Liber II
236 [336]

ingressu cum illo respondet. Quum uero tendo iste ad eum modum patellam amplexus, et interna ipsius sede, qua femoris ossi non connascitur, multo adipe et mucoso uiscidoque humore imbutus, genu articulum transcendit, arctior et crassior efficitur, ualidissime in anteriorem tibiæ sedem, non procul sub articulo, implantatus. In caudatis uero simijs non æque arctatur, neque etiam pariter crassescit, sed membraneus quodammodo tibiæ inferius multo, quam hominibus, inseritur.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Deinde illis quoque simijs reliqui tendines in tibiam implantati, membranosiores latioresque quam hominibus obtigerunt. Quod uel Galeni nomine expendendum est diligentissime, qui omnes propemodum teretes tibiam mouentium musculorum tendines, ac si lati amplique essent, ut in simijs uiderat, describit. Si igitur septimum et nonum secundi et tertij loco in præscripta ex tertio de Vsu partium oratione enumerari uoles, per me quidem licet, si modo neque numero duntaxat nimium attentus, neque libris fidens, rem ipsam aggrediaris, aut alteri sedulo administranti astes. Quod non solum in nouem enarratis tibiæ motoribus obseruabis, uerum etiam in musculo sub alijs in poplite recondito, cuius naturam secundo ab hoc Capite ipsi dedicando, sum explicaturus.

NOVEM TIBIAM MOVENTIVM MVSCVLORVM administratio. Caput LIIII.

Sexti musculi administratio SECTIONEM tibiam mouentium musculorum in illo crure aggredieris, cui dum pubis ossa in ani musculorum administratione sciungeres, sacrum os adnexum siuisti. Ab ilium igitur ossis summo ad medium usque tibiæ longa ducetur sectio, cutem, adpem et carneam membranam diuidens : absque omni enim arte cutis cum carnea membrana laniorum artificio ad mediam usque tibiæ longitudinem attollenda est. Mox secundum femoris longitudinem in interna ipsius parte obseruabitur sexti musculi membrana, seu tendo, quem cutis modo a subiectis liberare conuenit : eius igitur parte quæ anteriorem femoris sedem ambit, ad externum femoris latus deducta, eam quoque quæ posteriorem sedem integit, similiter uersus externum latus dirimere necessum est, quo manu transuersim inter ipsius tendinem et septimum musculum interiecta, et sursum deorsumque mota, tendinis insertionem et musculi quoque originem intuearis. Vbi originis locum inueneris, nouacula, aut cultello, hanc ab ilium ossis spina absecabis, et illam digitis attollens, ad tibiam usque totum musculum auelles, accurate tendinis istius amplissimi naturam, et carnosam huius musculi partem inspiciens, et musculum a sua insertione pendentem relinquens, quo postea ipsius functio rectius innotescat.Primi Post hunc, primi musculi caput ab anteriori summaque ossis ilium parte cultello liberabis, et ipsius capite digitis appræhenso, absque negocio ad insertionem usque a subditis diuelles. Mox nouacula a pubis osse, qua id alterius lateris pubis ossi cartilaginis interuentu committebatur, secundi musculi initium dirimes, et illo similiter digitis appræhenso, musculum uniuersum ad insertionem usque perduces. Iam nonum aggredi liceret, uerum commodius feceris, si uerso crure illos qui a coxendicis osse oriuntur, prius administraueris.Eorum qui a coxendicis ossis appendice enascuntur. Quod ut recte succedat, necesse est insignem musculum, qui alteram natem constituit, auferre, qui a spina ossis coccygis et posteriori parte ossis ilium spinæ enatus, magno femoris processui potissimum inseritur, femur, uti suo loco audies, moturus. Nouacula igitur huius musculi carneum principium ab illis unde prodit ossium sedibus est abradendum, ut a subditis musculis quoque eleuatum, in latus commode reflecti possit. Alias enim ex coxendicis ossis appendice pronati musculi sese suis capitibus non ostenderent, quæ sua exortus serie iam ueniunt dirimenda. Cæterum ut exactius uoti compos fias, digitis in poisteriori femoris sede, adhibita quoque si uoles retusiori nouacula, musculos inuicem seiunges, ut capitum mutuo incumbentium crassitiem leuiori cura coniectari liceat.Tertij et quarti. Lib. 2 de Administrandis consectionibus Animum itaque hic adhibebis, num tertij musculi caput ut ego dixi, quarti insternatur, num uero tertij caput, quarti musculi capiti, ut Galeno uidetur, succumbat, et quonam pacto e regione illa inuicem magna ex parte situentur connascanturque. Quod ubi præstiteris, utrunque a coxendicis osse absecabis, et tertij capite in manum sumpto, ad ipsius usque insertionem a subditis detrahes : hoc solum perpendens, qualiter quinti a me commemorati musculi sinui incumbat.Quinti Quum uero quarti etiam musculi caput similiter diuellis, sedulo attendendum est illi carnosæ parti, quæ a femore pronata, quartum auget. Hæc enim cultello a femoris osse liberanda est, priusquam totus musculus ad insertionem perduci possit. Iam quintus Galeni musculus erat dissecandus, uerum noster ipsi incumbens sese adeo manifeste offert,