Liber II
227 [327]

docebimus, duo carnei enascuntur musculi, illis prorsus similes qui a pectoris osse ad os υ referens porriguntur. Ambo enim inuicem proximi sunt, et internis lateribus mutuo committuntur, rectaque sursum in priora ad urinarij meatus sub corporibus illis ad superiora reflexum ascendentes, eius meatus lateribus inseruntur, et inuicem dirempti, corpora penis nonnihil digitorum modo amplexantur.Tertius et quartus. Alij duo utrinque habentur singuli, ab appendice ossis coxendi eis paulo inferius quam penis corpora, principium ducentes : quod carneum est, et gracile, et oblique sursum procedentem efficit musculum, qui carnosus semper permanens, sui lateris corpori non procul ab exortu inseritur.Musculorum officium. Quatuor his musculis penis radix uoluntario impetu trahitur, hinc et erectionis quandam uim, præter naturalem facultatem ipsi insitam, obtinens. Quanquam duo priores musculi in urinæ seminisque excretionibus, communem illum urinæ seminique meatum ueluti digitis quibusdam aperire uideantur, ne meatus in obliquo hoc reflexu restrictus, eiusmodi humorum expulsionem prohibere, et potissimum seminis, cuius eiaculationem (etsi urina multo crassius sit) impetu Natura perfici uoluit. Nisi enim hi musculi inferiorem meatus sedem in hoc reflexu deorsum uellerent, in penis tentigine totus meatus occluderetur, quod ipsius superior pars a distentis corporibus adeo pertinaciter huc illuc alliceretur.Administratio. Porro, ut musculos hos commoded aggrediaris, reliqua cadaueris pars, quæ adhuc reliqua est, resumetur, ac distentis quammaxime possis femoribus, orbicularem sectionem inani ambitu duces, qua cutem ad adipem usque (quem hic habes copiosissimum, maximeque humidum) diuidas. Deinde longam sectionem per futuram in penis inferiori sede ac scorto conspicuam in cute per perinæum (quod intersemineum alij uocant) molieris, quæ ad anteriorem usque orbicularis lineæ sedem pertingat. Postmodum cutem hamulis, aut digitis eleuatam, hinc inde a subditis organis nouacula diuellis, atque musculos qui sese absecta cute offerunt, paruo cultello a suis exortibus liberatos, ad insertionem usque perduces, non per transennam singulos seorsum expendens, cum calculorum eruendorum gratia, tum fistularum ulcerumque nomine hac sede non infrequenter homines infestantium. Deinde eo obseruandi sunt quoque exactius, quo minus aliquid a Galeno de his proditum habemus. Quandoquidem locus in quo illos in opere de Administrandis sectionibus prosecutus est, una cum quinque et dimidio eius operis libris incuria temporum intercidit, una cum ipsius de Musculis peculiari libro, in quibus procul dubio horum mentionem illum fecisse Arabum libri commonstrat : unde etiam prorsus sperandum est, in Bochara Persiæ ciuitate cuiatem Auicennam fuisse sat nouimus, hos libros omnes aliquando non inuidentibus superis, inueniendos. Nisi fortassis Auicenna etiam illis libris destitutus, Orobasij duntaxat operibus usus fuerit, e quibus uerbotenus hoc quidquid de hominis fabrica prodidit, descripsisse uidetur.

DE CERVICIS VESICÆ MVSCVLO, urinam, ne præter arbitrium ex uesica profluat, inhibente. Caput L.

HVIVS musculi effigiem in uiris quarta figura tabulæ præcedenti Capiti præpositæ commonstrat, N litera notatam, quemadmodum et uigesima secunda et uigesima tertia figuræ ad characterem ρ. Muliebris uero uesicæ musculum proponit uigesimæ quintæ libri quinti figuræ γ. Quid autem illas figuras hic non proponam, hinc potissimum fit, quod eisdem figuris paginas occupandas minime duxi.

Virilis uesicæ musculus. AD uirilis uesicæ finem, ubi in collum ceruiceùm'ue terminatur, glandosum quoddam corpus ipsi obnasci, quintus liber declarabit, qui etiam uniuersum meatus ductum explicaturus est. Musculus totam fere hanc meatus sedem orbiculatim ambit. Est nanque orbicularis, etr oblongi anuli, aut oblongi rotundique meatus effigiem exprimit, fibris transuersim circularibus inter textus, et superius iuxta glandosum corpus crassior quam inserius. Atque ita in uiris habet.Muliebris. In mulieribus uero, quarum uesicæ ceruici eiusmodi corpus glandosum non adnascitur, musculus totum meatum ambit, qui a uesicæ corpore in superiorem sedem colli uteri non procul a pudendo subingreditur : et musculus hic quanto in mulieribus prolixior est, tanto etiam tenuior uisitur, eundem tamen prorsus usum in his ac in uiris præstans.Musculi usus. Primario enim in hoc ipsum Natura condidit, ut meatui uesicæ præficeretur, obstaculo futurus ne transuersæ uesicæ fibræ motu suo naturali urinam præter nostram uoluntatem excernant. Operæ precium