Liber II
228 [328]

enim fuit egerendis ex corpore recrementis motus præesse uoluntarios : si casu enim naturali duntaxat motui excrementorum propulsio committeretur, continuo recrementa emanarent ; atque id præterquam quod foedissimum censeretur, ad plurimas actiones, quas tota uita obimus, insignes noxas inferret. quo minus igitur uesicæ circulares fibræ, urinam quoties ipsa aut copia, aut mala quapiam qualitate hominem grauat, etiam citra hominis impetum propelleret, Natura meatui uesicæ hunc musculum præfecit, quo laxato urina transuersarum uesicæ fibrarum ui pressa excernitur, interdum etiam huic functioni auxiliantibus abdominis musculis, et septo transuerso spiritus compressu ad inferiora depulso. Quum uero urina effluxit denuo musculus constringitur, quicquid ex urina reliquum meatui adhuc inhæret protrudens. Relinquuntur autem tres quatuor'ue guttulæ, quæ emissa iam urina promanare solent. Atque hic alter præsentis musculi usus censendus est. Quod uero ad excretionis promptitudinem uelocitatemque quicquam (ut Galenus asserit) auxilietur, quodque is præcipuus ipsius sit usus, nequeo satis assequi. Quo enim magis remittitur, suamque comprimendi uim laxat, eo liberiorem reddit meatum, qui apertus et amplus maiorem urinæ a circularibus uesicæ fibris pressæ copiam transmittit, quam si laxatus musculus nonnihil suas fibras ad expulsionem dum urina profluit quoque intenderet, ac nescio qua ratione per uniuersum egerendi tempus ageret, ita angustiorem meatum reddens, foelicioremque urinæ excretionem uitians. Nec profecto aliud (et si Galenus secus arbitretur)Lib. 5 de Vsu partium est, quo meatus ne præter arbitrium urina emanaret, arctaretur, ab hoc, quem modo narramus, musculo. Quandoquidem a Galeno in medium adductam meatus angustiam et longitudinem uarijs circumactibus iunctam, refellit muliercularum urinæ meatus ; qui etsi perinde ac uirorum ad insertionem usque, quam in uteri ceruicem molitur, arctus sit, breuis tamen est, et recta deorsum breui interuallo uteri collo exporrigitur. Cæterum ceruicis uesicæ musculi administrationem in secundum post hoc Caput reijciam, ibidem illum una cum sedis musculis aggressurus.

DE RECTI INTESTINI MVSCVLIS. Caput LI.

[Illustrations]

RECTI intestini portio cum suis musculis a corpore resecta, quamdum reliqua eximimus intestina, in corpore adhuc relinquere solemus.

ARectum intestinum, quod in libri quinti tabulis euadet conspicuum, præsertim autem octaua figura et uigesima secunda.
B,CDuo musculi, intestinum post egestionem sursum trahentes.
DMusculosa substantia penis radici adnata, in mulieribus porro ad infimam pudendi partem commissa. Insuper D sedes notatur, a qua in penem musculi duo pronascuntur.
ECircularis musculus, ne præter arbitrium excrementa deijciantur præcauens.

LAVDATA nunquam satis Natura recti intestini extremo musculos largitur, qui in fæcium excretione protrusum recti intestini finem, alacriter sursum reuellunt : dein alium dat musculum, qui intempestiuam inuoluntariamque excrementorum egestionem prohibet.Musculi sedem attollentes. Musculi itaque sedem sursum attrahentes, lati et tenues, neque admodum carnosi autrubentes sunt, uix ab aliquibus ossibus originem ducentes. A ligamentis enim ex pubis ossibus, et coxendicis osse, et sacro exortis, quæ huius regionis musculis obducuntur, ipsaque demum peritonæi infima sede utrinque singuli enascuntur musculi, qui deorsum protensi, rectum intestinum amplexantur, extimæ ipsius tunicæ inserti. Præsentes musculi quum lati admodum sint, et suis finibus totam intestini latitudinem ambiant, ipsorum portio radici quoque penis, mulieribus uero uteri collo adnascitur. Quod nonnulli perpendentes, tres sedem sursum agentes musculos recensuerunt. Vtcunque uero sit, omnes horum musculorum partes pari præficiuntur muneri, quo sedem ilico ab excretione sursum alliciunt, qui deorsum pellebatur ui abdominis musculorum, et septi transuersi, auxiliantibus etiam subinde omnibus thoracem arctantibus spiritumque continentibus musculis. Cæterum illis qui anum sursum ducunt musculis nullus e regione opponitur contrariæ functionis opifex, quemadmodum in omnibus fere alijs partibus musculi equidem opponi consueuerunt. Neque oscitanter hic Natura priuatim ab aliorum musculorum constructione aberrauit : sciebat enim interdum a musculis octo abdominis una cum septo transuerso