Liber II
223 [323]

possis, eum uidelicet qui pollicem a reliquis digitis remotissime abducit, et deinde duos primum ipsius internodium flectentes, sic et musculum, cuius beneficio paruus digitus a reliquis maxime abducitur, et exteriorem primum eius digiti os flectentium dissecare liceret.Primi et secundi brachiale mouentium [administratio]. At opportunius feceris, si donec omnes summæ manus musculos adimere possis, hos seruaueris, atque ad internam cubiti sedem te rursus contuleris, in qua primum administrandi ueniunt duo brachiale flectentes, quos rectissime primum ab ipsorum tendinibus, iuxta brachialis radicem aggredieris. Si enim hos a subditis musculis aliquantisper auulsos eleuaueris, ac deinde transuersis sectionibus, illos ad internum usque humeri tuberculum a subditis liberaueris, uniuersam ipsorum fere naturum mediocri negocio spectabis. Inferioris nanque capite absecto, et musculo ab ulna liberato, ut is duntaxat ab insertione dependat, ipsum ut uisum fuerit, aut adimes, aut adhuc appensum sines. Superioris autem tendo, a brachiali non est absecandus, uerum aut musculus suo liberatus capite, in latus est reponendus, aut tendo nonnihil ante brachiale uenit resecandus, ut in sectionis serie, eius tendinis insertio reddatur conspicua.Primi digitos mouentium [administratio]. Mox primus digitus mouentium sese totus offert, quem uel solis digitis a subdito dirimes, quemadmodum etiam omnes, quorum latera non committit neruosa illa membrana, quæ communis ligamenti munere fungitur. Vbi itaque ipsius capite adhuc ad exortum commisso, quatuor ipsius ante brachiale carnosas portiones inspexeris, ualidus cultellus in transuersum ligamentum recta est inijciendus, ut huius acie antrorsum ducta, id ligamentum diuidatur. Dein eadem ratione secundum indicis longitudinem, transuersum internæ ipsius sedis ligamentum diuides, mentem accommodans, ne hac prorepentes tendines lædas, quod optime caueris, dummodo cultelli dorsum semper tendines respiciat, ipseque cultellus rectus sit. Eandem sectionem in tribus reliquis digitis moliri in præsentia posses, nisi sensim magis magisque horum ligamentorum naturam aut discere, aut alijs ostendere propositum esset. In indice itaque duntaxat, aut alio quouis digito hac ducta sectione, primi musculi digitos mouentium caput liberato, et illo apprehenso, et ad te sursum tracto, id ex brachialis sinu tantisper reponito, quousque quatuor ipsius tendines ad quatuor digitos porrigi conspexeris, et deinde priuatim illius tendinis insertionem obseruaueris, qui indici exporrigit. Hac enim inspecta, et musculo rursus in suam sedem reposito, eius caput trahendunt uenit, ut ipsius innotescat munus, intuearisque, qua ratione primo indicis articulo in flexu secundi, tendo ille adniti nolit, uti sane reliqui transuersis adhuc ligamentis inuoluti innituntur, proxime'ue attenduntur. Nunc ligamentis trium reliquorum digitorum, ac cuiusque tendinis insertione et perforatione, qua subditum transmittunt tendinem, notatis, musculum a manu in anteriora reflexum mensæ exporriges,Secundi. aut si in sinu manum habueris, propendere a digitis sines, ac eum qui tertium quatuor digitorum internodium flectit, suo capite liberabis, quod nonnihil occulitur sub musculo, superiorem radij partem in pronum ducente. Priusquam tamen id ab ulna abradas, conducet ex brachialis sinu quatuor ipsius tendines attollere, et animum adhibere, qui citra omnem operam musculus hos tendines producens ab illo diuellatur, qui ipsius superiori lateri accumbens, tertij pollicis ossis flexionis autor habetur adeo, ut utrunque musculi unius loco in homine habere nequeas. Liberato itaque secundi musculi capite et ipsius quoque exortu, quem ab ulnæ ligamento assumit (quod inter radium et ulnam, ubi inuicem hæc ossa dehiscunt, obuium est) uniuersum musculum ex brachialis sinu repones, eius mucosam perpendens membranam, et tendinum ipsius seriem. Cauendum tamen est, ne quum eos attollere studes, gracilem musculum singulis tendinibus exporrectum uioles, hic enim quum tendini committitur, atque etiam primo digiti ossi inseritur, ad tertium usque articulum secundi musculi tendines oscitanter eleuare prohibet. Quum itaque hos tendines primi musculi tendinibus traijci atque in tertium os inseri uideris, utrunque musculum in suum locum reponito, examinaturus num secundi musculi tendines primum digitorum os flectant soli, aut simul cum ipsis primi musculi tendines, et eius generis reliqua, quæ in horum musculorum functionis enarratione proposuimus. Primo musculo a digitis resecto, secundum in brachialis sinu transuersim diuides, ut ipsius tendines adhuc in uola reseruentur, gracilium musculorum causa, quatuor digitos pollici adducentium.Tertij digitos mouentium administratio. Modo tertium musculum pollici subseruientem a radio liberabis, et ad tertium pollicis internodium duces, ipsius tamen transuerso ligamento, ut in reliquis digitis, prius diuiso. Hunc ubi abstuleris, musculi brachiale flectentium superioris insertionem speculabere, quam in radicem postbrachialis ossis indicem sustinentis molitur.Transuersorum ligamentorum in externa cubiti sede. Atque nunc tibi in interna cubiti sede adhuc duo tantum musculi supersunt, radium in pronum mouentes, qui quum citra aliam operam conspicui sint, donec et horum oppositos uideas, opportunius seruabuntur. In præsenti itaque ad externam cubiti sedem accedas, in ea potissimum obseruaturus transuersa ligamenta, quæ ac si unum