Liber II
232 [332]

interni femoris capitis propter genu pertingat. Ibidem enim extenuatus, et in teretem quoque (non uero ut Galenus docet, latum) degenerans tendinem, in tibiæ anteriora reflectitur, eadem regione qua nuper commemorati, insertionem tentans.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Sed eius musculi tendo hoc sibi priuatim uendicat, quod anteriori tibiæ sedi ad internum acutæ illius lineæ latus hærens, ad medium usque loongitudinis tibiæ properet, alijs tendinibus tibiæ insertis, haud æque descendentibus. Galenus nulli musculo tibiam mouenti, adeo obliquum assignat ductum, atque huic tertio non animaduertens, primum musculum longe obliquius duci, quum is scilicet ab ilium osse antrorsum in interiora femoris ad posteriora usque propemodum descendat, et hinc rursus obliquo ductu in priora tibiæ seratur. Deinde musculus qui ordine quartus erit, obliquior tertio uisitur : illum nanque similiter atque hunc a coxendicis osse pronatum, in anteriora tibiæ secundum femoris externum caput prorepere audies. Vnde etiam tanto obliquiorem ipso tertio quartus iste situm exigit quanto coxendicis ossis sedes, unde uterque principium sumit, femoris intezriora magis spectat. Tertius musculus in præscripta Galeni oratione sextus est, quem inibi inquit tibiam in internum latus inclinantem flectere. In libris uero de Administrandis sectionibus ut obliquissimum ipsi ductum assignat, ita quoque obliquissimi motus illum autorem statuit. Necesse enim (inquit) est, tibiam hac tractam ansa, retrorsum sursumque ferri, et hac in orbem conuolui. Atque hunc quidem motum obimus, at non quiescente femore : necessum enim est hoc motu tibiam flecti, et femur extrorsum circumuerti.Quartus Quartus musculus non æque latum principium, atque tertius, ex coxendicis ossis appendice ducit. Huius enim principium gracilius est, sed spissum tamen. Deinde ad tertij musculi principij externum latus nonnihil sub ipso occultatum enascitur.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Falsum enim est, quod a Galeno in quinti musculi enarratione, de capitibus a coxendicis ossis appendice principium ducentibus asserit, quum quatuor capitum ab illo osse originem ducentium, quarti huius musculi extimum esse scribit, et deinde succedere tertij musculi caput. Cæterum principium quarti musculi paulo sub exortu primum efficitur carneum, exacti musculi formam multo quam tertij crassiorem referens, ac per femoris posteriora sensim deorsum, uersus exteriora descendens. Quum uero musculus femoris mediam longitudinem superauit, tenuior redditur, et externa sui sede nerueus admodum, quasi tendinem educturus, apparet. In interna autem sede, alia pars carnosa hic ex femore pronata ipsi ubi tendinem uidetur procreaturus, ita adnascitur, ac si alius hic oriretur musculus, qui quartum augeret : atque simul ex ambobus unus efformaretur musculus, qui denuo crassescens carnei cuiusdam musculi imaginem exprimit, et deorsum protensus exteriorique parte admodum neruosus, insigni tendine fibulæ implantatur, ualidam insertionem in processum superioris appendicis fibulæ pertinaciter molitus. Huius enim tendinis occasione fibula acutum huiusmodi processum, qua tibiæ coarctatur, exigit. Quinetiam femoris externum caput in externo ipssius latere oblongum sinum gerit, tendinis huius occasione, ut apte ac tuto ueheretur, priuatim exculptum. Cæterum siue quartum hunc musculum unius loco, aut duorum enumeres, nihil interest ; quanquam Galeni gratia, ne ordinem perturbes, unicum opportunius statues. Is enim quum hunc musculum in homine non uiderit, unicum duntaxat istum recenset, atque ut in caudatis simijs illum ego reperi describit. In simijs enim a femoris osse enascens portio, quarto musculo non admiscetur, sed is unicus est admodum insignis et latus. Vnde etiam Galenus illum perpetuo latum, in libris de Administrandis sectionibus appellat. Hunc musculum præscriptæ ex tertio de Partium usu orationis septimum collocabimus, quo ibidem Galenus asserit tibiam extrorsum, simul cum flexione abduci et quodammodo inuolui. In secundo autem de Administrandis sectionibus, totam tibiam huius ope simplici motu in externam partem agi attestatur, eorum quæ in libris de Vsu partium tradiderat oblitus, et procul dubio huius musculi naturam exactissime propter cursorem illum, cui hunc in certamine auulsum uiderat, cognoscens.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Verisimile enim est, Galenum illo cursoris symptomate allectum, sedulo huius musculi naturam in simijs perpendisse, atque tunc (ut sane debuisset in omnibus) didicisse, hunc simplici quod ad genu articulum attinet, motui a natura fuisse præfectum, et flexionem in neutrum latus inclinantem moliri, utcunque etiam obliquo ductu quartus hic musculus ad tibiam prorepat.Quem Galenus quintum recenseat, dein quis uere quintus sit. Porro quintum musculum Galenus recenset, quem a coxendicis osse tertium caput sub tertij tibiam mouentis musculi et quarti principijs assumere testatur, quemque non in tibiæ anteriora tendinem cum reliquis porrigere scribit, uerum ad femoris caput et musculi tibiæ principium, parte interna inseri, et simul ligamentum articulum circundans appræhendere. Præsens musculus, in præscripta Galeni ex libris de Vsu partium oratione est numero octauus, cuius auxilio totum femur flecti, et cum eo simul totam tibiam euelli, ibidem docet. In secundo autem de Administrandis sectionibus primum hunc tibiam sensim in exteriora circumuertere, ac motu