Liber II
225 [325]

radij appendicis mucronem. Dein expendito, parem ligamenti huius articuli in utroque latere formam esse, ut una mecum omnibus quoque similem usum ascribas, ne quum Naturam celebrare instituis, illi in artificiosissimam constructionem, cum Galeno imponas.Cubitum mouentium administratio. Reiecta nunc summa manu, priorem cubitum flectentium musculum suis principijs liberato, quorum exterius ex suo sinu eleuandum est, et ligamento articuli humeri ipsum continente recta sectione dissecto, id a scapulæ collo adimetur : interius ualido quoque cultello ab interiori scapulæ processu diuidetur, et utroque principio deorsum reflexo, huius musculi carnosa insertio in os humeri animaduertetur : qua dissecta ad radium usque, sola manu a subdito musculo iste prior auelletur. Vbi uero huius insertionem intuitus fueris, is appensus seruabitur, et posterior ab humero derasus ad ipsius quoque insertionem ducetur. Posteriores eadem ratione aggredieris, primum illum qui ab humeri ceruice pronascitur liberans, ac dein illo cui scapula initium præbet, ut postmodum hoc deorsum tracto, secundum animaduertas ipsi innatum, ac sub illo ab humero prodeuntem. Quod tum demum ex sententia feceris opportunissime, ubi hos in cane aut simia prius spectaueris. Quando itaque hi ad insertionem producti sunt, neque ullam fibrarum insertionem animaduerteris, cubiti articulum subinde flectito et reflectito, examinaturus num uel tantillum quidem extra rectum tramitem dimoueri queat : quod quum in articulo solis ligamentis hærenti, et iam propemodum luxato, oberuas, quid fieri in nobis arbitrabere, articulo tot musculis adhuc uestito. Vt tamen hæc omnia exactius rimeris, ossa inuicem seiungenda sunt, non solum humeri cum ulna articuli gratia, uerum et radij cum humero, et radij rursus cum ulna. Præter hoc enim quod nihil utilius sese inspiciendum in tota resectione luxationum gratia offert, ita profecto eiusmodi articulorum inspectione, nulla in uniuersa Anatome mihi iucundior speculatio occurrit.

DE MVSCVLIS PENI PECVLIARIBUS. Caput XLIX.

[Illustrations]

QVADRAGESIMI NONI CAPITIS TABVLA.