Liber II
239 [339]

ubi ab ilium osse (unde principium ducit) primum abscedit, ac tertio insterni musculo incipit.Tertius. Tertius enim musculus tanto minor est secundo, quanto secundus primo. Subijcitur autem penitus secundo musculo, initium ducens ab externis et demissioribus ossis ilium dorsi sedibus, ubi id coxendicis ossis nomen primum obtinet, atque id tertij musculi initium similiter latum et semicirculare est, et ut duorum primorum principia carneum, crassumque. Præterea hoc in priora modice deorsum procedens, coxendicis articuli ligamento fibrosis nexibus hæret : et arctius quoque redditum, in latum robustumque cessat tendinem, qui maiori femoris processui expansus, anteriori ipsius parti, atque adeo apici innascitur. Hic musculus admodum liuidus, et præcipue in musculosis, et non admodum obesis apparet, in quibus et secundus qua tertio incumbit pariter liuet, ut etiam tota ipsius pars primo musculo non obtecta, quæ præterquam quod liuet, etiam ualida membrana obducitur, superiori lateri primi musculi pertinaciter ea sede connatus, qua illum subit musculum. In obesis autem et præpinguibus nimis quam parum liuent, imo plerunque nerueæ fibræ per hos musculos exporrectæ in mulieribus per totam musculi carnosam partem, adipe enutritæ conspiciuntur : aut quum id in muliere obseruabis, in pinguedinem potius carnosas fibras porrigi asseres, quam pingues fibras in carneam molem : quod tanta pinguedine hi musculi, et potissimum primus, scatere soleant, ita commodius stratum sedentibus futuri.Quartus. Quartus musculus magna etiam ex parte liuidus, et paulo minus toto teres, non autem dictorum modo amplus existit, neque cæterorum ritu ab ilium osse principium adipiscitur, at a tateribus trium inferiorum ossis sacri uertebrarum, quibus ilium ossa non coarctantur, carneum crassumque educit caput, non quidem duntaxat ab illorum ossium lateribus enatum, at nonnihil quoque ita ex illorum interna sede, ut utriusque lateris musculi sese initijs aliquando in interna ea sede contingant. Hinc in latus, seu extrorsum ab osse sacro scilicet ad femoris magnum processum transuersim excurrens, carneus aliquousque permanet, et tandem arctior redditus, priusquam femur contingat, in teretem cessat tendinem, posteriori maioris femoris processus sedi implantatum, iuxta ipsius summum et apicem. Porro etsi Galenus in decimo quinto de Partium usu libro, præsentem musculum a sacro osse enasci dixerit, et rursus in secundo de Administrandis sectionibus unum quoque a coccyge enasci testetur, non ob hoc illum alium indicasse musculum arbitrandum uenit. In libris enim de Vsu partium nusquam præter quatuor ossis sacri ossa cognouisse uidetur, nulla prorsus coccygis ossis facta mentione : ac proinde ab osse sacro hunc musculum inibi prodire scripsit. In libris autem de Administrandis sectionibus ita os sacrum cognouit, quemadmodum in libro de Ossibus id enarratur, ut scilicet tribus tantum uertebris Galenus id conformatum arbitraretur, et tria ossa his tribus uertebris proxime subiecta coccyx os appellaret : interim quatuor illorum ossiculorum, quæ nos ita uocanda duximus, nullam faciens mentionem, quum non ab illis, sed a quarto, quinto et sexto ossis sacri ossibus hic quartus musculus principium mutuetur.Quintus. Qui modo subsequitur musculus, aut unius, aut duorum, aut trium etiam uice prout cuique uisum erit, referri poterit. Est nanque musculus iste, cuius dum tibiæ motores enarrarem, superius memini, ipsum quintus Galeni musculum ibidem appellans. Sub tribus enim posterioribus capitibus, quæ a coxendicis ossis appendice pronata, tertium, quartum, et quintum musculos tibiam mouentes constituebant, quartum caput consistit, quod etiam obiter dum illos recenserem, descriptum est. A tota igitur appendicis sede, tribus dictis iam posterioribus capitibus non occupata, ad pubis ossis usque regionem qua inferior ossium commissuræ finis habetur, principium ducit musculus amplus insignisque, et, ut semel dicam, totius corporis citra controuersiam mole maximus. Hoc principium secundum eius appendicis amplitudinem prodiens, exacte carneum uisitur, ea tantum parte excepta, quæ tribus commemoratis tibiæ musculorum capitibus proxime succedit. Hæc enim neruea admodumque ualida posteriori sede existit, sed interna sede, ut et totus musculus carnea, similiter ac reliquus musculi exortus, conspicitur. Musculus iste eiusmodi enatus principio, statim parui femoris processus radicem ad posteriorem ipsius regionem amplectitur, et deinde ab hac in actam asperamque femoris ossis lineam continuo inseritur, quam in posteriori femoris sede secundum ipsius longitudinem deorsum a parui processus radice protendi, in primo libro dictum est. Quemadmodum itaque musculi huius principij continuus est ortus, ita quoque continua eiusdem uisitur insertio, si modo posteriorem musculi partem excipias, quam tendinem in interni femoris capitis radicem inserere modo dicam. Hæc enim pars a coxendicis appendice nerueo exortu pronata, musculum quodammodo per se efformat, qui in miram uentris amplitudinem dilatatus, deorsum recta per femoris posteriora fertur, donec denuo gracilescens, teretem tendinem in internum femoris caput inserat. Et nisi huius maximi corporis