Liber II
221 [321]

quæ in secundo ordine reponuntur, quibusque postbrachiale coarctatur. Quæ cubitum seu radium ulnamque brachiali colligant, membraneis reliquorum articulorum ligamentis respondent : sed ab apice processus stylum imitantis, ligamentum huius articuli durius efficitur, quasi hinc peculiare quodammodo teres in brachialis os duceretur, quod rectum est, et cæteris magis cartilaginosum, unique tantum ossi commissum. Huic ligamento Galenus digniorem, quam ego assequor, usum tribuit : nam ad nullum mihi motum priuatim magis, quam uniuersum huius articuli ligamentum famulari uidetur. Quin etiam ex apice radij appendicis simile et insignius quoque in brachiale fertur, quod liquidissime eum usum, quem Galenus alteri asscribit, uanum esse commonstrat. Radius uero et ulna, propter brachiale et cubiti cum humero articulum, ligamentis ualidis, in circuitu ossa ambientibus alligatur. At accuratissime tibi in memoriam reuocanda uenit ea cartilago, quam a radio procedentem ulnam a brachiali distinguere diximus, quæ ualide etiam ulnæ ad radicem acuti illius processus, quasi ligamenti naturam nacta inseritur. Per totam longitudinem, qua inuicem radius et ulna dehiscunt, ualidum et membraneum ligamentum habetur, ab acutiori ulnæ linea in radij lineam insertum. Hoc non simplex conspicitur membrana, uerum (ut pleraque ligamenta) ex fibris conflatum spectatur, a radio deorsum in ulnam oblique proreptantibus. Huius beneficio, præterquam quod ipso ossa inuicem alligantur, interiores cubiti musculi ab exterioribus dirimuntur, et ut antea monui, ex ipso musculi etiam nonnulli suorum principiorum robur asciscunt. Radius humeri exteriori capiti ualidis, sed membraneis ligamentis perinde ac cæteri articuli, alligatur. Et quamuis tutissimus sit ulnæ cum humero articulus, tamen robustis quoque ligamentis humerum ulnæ Natura commisit, quæ similiter articulum in circuitu amplexentur.Ligamenta musculorum constitutionem subeuntia. Præter hæc ligamina in manu nulla sunt, nisi et horum albo ligamenta, quæ in musculorum constitutionem ingrediuntur, et proprias ipsorum membranas efformant, reponere statueris, quæ interdum in tantam pertingunt crassitiem, ut quum musculi caro ipsis subsit, liuorem quendam musculis inducant. Atque eiusmodi crassius ligamentum uentri obducitur musculi, pollicem a cæteris digitis maxime abducentis. Præter hunc, musculus anterior flectentium cubitum, uentrem quoque liuescentem, ob membranæ crassitiem adipiscitur, quemadmodum etiam illi : idque admodum clare, qui cubitum extendunt multo ante ipsorum insertionem, quam in ulnæ posteriorem processum moliuntur.

ADMINISTRATIO MVSCVLORVM ET ligamentorum manus, ac dein quot quaque sede reponantur musculi. Caput XLVIII.

IN præsentia brachium id cum scapula depromendum est, quod ad manus musculorum administrationem, quum thoracis aggredereris musculos, aliquo relocandum præcepi.Quot musculi in extrema manu. Priusquam uero sectionem auspiceris, quot in singulis partibus musculi reponantur, in memoriam reuoca : quod ut promptius facias, nunc omnes in compendium tibi digeram. In extrema manu utcunque illos numeres, uiginti enarrauimus : decem nimirum, quibus prima quinque digitorum internodia flectuntur, quorum bini ad singulos referuntur digitos : tres, quibus secundum pollicis flectitur internodium, unus pollicem maxime a reliquis digitis abducens, alius eundem proxime cæteris digitis admouens, tertius qui minimum a cæteris ualidissime in latus remouet : postremo quatuor illi graciles musculi, quorum beneficio quatuor digiti ad pollicem obliquo ductu aguntur.In interna cubiti sede. Internam cubiti sedem octo musculi occupant, quorum primus latum educit tendinem : secundus et tertius, quibus brachiale flectitur, quartus secundum quatuor digitorum flectens os, quintus qui tertium quatuor digitorum os flectit, sextus qui tertij pollicis ossis flexus est autor : septimus et octauus, radium in pronum ducunt. Si uero musculum, tertium quatuor digitorum os flectentem, unum esse cum illo qui tertio pollicis ossi famulatur, putaueris, interna cubiti sedes septem tantum musculos habitura est.In externa. In externa autem cubiti regione nos decem numerauimus : tres scilicet, qui quatuor digitos extendunt, et a pollice abducunt, unum qui pollicem ad indicem magis euertit, alium qui pollicem euertens, eundem ab indice magis remouet, alium illi proximum, ac ad brachialis extensionem aliquid accommodantem, duos insignes brachiale extendentes, et duos quorum ope radius in supinum ducitur. Si uero illud principium, quod ex ulna enasci, et in duas carnosas partes diffundi diximus, quorum altera indicem præcipue, et medium digitum, altera pollicem petebat, unius musculi uice enumeratum esse uelis, hic reponentur nouem : dein si secundum principium