Liber II
241 [341]

productus, tandem interiori seu minori femoris processui implantatur, elatiorem processus partem occupans. Musculi huius gratia, ubi pubis ossi expanditur, uelut sinus aliquis insculpitur ligamento osse nato obductus, ut simul tuto nec errabundus hac sexti musculi tendo descenderet, nec intensus laxatus'ue ossis duritie uitiaretur.Septimus Septimus ex tota interiori ossis ilium regione tanquam ex semicirculo quoque carnosam originem accipit, et lato hoc eductus principio, paulatim arctior crassiorque redditur, deorsum in priora corporis procedens. Ex omnibus enim eius lati principij fibris teres efformatur musculus, qui per altiorem ossis coxendicis regionem uectus, adhuc carnosus ad minorem femoris processum descendit. Vbi uero processui uicinius appropinquat, in teretem quoque cessat tendinem, qui humiliori eius processus parti, prædicto nunc tendini proximus inseritur. Porro qua hic musculus super coxendicis ossis elatiora deorsum tendit, cauitatem quoque quodammodo et sinum, ne uagabundus feratur, in osse obtinet.Octauus Octauus musculus oscitanter secantibus femur mouentium quinti et maximi totius corporis musculi portio censetur, ex pubis osse carneo amploque initio in homine enatus. Ex tota enim ossis pubis linea, ab anteriori coxendicis ossis acetabuli sede ad ossium pubis usque commissuram extuberante, musculus hic principium ducit, quod ad posteriora admodum oblique descendens, æque amplum tantisper asseruatur, donec breui, sed amplo, tendine femoris ossi inseratur. Fit uero ipsius insertio e regione parui femoris processus in interius femoris latus, oblique deorsum uersus posteriora tendens. Hic musculus in hominibus liuidum se spectandum offert : at non æque, atque in caudatis simijs, quibus musculus iste minor et non similiter lato principio enatus conspicitur.Sexti, 7 et 8 munus. Tribus his musculis Natura ut simul femur flecterent, et introrsum uersus alterum crus admouerent, commisit. Sextus enim, quem flectentium primum recensuimus, sursum ualide femur attrahit flectitque, ad interiora id adigens. Septimus similiter femur sursum attollendo flectit, et paulo insignius sexto, uersus interiora, admouet. Octauus modice sursum femur contrahit, infirmæque flexionis autor censetur, uerum adhuc magis septimo introrsum uellit. Ita profecto ut flectentes et extendentes musculos, duobus quoque reliquis ad interiora exterioraque motibus, Natura præfecerit. Porro tribus flectentibus, musculus quem inter tibiæ motores nonum enumeraui, aliquid auxilij suppeditare creditur. Non enim adeo absonum est, et hunc secundario quam tibiam extendit, ad femoris flexionem accommodare, quum ex coxendicis ossis tuberculo quopiam enatus, recta deorsum in priorem tibiæ partem excurrit. Verum quemadmodum hunc femoris flexioni opem ferre arbitraremur, omnes etiam reliquos tibiam mouentes, qui ex coxendicis, aut pubis, aut ilium osse in tibiam procurrunt secundario femoris motuum opifices esse, merito (quamuis non ita recte) assereremus.Nonus. Cæterum duo adhuc supersunt musculi femur contorquentes, quos in præsenti sermone nonum ac decimum numerabimus. Nonus itaque liuidus, et, ut cæteri huius articuli, carnosus uisitur, et transuersim in exteriora protensus, totum pubis ossis foramen exterius contegit. Deinde per exteriorem ceruicis femoris sedem productus, ualido satis et utcunque amplo tendine, insertionem molitur, in magni femoris processus sinum, qui femoris ceruicem et caput ossis coxendicis acetabulum subintrans, e directo respicit.Decimus. Decimus internam dicti nuper foraminis sedem occupat, nono longe ualidior, et ob Naturæ artificium accurate perpendendus. Huius nanque principium exoritur a tota linea, quæ ab interna ilium ossis sede, quæ primi ossis sacri ossis transuerso processui committitur, per internam coxendicis ossis et pubis regionem, ad pubis usque ossium commissuræ elatiorem partem protenditur. Latum hoc decimi musculi principium, quod ueluti tribus lineis seu inscriptionibus insignitur, similiter ut reliquorum fere præsentis articuli musculorum capita, carnosum est, et totam internam ossis pubis et ossis coxendicis sedem occupans, liuidumque apparens, sensim adeo arctatur, ut eius amplitudo coxendicis ossis interuallum non uincat, quod inter acutum ipsius processum, et posteriorem sui appendicis sedem habetur. Ad hoc enim interuallum, quod amplum sinum sibi insculptum gerit, decimus musculus reflectitur extrorsum, magnum femoris accedens processum. Atque hunc sane reflexum magna Conditoris industria musculus molitur : qua enim musculus ad sinum hunc circumuoluitur, externa oarte carnosus est, ea autem parte qua sinum tangit, omnino neruosus conspicitur, et ueluti tres teretes commonstrat tendines, serie quadam ad sinum reflexos. Tendines hi lati in musculi substantia incipiunt paulo anteaquam musculus sinum contingat, sed qua sinui obuoluuntur strictiores euadunt, singuli rursus in magno hoc sinu peculiarem sinum sibi uendicantes. Amplus enim sinus duos leuiter extuberantes ostendit lineas, quæ transuersim ductæ magnum sinum