.Lib. 3 de Vsu partium ; et 2 de Administrandis sectionibus. At de tibiæ motu suo agemus loco : nunc enim ad ulnæ cum humero commissuram reuertendum est, quæ mutuo ingressu (si modo totius corporis alia quæpiam) perficitur : ut interim de radij ad humerum connexu nihil afferam, qui omnino ne introrsum cubitus flecti posset, uel solus prohiberet : nisi forte quis Galeno nimium deditus, externum humeri capitulum instar laxi cuiusdam tumoris esse contenderit, ut scilicet in flexione, quæ extrorsum perficeretur, radio tanquam digito cederet, et denuo quum introrsum cubitus flecteretur, humerus non amplius compressus extuberaret.Quæ modo de flexione dixi, eadem de extensione proposita arbitrator : quam etsi uarijs modis experiri queas, nullo tamen melius cubitum ne tantillum quidem in latus agi animaduertes, quam si exacte protensum, uel pilo in alterum latus dimouere frustra conatus fueris. Inter cubitum extendentes musculos, primus ualido latoque et nerueo prorsus principio, ex humiliori scapulæ costa non procul ab eiusdem ceruice exoritur, peculiarem illic unde prodeat sinum obtinens.Extendentium primus. Cæterum principium id paulo post exortum carne adaugetur, musculumque constituit, qui recta deorsum ad internum latus posterioris sedis humeri fertur, illi non nisi magno satis sub ceruicis ipsius interuallo firmiter adnatus. Iuxta infimam