Liber II
242 [342]

ueluti in tres partiuntur, tribus eius musculi tendinibus cælatos. Tendines ubi sinum superarunt, inuicem collecti in unum finiunt tendinem, sinui magni femoris processus una cum nono musculo implantatum. Quum itaque tres hos tendines, qui exteriori parte carnem obnatam habent, intueberis, facile colliges hic Naturam decimo musculo robur additum uoluisse : ne si carneus omnino esset, in reflexu et motu, ossis duritia compressus laceraretur. Quin etiam sinui ligamentum, seu crassa ualidaque membrana obnascitur, ne ossis contactus musculum in reflexu uitiaret. Ad hæc, ligamentum id læue admodum, et uiscido unctuosoque humore oblitum est, quo facilior musculi ad sinum efficeretur circumactus : quod Naturæ artificium in rotulis et cardinibus sedulo imitamur, non solum motum accelerantes, uerum ut serius, qui reflectitur funis, attritu corrumpatur studentes. Præterea ut solo rotulæ sinui funem non committimus, sed rotulam in trochleo aut furcula (ne ex sinu funis labatur) firmamus, ita quoque Natura ossium sinu non contenta, a superiori sinus parte unum, et ab inferiori alterum eduxit musculum, qui ambo una cum decimo porrecti, illum quo minus sua sede declinaret, asseruant.Carneæ portiones decimo musculo attensæ. Ab acuto enim coxendicis ossis processu, carneus enascitur musculus, superiori parti decimi musculi ad ipsius usque insertionem adnatus. Deinde ab appendice quoque ossis coxendicis alius similiter carnosus et gracilis prodit, inferiori decimi musculi sedi ad insertionem exporrectus. Vterque enim in sinum magni femoris processus insertionem cum decimo molitur, et cum ipso circumductui femoris subministrat. Cæterum subinde non solum eiusmodi musculos ad elatiorem et humiliorem reflexus sedem pronasci conspicies, imo etiam ab interna regione, ubi iam flexus non amplius obliquatus ad femur ducitur, carnosam substantiam a coxendicis osse enasci obseruaturus es, quasi tres illi tendines in carneam a coxendicis osse pronatam substantiam, post flexum immitterentur, itaque inuoluti ad magnum femoris processum contenderent.Quot femur mouentes musculi possint constitui. In tuo igitur est arbitratu, aut hos musculos, aut carneam molem tendines excipientem decimo iungere, atque ita proprios femoris musculos decem enumerare : aut si mauis, utrunque distingues, et duodecim recensebis. Rursus si quintum musculum in tres diuiseris, omnes erunt quatuordecim. In nostro itaque numero decimus una cum duobus illis gracilibus femur in posteriora circumagit, nonus uero in anteriora, nihilo secus quam si baculum inter duas manus extensas repositum, alternatim in priora et posteriora ductis manibus circumuerteres. Nonus enim et decimus manibus respondent, baculo autem femur non inepte assimilaueris.

MVSCVLORVM FEMVR MOVENTIVM administratio. Caput LVII.

EORVM qui femoris motibus præsunt musculorum administrationem, ab extendentibus merito in illo crure, in quo tibiæ motores aggressus es, exordieris.Primi musculi administratio. Assumpta itaque ex minus fragili ferro nouacula, quæ ossis impetum aliquando sustinere possit, primi musculi caput (si modo dum mouentes tibiam musculos dissecares, illud non abstuleris) ab osse coccyge et ilium ossis dorso, transuersis sectionibus niteris abradere, quousque in secundum musculum incidas. Quando autem uniuersi musculi principium ab osse derasum erit, licebit hoc reflectere, et solis manibus (nisi nouacula quoque uti uoles) a subditis partibus ad magnum usque femoris processum liberare. Quod ubi præstiteris, ipsius longam intueberis insertionem, procul etiam sub magni femoris processus radice descendentem. Hæc enim non uulgariter uenit perpendenda, uti neque huius musculi forma, substantia, fibrarum ductus, et munus, uel abscessuum duntaxat nomine, quos secundus crebro in ipso et præcipue iuxta magnum processum in illus[34]tendine incidimus.Secundi. Secundus dein pariter ab ilium osse nouacula dirimendus est, mente adhibita, ne tertij quoque principium una adimatur : exortus enim continuitas, quæ linea duntaxat interstingitur, utrunque musculum una facile auferri sinit. Vbi itaque sensim reflexo secundi musculi initio, et transuersis semper secundum ilium ossis dorsum factis sectionibus, ad tertij musculi principium deueneris, secundus iam totus uenit reflectendus, et manibus attractus, ad insertionem usque a tertio diuellendus.Tertij. Quarti. Tertius quoque eadem ratione ab ossis ilium dorso, post secundum abradetur : atque hoc ad ipsius etiam insertionem deducto, quartus ab ossis sacri lateribus cultello auferetur, et manibus apprehensus, ad magnum usque femoris processum a ligamento cui innititur, et coxendicis articulo dirimetur. Facillima enim horum, postquam primum administraueris, est aggressio,

×Erreur pour illius.