Liber II
234 [334]

tertium enumerabitur. Hoc similiter neruosum est, et nisi aliquousque sub exortu carneum efficitur, sensim crassescens. Quum tamen ad mediam femoris longitudinem musculus iste descendit, exacte carnosus uisitur, quanquam interim posteriori ipsius sede (uti paulo post dicam) liuidus appareat. Ad hunc igitur modum præsens musculus deorsum per femoris posteriora delatus, et carnosus permanens, secundum posteriorem interioris femoris capitis sedem reflectitur, et simulatque elatissimam tibiæ partem contigit, in teretem cessat tendinem, interiori lateri anterioris tibiæ partis insertum, in ea nimirum regione, in quam primum, secundum et tertium tibiam mouentes musculos ipsorum tendines porrigere relatum est. Verum quinti huius musculi tendo non æque deorsum atque tertij musculi tendo in tibiam prorepit. Vix enim tibiæ appendicem prætergreditur, sed minime interim (ne quis hoc in Galeni gratiam expectet) in femoris internum caput aut articuli huius ligamentum inseritur. Huic musculo ex abundanti sinus quidam oblongus accidit, in posteriori ipsius sede statim ab exortu ad mediam usque femoris propemodum longitudinem ipsi insculptus. Totus hic sinus liuidus admodum est, et musculi tertij gratia incisus uisitur : is nanque sinui incumbit, ipseque sinus illius moli accurate congruit. Cæterum quum huic quinto musculo idem ortus et par omnino ductus cum tertio sit, etiam una cum illo tibiæ flexioni non segniter opem fert. Si hic musculus in internum femoris caput insertionem uel obscurissimam moliretur, aut quauis primaria ratione femur flecteret, et minus obliquo ductu quam tertius donaretur, forte nihil obstaret hunc quintum Galeni musculum fuisse, aliqua ratione arbitrari et quem ego quintum Galeni esse dixi, illum esse de quo Anatomicos redarguit. Sed quum ita res non habeat, patientur Galeni manes etnos ueritatem protulisse : qui etiam suis simijs nimium confisus, alios dissectionis professores non semel immerito insimulauit.Sextus Sextus musculus eo, accuratius uenit inspiciendus, quo rariorem inter reliquos musculos Naturam adipiscitur. A latere enim externo primi musculi ab ilium ossis spina enascitur, intus acutum carneumque caput obtinens, quod muris lacertæ'ue modo latescens, deorsum ad regionem coxendicis articuli fertur, ubi rursus caput id seu musculus angustior redditur, et priusquam magnum exterioremque femoris processum perreptet, non amplius carneus conspicitur : adeo ut sextus musculus aliud nihil tandem erit, quam longissima et latissima membrana tendinis naturam referens, cui nunc descripta et carnei exactique musculi formam repræsentans pars innascitur. Statim enim ab initio in exteriori parte instar latæ membranæ in conspectum uenit, aliquousque coxendicis articulum amplexantibus musculis obductæ. Quum uero membrana magnum femoris processum superauit, totam anteriorem femur amplexantium musculorum sedem, deinde et posteriorem et exteriorem cutis quasi modo tantisper integit, quousque ad genu articulum descendat : quem ubi similiter quoque membrana obuoluit, ipsa in anteriorem tibiæ sedem et externum illius latus inseritur. Cæterum ipsius membranæ, seu tendinis, utcunque appellare lubeat, non eadem undique est crassities. Tota nanque pars, quæ anteriori femoris sedi, et posteriori obducitur, tenuissima est : atque hæc tanto tenuior conspicitur, quanto interiorem femoris regionem uicinius accedit. Ea uero membranæ pars, quæ externo femoris lateri exporrigitur, ualida crassaque est, et accurate lati tendinis speciem exprimit. Huius fibræ recto tramite, quousque anteriori tibiæ parti ad lmatus magis externum et ad fibulam inserantur, decliues descendunt. Tendo autem hic ad insertionis sedem illis tendinibus commiscetur, qui cum ipso quoque tibiam extendere dicentur. Præsens nanque musculus extendentium numero uenit asscribendus, quanquam insignem usum femur ambientibus musculis etiam præstet, transuersi cuiusdam ligamenti ritu omnes, quos amplectitur musculos, in sua sede (ne aliquo scilicet permutentur) continens. Atque eiusmodi membranæ uices gerit, cuiusmodi cubitum occupantibus musculis circulatim obnasci, prius insinuauimus. Quam uero perfunctorie Galenus hunc musculum describat, tria quibus illum dignatur uerba, in secundo de Administrandis sectionibus ostendunt. Arbitror enim hunc in libris de Vsu partium Galenum latuisse, quum in trium quos ibidem recenset tibiam extendentium classem illum non reposuerit, et quia quarti præscriptæ orationis musculi ortum sermoni addiderit. Si enim simpliciter, ut de cæteris musculis loquitur, quarti insertionem et motum expressisset, arbitratus fuissem hunc sextum ab ipso eius musculi loco haberi, quem in externum latus tibiam abducere tradidit. Quod sane hic musculus, si situm ipsius ductuque spectes, præstaret, modo tibia uel minimum in latus ageretur. Verum quum explicatius de quarto musculo locutus, eius originem sermoni addidit, liquido Galenus commonstrat se sextum hunc non proponere, quando quidem hic non ab appendice coxendicis ossis cum tertio, quarto etr quinto noàbis enarratis principium ducit : ut ipse tamen innuebat, ab extima sede ossis coxendicis abducentem musculum exoriri affirmans. Adeo sane, ut fateri cogamur, hunc musculum Galeno in præscripta oratione incognitum fuisse,