Liber II
240 [340]

seu quinti femur mouentium musculi parti, reliqua musculi pars adnasceretur, illa distincti et peculiaris musculi uice ab omnibus merito haberetur. Nunc autem quum posterior hæc pars adnatam continuamque eiusdem musculi aliam habeat partem, nihil obstabit diuersis doctrinæ modis, aut unum (uti nos hactenus fecimus) uniuersum hunc musculum appellare, aut primum in duos illum distinguere : ut scilicet unus esset, qui femoris interno capiti tendinem porrigat, alter uero qui acutæ femoris lineæ implantatur. Atque hæc una est inscriptio, istam pesteriorem partem ab anteriori distinguens. Verum et anterior rursus pars inscriptionem quoque obtinet, non tamen adeo manifestam, ac modo narratam, uerum talem, cuius gratia hanc partem in duas portiones, aut si quis uelit, in duos musculos subdiuidere, integrum sit. Huius nanque anterioris quinti musculi partis portio, quæ enascitur ab anteriori appendicis ossis coxendicis sede, quæ a pubis ossium commissura ad infimam usque coxendicis partem pertinet, ab illa anterioris musculi partis portione, inscriptione quadam dirimitur, quæ a reliqua appendicis sede usque ad posterioris partis musculi totius anteriorem regionem pronascitur. Præterea duæ hæ anterioris partis portiones, non inscripitione impressione'ue solum distinguuntur, sed etiam fibrarum ductu, ac item insertione : quemadmodum etiam totius musculi posterior pars ab anteriori fibrarum insertionisque occasione differt. portio nanque anterioris partis, quæ pubis ossium commissuræ proxima est, admodum obliquas et fere transuersas exigit fibras, quæ ab exortu retrorsum ad radicem parui femoris processus contendunt, et superiori parti acutæ femoris lineæ inseruntur. Reliqua autem anterioris partis portio, quæ ad infimam magis coxendicis ossis sedem principium ducit, obliquas quidem exigit fibras, sed propemodum rectas, et inferiori asperæ prominentisque lineæ sedi continuo implantatas. Ac proinde aut mecum unum constituito in uno femore musculum, aut si uisum fuerit utrasque partes duorum musculorum uice enumerato : aut si maiori adhuc numero, iam in sectione peritior, caperis, anteriorem partem in duos musculos subdiuidito, tres enarraturus, ea tamen lege, ut situi, functioni, figuræ, crassitiei, neruosæ et carnosæ parti magis quam numero attendas, et obserues pariter me de hominum, non autem simiarum musculis secus quam Galenum loqui : ne si forte aliquando illum legens me posteriorem huius quinti musculi partem, quæ radici interioris capitis femoris implantatur, oscitanter spectasse arbitreris, quod illam tendine insertionem moliri scripserim, quum interim carneam insertionem in caudatis simijs tentet.Quinque primorum femoris musculorum munus. Hactenus commemoratis quinque musculis, tensio femoris primario concreditur, et ijdem quoque femori in motu, qui in latus et in circumactu quoque fit, ut nunc audies, famulantur. Primus enim ualidæ et in neutram uergentis partem extensionis autor est, amplo ipsius principio, et lato tendine femur reuellens. Si uero elatiorem duntaxat sui principij partem tetenderit, aut humiliorem, non quidem in neutrum latus inclinantem efficiet tensionem, uerum in hoc illud'ue latus uergentem. Secundus autem extendit simul, et sursum uersus exteriora trahendo femur, ipsius caput intro in coxendicis ossis acetabulum adigit. Tertius et quartus femur quoque modice sursum trahentes, tendunt. Deinde et quartus etiam foras circumagit : tertius autem femur circumuertit pazulo magis in posteriora tendens, quam sursum trahens. At utrique multo infirmius motui qui in gyrum fit subministrant, quam musculi, quibus hoc proprium munus delegari paulo post audies. Cæterum quinti musculi fibræ posteriores, seu musculi illius posterior pars, rectis donata fibris, crus firmum stabilit, ac terræ affigit, femur extendens. Anterioris autem partis posterior portio, non minus id ipsum suis fibris præstat, cum modica tamen femoris ad interiora adductione. Altiores uero fibræ, quæ ossis pubis cartilagini uicinæ sunt, aut potius anterioris musculi partis prior portio, introrsum ducit femur, et fibræ huius portionis altiores, ita femur ducentes, illud quoque sursum reuellunt, flexionisque quodammodo autores euadunt. Nunc enarratis quinque musculis, flectentes opponuntur, qui illis pauciores sunt, nempe tres tantum proprij, quos sextum, septimum et octauum memoriæ confirmandæ gratia numerabimus.Sextus. Sextus itaque is est musculus, quem dum dorsum mouentes musculos recenserem, atque de lumborum musculis sermo incidisset, Galeni gratia, descripsi : quod is in lumborum musculorum enarratione ab hominum compositione, suis simijs delectatus, aberrauerit.Lib. 2 de Administrandis sectionibus. Hic igitur musculus ex undecimæ et duodecimæ thoracis, et primæ, et secundæ, et tertiæ lumborum uertebrarum lateribus, carneo enascitur principio, quod simulatque prodijt, musculum teretem constituit, deorsum oblique uersus exteriora descendentem. Procurrit enim per interiora ossis ilium semper carnosus permanens, quousque ad eam ossis pubis regionem deuenit, qua coxendicis ossis nomen assumit. Hic nanque in ualidum et teretem cessans tendinem, dictam nunc pubis ossis sedem transcendit, et deorsum