Liber II
237 [337]

ut admodum Naturæ artificium admiraturus sis, quæ illum sinum tam affabre exculpsit, ut tertius musculus, in illo repositus una cum hoc, ac si unus ambo essent, a Galeno auulsus fuerit . quapropter huius quoque capite ab ossis coxendicis appendice liberato, totus musculus ad suam quoque insertionem detrahetur. In præsentia quintus Galeni musculus se ad amussim in lateribus, et posteriori sede ostendit. Verum quia femoris motibus subministrat, opportunius in femur agentium musculorum sectione administrabitur. Quanquam nihil etiam prohibeat ipsius capite nerueo a coxendicis appendice liberato, illud deorsum trahere, transuersisque sectionibus ab illo, qui ipsi in anteriori sede adnascitur musculo diuidere. Vt simul et huius, et carnosæ illius partis insertionem ortumque intuearis, numque ego hactenus uera ubi enatrauerim, obserues.Noni. Verso nunc crure, noni musculi principium altius nonnihil inter quosdam femoris motores reconditum, ab ossis coxendicis tuberculo separabis : quod ubi digitis attraxeris, ad patellam usque citra sectionem adimetur, et liuida ipsius substantia, quæ sinui octaui et septimi musculi insidet, una cum ipso sinu spectandam sese exhibebit. Hoc ad patellam relicto, septimi musculi exortum ab osse sedulo derades, et musculi principio sensim in exteriora reflexo, ab octauo musculo illum ad patellam usque liberabis.Septimi. Octaui. Octauum uero operosius a femore deradere conuenit, quum undique fere ossi adnascatur : ubi tamen ad patellam usque abrasus, atque una cum septimo et nono a femoris osse refexus erit, operæ precium feceris, si singulorum musculorum motum expenderis, quod pari ratione atque in alijs musculis præstiturus es, illorum scilicet capitibus ad sedes unde pronascuntur attractis. Verum hic tibiæ motus propter frequentia in genu et femore uulnera tibi tantus esse debet, ut pede a tibia absecto, et tibiæ carnibus quam possis examussim citra horum musculorum læsionem ademptis, ipsos aggredi debeas, ut num ego de tibiæ motibus immerito secus atque alij omnes senserim discas. Neque sane pedem cum tibiæ carnibus ademptum esse, sat est : imo nihil æque conducet, atque omnem carnem coxendicis articulo incumbentem una auferre, ne femoris motus tibi cum alijs Anatomicis in hoc opere illudat. Nudo enim articulo, semper una intuebere, num femoris caput, uel tantillum in suo sinu mutetur. Et quo minus præter rectam flexionem extensionemque tibiam immoto femore, aliam nullam moliri conspicaberis, expende quanto minus id in nobis tibia præstet, quum tot carnibus undique femur circumuestitur. Porro extendentium tendinum permixtio nouacula inquirenda uenit : ut scilicet intuearis, quis musculorum insigniorem commixti tendinis portionem obtulerit. Quinetiam attendendum erit, cuiusmodi patellæ in illo tendine nexus sit : ac demum qui nullius ligamenti beneficio, imo nullius prorsus corporis interuentu patella femor innitatur.

DE MVSCVLO IN POPLITE OCVLTATO, qui non recte Galeno præcipuus tibiæ flexionis autor habetur. Caput LV.

Lib. 2 de Administrandis sectionibus. INTER tibiæ motuum duces Galenum, quendam musculum in poplite latitantem recensuisse, ante diximus : modo autem qua sede is contineatur, cuiusque formæ, ductus, et magnitudinis sit, narrabimus. Ex ligamentis itaque femur tibiæ connectentibus (quorum naturam peculiari capite una cum coxendicis articuli et pedis ossium ligamentis persequar) unum in externo genu articuli latere habetur, admodum ualidum et crassum. Ab huius itaque posteriori parte nerueum musculi principium exoritur, quod sua amplitudine in exteriori latere posteriorem genu articuli sedem contingit, atque ex tota hac ligamentorum regione prodit. Hinc uero principium id carnosis adauctum fibris, admodum oblique deorsum uersus interiora descendit, musculum efformans paulo longiorem, quam ampliorem. Finis enim huius, seu insertio iuxta radicem appendicis tibiæ ossis consistit, in ipsius posteriori parte adeo ampla, atque totius musculi uisitur latitudo. Deinde ut musculus hic obliquus est, obliquam quoque molitur insertionem : a posterioris enim tibiæ sedis interno latere, deorsum uersus internum latus oblique ita descendit, ut minima huius musculi pars genu ligamentis, maxima uero tibiæ committatur. Neque solum huius insignior portio in tibia consistit, at tibiæ quoque ossi, quemadmodum retulimus, prolixa et ampla insertione implantatur : femoris autem ossi nullibi connatus est, multoque minus ab hoc originem ducit. Præsenti musculo alius nullus, aut in exortu, aut in insertione subijcitur, sed articuli ligamentis et ossibus proxime attensus, sub illis musculis occultatur, qui ab inferioribus femoris capitibus enati, suram cum tertio quodam musculo efformant : adeo ut non iniuria hunc in poplite latitantem Galenus uocauerit : num uero huic tibiæ flectendæ munus recte tribuerit, ipse ratiocinator. Eo usque enim