Liber II
220 [320]
DE MANVS LIGAMENTIS. Caput XLVII.

MANVM Hippocrates appellauit, quicquid a scapula ad extremam usque digitorum aciem protenditur, cuius nunc ligamenta nobis enarranda ueniunt.Cuiusmodi in manu sint ligamenta. Horum igitur alia inuicem ossa colligant, alia subditis corporibus munimenta existunt, instar tunicarum musculis obducta. Alia ad hæc, tendines in suis sinibus ita continent, ut quocunque modo tracti fuerint, sua sede ne tantillum quidem uagari queant. Porro tendinum inuolucra, abunde prius explicaui, quum singulis tendinibus per brachiale, et uolam ad digitos reptantibus obductas dixi membranas, mucore quodam imbutas, et ligamentorum ritu tendinibus obductas.Ligamenta anulorum modo tendines continentia. Quæ uero subditis corporibus munimenta, et ne ex ipsorum cauitatibus declinent uincula censentur, transuersa sunt ligamenta, tendines in suis sinibus continentia. Sunt autem huius generis in manu quam plurima. Siquidem uniuersæ interiori sedi quatuor digitorum unum exporrigitur, et pollicis etiam secundo et quasi tertio internodio unum eius generis expanditur : atque hæc omnia eundem præstant usum, quo tendines digitos flectentes amplexantur, et anuli modo continent. In interna brachialis regione unum conspicitur, omnes digitorum tendines, qui hac prorepunt constringens : atque hoc latum est, et cæteris omnibus huius generis robustius, sed interim neque postbrachiale, neque cubitum contingens. Cæterum in externis cubiti partibus qua brachiali articulatur, sex transuersa ligamenta sese offerunt, quorum beneficio tendines in ossium sinibus reseruantur. At hæc, si in superficie tantum spectentur, unicum esse uidebuntur, totius cubiti latitudini expansum, quod dissectum sex spectandos offert anulos, transeuntibus tendinibus obductos. Vnde etiam id in sex ligamenta, perinde ac cæteri Anatomici, distinguimus, non sane quod omnia ipsis cognita fuerint (nam Galenum duo latuerunt) sed quod ipsi hic tot ligamenta recensuerint, quot reperiere anulos.Lib. 1 de Administrandis sectionibus. Primum ex ulna in radium procedit, atque ad communem ulnæ radijque sinum refertur, quod non tendinibus, digitos quatuor extendentibus (ut Galenus non recte arbitratur) obuolutum est : at illud sibi peculiare uendicatis musculus, quem ipse paruum et anularem areliquis abducere tradidit, nos uero paruum digitum præcipue ab illo extendi asseruimus. Secundum ad externum primi ligamenti latus repositum, soli ulnæ illique musculo peculiare est, qui ante paruum digitum insertionem tentans, brachialis extensionis opifex censetur. Tertium ad internum primi ligamenti latus habetur, solique radio proprium est, eos amplectens tendines, qui Galeni suffragio quatuor extendunt digitos. Quartum ad internum latus tertij positum, angustissimum efficit anulum, ut et tendo, quem transmittit, gracilis est, ille enim a musculo procedit, qui indicem et medium a pollice deberet abducere. Quintum bicorni tendini, quo brachiale extenditur, et illi qui pollicem uersus indicem euertit, uiam largitur : quanquam interdum pollicis musculo priuatum quoque ligamentum obducatur, adeo ut septem tunc ligamenta in externa cubiti sede reponantur. Alioquin enim sextum tres tendines transmittit, quorum unus brachialis ossi ante pollicem, alter primo pollicis ossi, tertius autem secundo et tertio inseritur. Sane et hos tendines, quum hæc ligamenta ad amussim perpendimus, singulos sua ligamenta sortiri, non semel obseruauimus.Membrana musculis obnata. Præter hæc ligamenta, per uniuersam cubiti longitudinem, omnibus musculis ualida membrana obnascitur, musculos inuicem committens, atque ne sua sede illi dimoueantur, atque inter sese implicentur, transuersi alicuius ligamenti ritu continens, euiusmodi etiam in tibia haberi audies omnibus illic repositis musculis eleganter obductum. Quum itaque et huius membranæ ligamenti'ue naturam inter dissecandum ad amussim didiceris, id quoque in transuersorum ligamentorum classe reponito : quanquam non laxe, sed pertinaciter musculis adnascitur, propriæ musculorum membranæ modo.Ligamenta ossa inuicem committentia. Ligamenta quæ ossa inuicem colligant, in omnibus sunt articulis, nullam (nisi paucissima) peculiarem naturam a cæteris articulos ambientibus ligamentis sortita. Membraneis enim et articulum solum circundantibus ligamentis digitorum nectuntur internodia. Postbrachiale autem brachiali, ualidis ligamentis per exteriora etiam ductis colligatur. At postbrachialis ossa, qua mutuo in ipsarum radice iuxta brachiale se spectant, cartilaginis naturam referentibus ligamentis inuicem committuntur, quæ non orbiculatim ossa tantum ambiunt, uerum et in ipsorum medio habentur, qua, uti diximus, ossa se inuicem respiciunt. Brachialis ossa ualidissimis ligamentis cartilaginis naturam referentibus, simul unita hærent, atque hæc ligamenta ipsis unidique obducuntur, et quibusdam etiam sedibus illa intercedunt : idque potissimum in illorum ossium interuallis,