Liber II
230 [330]
DE MVSCVLIS TIBIAM MOVENTIBVS. Caput LIII.

PROXIMVM quidem nuncerat femur mouentes musculos describere, si demum explicatis antea musculis situ uiciniores aggredi institutum fuisset : uerum quando sectionis potius, quam uiciniæ seriem sequi propositum est, ante musculos femoris motuum opifices, tibiæ motores in præsentia ueniunt pertractandi : nam quousque hos asseruas integros, commode illos administrare nequis. Cæterum quo tibiam mouentes musculi insigniores, et proceriores, magisque conspicui sint, eo etiam minus Galeni sententiæ, et potissimum in illorum functionibus explicandis assentire queo, quamuis interim etiam non omni ex parte is sibi consentiat. Quandoquidem non procul a calce tertij de Partium usu libri tibiæ motores recensens, atque sua potius imaginatione aliorumque dissectionis professorum libris, quam uera sectione ductus, nouem musculos enumerat, quos femoris os amplexantes, tibiæ motores esse hac breui sententia scribit.Galeni in libro 3 de Vsu partium de tibiam mouentibus musculis sententia « Tres qui anteriorem femoris sedem occupant, atque omnium huius loci musculorum maximi sunt, recta ad genu feruntur : horum quidem unus implantatur patellæ carnosa apprehensione, duo autem reliqui unum maximum procreant tendinem, qui latescens implantatur toti patellæ, stringens eam exquisite, et continens cum subiectis. Deinde autem præteruectus articulum, anterioribus tibiæ partibus inseritur, eum si iubeatur extendens, una cum toto ipsius genu articulo. Alij uero duo musculi utraque prædictorum parte, hic quidem externus, ille autem internus, in tibiæ lateribus inseruntur, ambo obliqui motus opifices. Qui nanque internus est, crus intro adducit, alter autem extrorsum abducit. Enascitur autem ille quidem ex commissura ossium pubis, hic uero ab extremis partibus ossis coxendicis optime enim sic utrique crus ad motus obliquos abducturi erant. In medio autem inter hos spacio, aliæ tres sunt musculorum explantationes, paruis motibus ipsum genu mouentes. Flectit enim genu, et ad interiora adducit tibiam is qui est continuus interioribus : abducit autem extrorsum simul flectendo, uelut inuoluens eam, is qui tangit externos. Reliquus, qui et medius omnium est, in femoris caput internum insertus, flectit quidem totum quoque femur, cum eo autem simul et totam tibiam euellit, immittens se eis quæ articulum ambiunt {ligamentis}[32]usque ad alterum maximorum musculorum, qui in tibia reponuntur, ut simul quoque tibiam ipsam totam trahat. Reliquus uero nouem musculorum articulum genu mouentium gracilis et longus, ex ilium osse enatus, tibiam sursum extendit : in ea potissimum figura crus totum statuens, in qua molientes, ac subigentes, pedem ad inguina alterius cruris sursum ducimus ». Post hæc uerba Galenus Naturam in horum musculorum constructione laudaturus, procul dubio in primis exemplaribus subiunxerat, mirifice et hic Naturam omnia prouidisse, et quæ reliquo contextu subsequuntur. At eum musculum, quem in poplite latitare innuit temporis successu, et in resectione simiarum peritior, cognoscens, hæc quoque suo quod ad nos demanauit, exemplari interiecit. Præter autem hos omnes est paruus musculus in poplite, genu quoque flectens. Vt simul omnes ab ipso hac serie enarrati, numero decem censeantur. Hæc sane ipsius oratio clarissima est, ex qua quiuis etiam citra inspectionem quos enarrat musculos imaginatione sibi pulchre confingit : at quam sit ueritati consona, partim ab ipso in secundo de Administrandis sectionibus, partim uero ex sectione discito. Verum quando ipsius orationis series in secundo de Administrandis sectionibus longior est, quam ut tota hic describi debeat, ego femoris musculos eo ordine, quo ibidem recensentur, enarraturus sum,Galeni in libro 2 de Administrandis sectionibus sententia cum uera musculorum descriptione enarratur
Tibiæ motus
Galeni sententiam post musculi descriptionem continuo subijciens, ac pariter addens, in quo ordine in præscripta ex libris de Partium usu oratione hunc illum'ue enumerauerit. Nihilominus priusquam musculos aggrediar, id summo studio abs te contendo, ut quot motibus tibiam agis, accurate examines. Galenus in libris de Vsu partium, ut præcedens attestatur oratio, tibiam extendi simpliciter dixit, non adiungens eam magis aut introrsum aut extrorsum, aut prorsus in medium recta extendi. At flexionem uidet triplicem enumerare unam qua tibiam retrorsum, seu in posteriora sursum uersus exteriora duci innuit, alteram, qua introrsum illam sursum tractam agi dicit : tertiam, qua tibiam in neutrum latus inclinantem, recta flectimus. Quanquam tertium hunc ductum duntaxat flexionis nomine, et præcipue in secundo de Administrandis sectionibus donare uideat. Deinde in præscripto ipsius sermone, secus atque in libris de Administrandis sectionibus tibiam in latera moueri affirmat, quum unum musculum hanc extrorsum abducere, alterum introrsum adducere scribit. Postea, ubique motum tibiæ assignat, quo hæc sursum oblique uelut ad alterius cruris femur ducit : hoc motu tibiam agi ab illis conspicimus, qui pedibus coria in ligneis stratis emolliunt, aut quum pistores massam apud plerasque nationes calcant. Atque hos motus ita Galenus enarrat, ut proprios prorsus tibiæ illos esse arbitret, ipsisque peculiares musculos assignet,

×Le nom est entre crochets dans le texte latin. L'abondance d'abréviations dans cette page suggère une possibilité de reprise du texte initial au moment des corrections d'épreuves où a peut-être été introduite la citation de Galien, exigeant en revanche une économie de signes sur le reste de la page.