Liber II
229 [329]

sedem adeo propellendam, ut ne a relatis quidem musculis prompte queat reuelli.Musculus orbiculatim intestino obductus. Ab horum fine alius præterea musculus extremum recti intestini ad cutem usque amplectitur, qui prædictis similiter non admodum carneus, sed mucore quodam oblitus existit, fibras tamen orbiculares transuersas'ue adipiscitur. Elatiori parte qua dictis musculis connascitur crassior, quam inferiori est : qua autem cuti (ut labrorum musculi) permiscetur, peculiare cum ipsa corpus efformat. Cohæret autem fibrosis nexibus meatui uesicæ in uiris, inmulieribus uero ceruicis uteri principio. Quanquam etiam duorum musculorum, quibus in uiris principium porrigit interuentu, peni committatur. Cæterum posteriori sua regione, quatuor ad ossis sacri finem locatis ossiculis (quæ Galeno incognita ostendimus) adnascitur. Ex lateribus connectitur teretibus ligamentis a sacro osse in coxendicis os pronatis. Præsens musculus non adeo, atque medentium uulgus arbitratur, breuis est, sed longus, et secundum magnum recti intestini longitudinis interuallum exporrectus uisitur. Quod non perfunctorie ab illis uenit perpendendum, qui sedis fistulas et excrescentias, quas σαρκώματα et κονδυλώματα Græci appellant, subinde præscindere uerentur, huius musculi muneris abolendi metu. Licet enim musculi portio aut ferro diuidatur, aut quauis alia occasione diuulsa laceretur, tamen quum latior secundum intestini longitudinem sit, eius munus non ita prompte in eiusmodi administrationibus aboletur. Musculus iste circumlatim intestinum ambiens, illius orificium stringit, ne præter uoluntatem intestina naturali suo motu recrementa continuo egerant, sed ut tempestiue dum aut mole, aut uitiata quapiam qualitate hominem excrementa molestant, musculus hic laxatus instar fidi ianitoris ea transmittat. Quemadmodum itaque huius musculi cum uesicæ meatum amplexante eadem est effigies, ita etiam utrorumque par usus, quo nimirum constringunt : ob quod etiam ambos nonnulli σφηγκτῆρας, quasi dicas constrictores, appellarunt.

COLLI VESICÆET ANI MVSCVLORVM administratio. Caput LII.

COLLI uesicæ et ani musculorum administratio ab ipsa uesica inchoabitur : hanc enim a peritonæo qua internæ pubis ossis regioni abtenditur, cultello aut nouacula liberare adeo conuenit, ut ipsa non amplius aliqua sua sede pertonæo sit continua. Deinde penem a pubis ossibus dirimere oportet : quod ubi inuicem hæc committuntur, mediocri negocio perficies, quum nerueis duntaxat et fibrosis nexibus penis ibidem hæreat. At ubi inuicem ossa remouentur, penisque corpora initium ducunt, acutiori cultello horum corporum initia proxime ab exortu sunt abradenda, ut penis ab ossibus liber pendeat. Mox cultro aliquo pubis ossa inuicem dirimes, sectione per ipsorum cartilaginem ducta : quam sane leuiori opera quam plerique autumant perfeceris, si modo ossium medium ad admussim tetigeris. Hæc sectio quoniam prius femora erant distensa, ilico ut inuicem ossa abscedant, occasio erit. Quo uero remotius ossa disiungas, uehementius quoque femora abducenda sunt : quod feceris longe commodissime, si uno cadaueris crure a mensa pendente, et reliquo adhuc illi incumbente, in mensæ latus acutum'ue, os sacrum collocaueris, et deinde utrinque femoribus et ilium ossibus reflexis, ossa pubis quantum lubet diduxeris. Nunc uesica uniuersa cum pene in conspectu adeo iacet, ut etiam musculum uesicæ collo obductum prompte animaduersurus sis. Vt autem sedis musculos pariter intuearis, cultello sensim uesica simul cum ipsius ceruice a recto intestino transuersis sectionibus separanda est. In quo opere sanguinem, si is ex uenis et arterijs profluxerit, spongia sedulo elues. Vix enim (nisi fortassis ad modum operose omnia uasa uinculis ita intercipere possis) fiet, quin inter dissecandum uas aliquod, aut casu punctim ictum, aut transuersim necessario incisum, sanguinem profundat. Ablata igitur uesica, et connexu recti intestini musculorum ad penis radicem et ad musculum uesicæ perpenso, eius intestini musculos aggredieris, qui sane citra operosam sectionem sunt summe conspicui, si modo diligenter ab ipsis sanguinem, qui hic solet esse molestissimus, absterseris. Operæprecium nunc foret, ualidius adhuc pubis ossibus diremptis, cultro aliquo acutiori ligamentum sacrum os ilium ossi connectens in sinistro latere diuidere, ut utrunque crus cum osse quod sacro committitur seorsum tractari possit, dextroque cruri sacrum adhuc hæreat, aut sinistro, prout nimirum musculos qui adhuc reliqui sunt, in dextro aut sinistro crure aggedi uisum erit. Ad hanc effigiem crus illud conspicitur, quod decimam sextam musculorum tabulam constituit.