Liber II
233 [333]

tertij nobis commemorati musculi fungi dixerat, quamuis non æque ualido. Secundo autem de huius musculi functione differens, inquit : « Si hunc musculum ad caput suum tendas, cum femore etiam tibia retrorsum introrsumque ferri uidetur. Deinde rursus non ita multo post subiunxit : Poplitis, aut tibiæ flexum inter infirmas tibiæ actiones referendum, ac proinde Naturam neque magnis, neque multis musculis ipsius flexum commisisse, uerum (inquit) propemodum dixerim, ex commemoratis unum solum capiti interioris suræ musculi insinuatum, ut dixi, tibiæ flexus autorem existere : quanquam non magis ipsam flectere, quam ad internam regionem abducere uideatur. Hic quidem musculus leuiter et obscure quodammodo genu articulum mouet ». Postmodum alios incusat Anatomicos, qui magno cuipiam musculo ad femoris motum prorsus spectante, flexionem tibiæ tribuerunt, quum is inquit : « Vel omnino non attrahit tibiam, uel certe parum, quia et finis ipsius in os tibiæ, ne minima quidem parte ingreditur. Verum coacti sunt hunc poplitis flexuræ autorem dicere, quod nimirum ignorarent alterum musculum articulo latenter quidem insinuatum, qui uel solus ipsum flectere potest, uel maxima potentia præditus est : porro hunc prius cernere non est, quam a tibia musculos ademeris, qui suram efficiunt ». Deinceps Galenus coxæ articuli musculos aggrediens, quendam pri mum enarrat, quo alios Anatomicos genu articulum flecti perperam arbitratos asserit. Huius modi sane Galeni sententijs colligere promptum est, quantum illi in Anatome, qua potissimum excelluit, quaque passim gloriatur, fidendum sit, et quam belle ab ipso humani corporis fabricam nobis discere datum sit, quamque dilucida nostra redderetur oratio, nisi toties Galeno contradicendum foret. Sed age coeptum negocium absoluamus, summa Galeni autoritate[33]ob oculos perpetuo uersante. Musculus itaque iste quem quintum enarrat, quartum caput a coxendicis ossis appendice sumit, non autem (ut ipse innuit) tertium. Alius enim est musculus, quem hic Galenus præterijt, qui tertium caput ab illo appendice nanciscitur, et, ut paulo post dicam, in anteriora tibiæ subtertio musculo repositus deducitur. Sub hoc igitur qui Galenum latuit, ille musculus quem is quintum recenset, exoritur ualido et admodum crasso principio, quod posteriori sua sede plane nerueum uisitur, anteriori autem magis carneum et latum. Principium hoc carne auctum, maximum mole constituit musculum, qui priusquam mediam femoris superat longitudinem, gracilior fieri incipit, adeo ut paulo supra inferiora femoris capita in teretem finiat tendinem, pro musculi portione nimis quam gracilem. Hic tendo radici interioris femoris capitis ad capitis illius interius latus inseritur, contiguus exortui primi pedem mouentis musculi, ab interiori femoris capite ducentis originem. Quintus hic Galeni musculus in posteriori ipsius sede, et utrinque in lateribus nulli connatus est musculo, præterquam communi connexu, quo inuicem incumbentes musculos fibris aliquot hærere scimus. Verum anteriori ipsius sedi, qua femoris os spectat, illi continua connataque est tota ea musculosa substantia, quæ anterius quam huius musculi initium, a coxendicis ossis appendice ad pubis usque ossium commissuram enascitur. Quam uero hæc musculosa substantia in femur insertionem moliatur, quibusque fibris donetur, dum femoris motores pertractabuntur, exequar : ubi hunc quinttum Galeni musculum cum illa unius loco recensebo, illum quintum femoris motuum opificem enumeraturus. In præsenti autem id duntaxat addendum est, infimum eius musculosæ substantiæ insertionis terminum, non procul ab inferioribus femoris capitibus distare. Ac proinde Galenum de hac locutum arbitror, quum alios incusaret Anatomicos, atque illos perperam eiusmodi musculum tibiæ flexionis autorem posuisse affirmaret. Habero itaque in præsenti eam quam nobis modo musculosam substantiam nuncupare libuit, eius musculi loco, quem inter coxendicis articuli motores Galenus primum enumeratIn libro 2 de Administrandis sectionibus : quinti autem tibiæ motorum Galeni musculi uice, illum quem tendinem in interioris femoris capitis radicem inserere retuli. Nisi forte non nimis in Galeni uerba iuratus, semel et longe rectius dicere mauis, illum, eundem musculum et primum femoris motorem, et quintum tibiæ perperam constituere. Vtcunque uero statueris, inter dissecandum Galeni loca et hæc nostra reuoluens, sedulo inspicies, num quintus hic Galeni musculus inter tibiam mouentes recenseri debeat. Mihi quidem pro quinto femoris motuum duce hababitur, modo uix annuenti illum uel obscurissime proprio motu tibiam mouere, et nullam mentione dignam insertionem ab huius musculi tendine in articuli genu ligamenta moliri. De musculo autem in poplite latitante, ad reliquorum tibiam mouentium enarrationis calcem, nonnulla priuato Capite subijciam, in præsentia ad Galeni seriem et numerum sermonem, ut coepi, accommodans. Quum itaque quintum Galeni musculum non inter tibiæ motuum duces, sed omnino inter femoris enumerare uisum sit, quintum sermoni ego illum addam, quem paulo antem a Galeno prætermissum dixi. A coxendicis ossis appendice sub tertij et quarti musculi capitibus, et ante caput quinti a Galeno enumerati musculi, aliud neruosum principium enascitur, quod merito inter capita ab illo appendice originem ducentia,

×Erreur pour auctoritate.