Liber II
224 [324]

essent, sese offerent, uerum dum tendinibus, quos ligamenta continent, mentem accommodabis, ac seorsum unumquodque, ut in interna digitorum sede præcepimus, administraueris, ut minimum sex numero occurrent, quæ antequam musculos separes, diuidere possis, nisi prius in cubito cuiusque musculi tendinem separare statueris. At commodius erit aut simul omnia ante musculos, aut priuatim unumquodque saltem ante suum musculum aggredi.Tertij brachiale mouentium. Primus autem esse potest, qui postbrachiali ante paruum digitum insertus id extendit, cuius tendo ex suo sinu eleuabitur, et deinde acuto cultello, aut nouacula totus musculus ab ulna liberabitur accurate interim ab illo, qui superiori ipsius lateri committitur, quique parui digiti extensioni potissimum famulatur, diuisus. Vbi itaque huius caput ab externo humeri tuberculo dissecueris, illum postmodum a postbrachiali liberabis, nisi appensum ipsi asseruare lubeat, quo tandem brachiale extendentium et flectentium musculorum munus conspicari ualeas.Decimioctaui et 17 digitos mouentium administratio. Post hunc is ex sinu attolletur, qui minimos digitos a cæteris deberet abducere, cuius tendines, aut tendo potius ad digitos ducendus non est, nisi ab externo humeri tuberculo is, cum subsequenti iam in enarratione musculo (qui digitos mouentium decimus septimus numerabatur) liberatus fuerit. Illum autem diligenter ex suo, quem nos ipsi tribuimus, sinu attolles, atque ab illis, qui superiori ipsius lateri exporriguntur, diuulsum, ab humero quoque resecabis, nunc sedulo animaduertens, num in tres, aut quatuor ducatur tendines, et quibusnam digitis illi inserantur, quæque ipsorum ad digitorum radices sit commixtio. Idem in illo, qui paruum digitum præcipue extendit, molieris, neutrum ab ipsis digitis absecans, nisi et modo subsequentem ad insertionem usque deduxeris.Deciminoni administratio. Occurrent enim nunc tria illa, quæ ulna producit principia, quorum inferius, et brachiali propinquius obseruandum uenit, a quo musculus pronascitur, qui indicem et medium a pollice abducit. Huius itaque principij portionem, quæ illum musculum constituit, ab ulna diuides, atque ex suo peculiari sinu eleuatum, et sensim a brachiali et postbrachiali, quibus fibroso nexu hæret, liberatum, ad digitos usque deduces, ad amussim nunc trium illorum musculorum tendines, et insertionem perpendens, quam multo accuratius intueberis, quam ego illam (quum uaria sit) describere possim.21, 22 digitos mouentium et dein eius qui in illorum descriptione 23 numeratur. Cæterum illis a digitorum internodijs ad unguium usque radicem resectis, qui pollicem euertunt, aggredieris, ab ulna itaque, reliqua tertij principij parte resecta, musculus pollicem uersus indicem euertens, ad ipsius insertionem ducetur, similiter secundi principij musculi, qui bicornem transcendunt tendinem, ad pollicem et brachiale usque auellentur, atque una cum reliquis a digitis reijcientur. Qui bicorni tendine brachiale extendit, modo prorsus est conspicuus, nisi quod nonnihil sub musculo longiori radium mouentium occultatur : hic itaque suo exortu liberatus, ad postbrachiale ducetur, et ipsius examinata functione, etiam cum cæteris abijci poterit.Quarti brachiale mouentium. Radium mouentium administratio. Supersunt adhuc in externa cubiti sede, duo radium in supinum agentes, qui citra sectionem etiam, ut et interiores radij duces, sunt conspicui, longissimi tantum capite excepto, quod penitus nonnihill inter posteriorem cubitum flectentium musculum, et extendentium exteriorem latitat, non tamen adeo impense, ut non liceat ipsius capite ab humero resecto, illum ad insertionem usque cum reliquis radium mouentibus musculis perducere. Si itaque nunc ligamentum in cubiti longitudine inter ossa positum animaduerteris, extremæ manus musculos ordine aggredi tempestiuum fuerit,Quatuor musculorum quatuor digitos pollici adducentium, et aliorum extremam manum occupantium. ex quibus quatuor statim graciles euadunt conspicui, quos Natura tendinibus tertium digitorum os flectentibus exporrexit. Deinceps ille liberatur, qui pollicem ab indice maxime remouet, mox duo primum pollicis internodium flectentes. Deinde tres secundum pollicis os flectentes, quos eo diligentius obseruare oportet, quo magis antehac dissectionis Professoribus incogniti fuerint. Hos subsequetur, qui pollicem indici proxime accommodat, dein qui paruum ualidissime abducit, ut tantum octo adhuc sint reliqui, quorum ope prima quatuor digitorum internodia flectimus.Ligamentorum reliquorum administratio. Iam digitorum articulos diuides, ligamenti et articuli speciem obseruans, et attentissime perpendens, ossiculorum usum, quæ a sesami seminis similitudine nomen mutuantur. Reperies enim in interiori secundi pollicis articuli regione, duo reliquis in manu insigniora, in hoc ibidem fabricata, ut quum inarticulatione illum aurticulum Natura fieri uoluerit, is tamen firmius esset, et ad flexionem in acutissimum angulum pertinax, et obliquorum etiam motuum obscurissime particeps. Deinde tanto minora eius classis ossa in primis reliquorum internodijs uidebis, quanto in acutum magis hos articulos Natura flecti uoluit, et ipsos obliquioribus motibus, quam secundum pollicis internodium, donare uisum fuit. Insuper primum pollicis articulum diuides, eiusmodi ossibus destitutum, et laxum admodum. Idem quoque in postbrachialis et brachialis ossibus experieris, at longe diligentissime brachialis ad cubitum articulo animum accommodabis, quod hic cartilago examinanda ueniat, ulnam a brachiali dirimens. Quinetiam perpende, obsecro, stylum imitantem processum non procerius extra sinum, quo brachiale excipitur, prominere, quam