Liber II
222 [322]

iunxeris, uniusque musculi loco habueris, octo erunt : nam bis unum, ubi nos duos constituimus, recenseres.In bracchio. In anteriori brachij sede duo flectentes cubitum sunt, in posteriori autem sede extendentes, aut tres, aut duo, aut unus, pro ratione nimirum collectionis in pauciores, uel distributionis in plures, quam tuo arbitratu proponere nihil obstat, si modo accurate illorum situm, connexum, amplitudinem, compositionem, functionem, et id genus alia secando didiceris.Sectionem spectantium negligentia. Quippe ridiculum est de numero anxium esse, quanquam in publicis sectioniçbus, quum huius aut illius articuli musculos ita ostendi, ut non minus quam proprij ungues cognosci possint, perpauci studiosorum aliud recensere ualeant, quam hac prælectione quadraginta ostensos esse musculos : id satis arbitrati, si numero condiscipulum deterreant, negocijque difficultatem, et me unica ostensione nimium multa aggredientem incusent. In hoc tamen, qui inter illos diligentiores uideri uolunt, sedulo student, ut in quibus a Galeno dissentiam, sæpe quid uelim, non intelligentes excipiant et ad hos et illos ipsis indoctiores transscribant. Quo labore ut ipsos liberem, hæc a me toties efflagitata candidiori animo, quam a plerisque accipienda erunt, describere neutiquam grauor : unumquemque amice monens, ne quis huic libro, neque alteri cuiquam, utcunque uetustate autoritateque probato fidem præbeat, nisi accuratissima sectione, quæ scribuntur, prius, idque non semel inspexerit. Porro hanc, brachio eius quod secas, cadaueris assumpto, ad hunc modum in manus musculis administraturus es.Manus excoriatio. Primum cutem cum adipe et membrana, quam carnosam uocare libuit, adimes : atque id perfeceris commodissime, si ab externa brachij sede, secundum radij ductum, et pollicis exteriora sectionem duxeris, quæ cutem membranamque carnosam diuidat. Dein ad cuiusque digiti latus alia ducenda est sectio, quæ depilem (ut sic dicam) manus cutem, ab exteriori dirimat, ut illa cum brachij et cubiti cute auelli queat, ea quæ internam summæ manus sedem integit, adhuc relicta. Neque in cute adimenda nunc alio indiges artificio, quam quo lanij boues excoriant. Quum tamen ad radicem brachialis, in interna manus sede peruentum fuerit, transuersa sectione cutem nunc liberatam ab illa, quæ in uola adhuc reliqua est, resecabis : hæc nanque latescentis tendinis nomine asseruanda uenit. Priusquam uero tendinem illum aggrediaris, accurate perpendito, totam cubiti sedem paulo minus toto liuescentem, ob membranam quæ musculis proxime adnata, illos inuicem committit, atque ne ipsi sua sede declinent, amplectitur. In conspectum enim cubitum occupantes musculi iam ueniunt, sed ita commissi, ut solum lineas, quæ ipsos dirimant, intuearis : quum tamen mutuo prorsus disiuncti apparebunt, si leues duntaxat sectiones secundum dictas modo lineas duxeris. Huius membranæ naturam eo obseruabis diligentius, quo magis perfunctorie, imo nihil prorsus Anatomici illius meminerint.Musculi latescentem tendinem educentis administratio. Cæterum ut latescentem uideas tendinem, animum accommoda cubiti internæ sedi, in cuius longitudine ipsius musculus, et tendo, quum adhuc gracilis est, exporrigitur. Cultello itaque a brachialis radice sectionem leuem, ad tendinis et musculi latus utinque, uersus internum humeri tuberculum molieris, et postmodum iuxta brachiale, tendinem a sublatis organis liberabis, et cultello transuersim ipsi subiecto, et sinistræ manus digitis tendine eleuato, uniuersum musculum ad ipsius usque caput separabis. Deinceps acutiori nouacula cutem manus adhuc reliquam, a uola et digitis absecare conator, a brachiali sectiones semper transuersas molitus, eadem omnino ratione, qua cutem a carnea membrana diuidere iamdudum assueuisti. Quemadmodum enim in illa sectione membranam corpori affixam seruas, ita quoque tendinem dilatescentem manui iam hærere sinis. Quum uero id tentas, duriusculus sese offeret adeps, cutem et tendinem illum intercedens, qui tanto deligentius quoque animaduertendus est, quanto tendinem magis a cute dirimit : et tendinem non toti cuti proxime adnatum, sed duntaxat fibrosis nexibus membranæ carnosæ modo, et adipis interuentu, pertinacissime commissum ostendit. Examinata cute, musculi caput ad humero liberatum, a brachiali pendere sines latescentem tendinem, a subditis quoque aut nouacula, aut paruo, sed acutiori cultello auulsurus. Si uero aliquando uisum fuerit, tendinem una cum cute adimere, id feceris facikkime, si tendinem priusquam cutem separas, una cum cute abstuleris : at tunc arduum erit, tendinem a cute integrum liberare : quamuis non adeo, ut Galenus arbitratus est, qui nihil medium inter cutem et tendinem posuisse uidetur.Lib. 1 de Administrandis sectionibus. Porro si hic musculus in interna cubiti sede sese non offerat, atque duorum musculorum, qui brachiale flectunt, capitibus ad humeri interius tuberculum, nullum musculum incumbere uideris, præsentem musculum deesse conijcito : quod sane non infrequenter tibi occursurum scio. Non quod negligentia illum præteriturus sis, uerum quod prorsus deerit, eius uicem tunc supplente inferiori, interdum etiam superiori brachiale flectentium musculo, aut transuersi in brachiali ligamenti portione, quam pari modo ut latum tendinem indagabis. Iam itaque omnia cute libera sunt, unde etiam et quosdam extremæ manus musculos citra aliam sectionem aggredi