Liber II
231 [331]

quum interim rectissima flexione et extensione tibia, quiescente femore, solum agatur. Si enim tibia cum pede in latus digna animaduersione ducit, id sane femoris fit beneficio. Neque est quod huic paradoxo corroborando, plixius insistam, quum ipse iam admonitus luce clarius animaduertas, tuam tibiam immoto prorsus femore, duntaxat rectissimo tramite flecti extendique. Quanquam quum motus hos examinas, non perfunctorie animus femoris motibus adhibendus sit : nisi enim gnauiter attenderis, te inscio femoris caput in coxendicis osse situm mutabit : unde etiam mox alia tibiæ flexio extensioque, quam prius, apparebit. Sed quum in re maximopere notanda, non adeo secordem nunc fore quempiam arbitrer, quin adhibitis ossibus hæc sedulo rimetur, atque in ipsa sectione expendat, musculos ipsos aggrediar ea lege, ut secundo de Administrandis sectionibus Galeni libro adaperto hæc legas : nisi enim illius libri obstaret enarratio, diuersa longeque faciliori, quam Galenus serie, præsentes musculos recenserem.Primus mouentium Primus itaque acuto exortu principium, e neruea substantia et modica carne commixtum ducit, ab anteriori ossis ilium spinæ sede, aut ad ilium ossis appendicis anteriori extremo. Hic musculus non procul ad origine totus carneus euadit, et modice dilatescens, gracilis permanet : eius tamen latitudo ipsius crassitiem spissitudinem'ue duplo (ut sic dicam) superat, et hanc formam musculus ad tendinis usque productionem retinet, qui ab ilium ossis spina, deorsum oblique uersus interiora sensim adeo prorepit, ut internum femoris latus tandem iuxta mediam femoris longitudinem exquisite occupet : hinc adhuc magis in interiora retrorsum paulatim procedens, e regione interni femoris capitis iuxta genu consistit, ad quod ueluti obliquo ductu reflexus, antrorsum descendit, tendinem in anteriorem tibiæ sedem inserens. Porro musculus tendinem hunc tum primum producit, quando ad anteriora secundum femoris caput reflexus, gracilior teresque efficitur.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Tendo enim ipsius non latus, sed adamussim (quicquid Galenus suis fidens simijs asserat) teres est, tibiæ ossi ad internum latus acutæ illius lineæ secundum ipsius longitudinem exporrectæ insertus. Hunc musculum Galenus in secundo de Administrandis sectionibus primum enumerat, in præscripta autem oratione nonum etr utrobique huius musculi beneficio tibiam sursum ad alterius cruris inguina, aut ad femur allici arbitratur : qui motus non huius solum musculi opera, uerum femur mouentium et tibiæ musculorum auxilio una perficitur. Tibia nanque suis musculis flexa, et femore deinde suorum musculorum ope sursum in interiora ducto, motus ille succedit. Nisi enim flexa prius tibia femoris motum sequeretur, eiusmodi motu tibia nequaquam alterius cruris femori, aut tibiæ, obduceretur.Secundus Secundus musculus amplo, et prorsus nerueo principio ex pubis osse enascitur. Vbi enim pubis ossa inuicem cartilagine committuntur, secundum commissuræ longitudinem duo sibi contigua oriuntur musculorum principia, quorum alterum ad dextrum crus, alterum uero ad sinistrum defertur, secundum hunc musculum constituens. Tanta itaque huius musculi principij est amplitudo, quanta pubis ossium commissuræ est longitudo. Principium hoc non procul ad origine strictius crassiusque, et carnosum prorsus efficitur, ut eius latitudini crassities uix cedat, et musculus paulo minus toto teres euadat, qui deorsum per femoris interiora descendens, sensim gracilior tantisper efficitur, ut iam internum femoris caput non procul a genu articulo contingens, in exactum teretemque tendinem finiat, eadem sede qua primi musculi tendo tibiæ innatum, sed tanto interius, seu postterius, quanta primi musculi tendinis est crassities. Hic musculus in parum obesis muleribus, rigidum quoddam et durum ligamentum, seu neruus, seu tale quid esse apparet, eo quod excarnis in illis musculus nerueam substantiam duntaxat habeat, et exiguo adipe abtegatur. Præsentis musculi beneficio Galenus in præscripta oratione, tibiam ad internum latus duci attestatur, illum in serie quintum enumerans. In secundo autem de Administrandis sectionibus libro, tibiam elatius et interius musculi huius auxilio attolli prodidit : hoc est (si modo recte ipsius sententiam assequor) præsentem musculum tibiam uersus interiora maxime inclinantem flectere : quod enim attollere ipse dixit, mihi flexum insinuat. Perficeres autem eiusmodi motum, si tibiæ extremum una cum pede alteri tibiæ imponeres, qui motus et flectentium tibiam musculorum ope, et femur quoque introrsum ducentium flectentiumque auxilio celebratur. Quippe si crus utrumque rectum, neque prorsus inflexum habueris, non integrum tibi erit immoto femore alterius cruris tibiam, uel minimum, alteri cruri implicare, aut uel obscurissime rigidi etiam cruris tibiam in alterum latus, immoto femore, deducere.Tertius Tertius cum alijs ut minimum tribus musculis, ex infima coxendicis ossis sede enascitur. Ab eius nanque ossis appendice (quæ nobis stantibus in eius ossis infima sede, in simijs uero et canibus quum anterioribus innitunt pedibus, in extima habet) ordinata serie multorum musculorum capita principium ducunt, quorum tertius hic musculus omnium postremum exigit. Ab elatiori enim et maxime posteriori eius appendicis sede, nerueum gracileque principium educitur : quod deorsum descendens, aliquantulum suborigine carneum fit, teretem quodammodo constituens musculum, suo principio iam longe crassiorem. Hic deorsum per femoris posteriora prorepit, aliquantulum oblique tantisper ductus, donec ad posteriorem sedem