Liber II
243 [343]

qua obita, licebit singulorum motibus examinatis, omnes quatuor abijcere.Quinti. Quintum post hos musculum a coxendicis ossis infima sede, et pubis osse acutiori nouacula simul totum callide abrades, et ad suam in femur insertionem illum perducens, eam accurate obseruato, non neglectis ipsius inscriptionibus, seu delineamentis, fibrarumque ductus differentia. Animum etiam dum hunc præscindis accommoda, ne simul quoque octauum musculum, tanquam quinti partem incautus auferas.Sexti. Quinto itaque a femore rescisso, acutiori cultello a lateribus corporum undecimæ et duodecimæ thoracis uertebrarum, et trium primarum lumborum, sexti musculi caput uenit liberandum, et capite eius apprehenso, totus musculus ad paruum usque femoris processum, a subditis est dirimendus : quod si uoles, solius manus ope, perfeceris.Septimus. Postquam uero ipsius tendinem, et quo super pubis os fertur sinum indagaueris, septimus opportune aggredietur. Hunc itaque nouacula transuersis ductis sectionibus, ab interna ossis ilium sede ad coxendicis usque os qua descendit erades, et musculo manibus eleuato, ad minorem usque femoris processum, ipsius insertionem consideraturus, detrahes : non præterita interim sinus sui, quo deducitur, inspectione.Octaui. Mox octauum transuersa linea a pubis osse absectum usque ad insertionem, quæ similiter suo principio lata est, diuelles : observans interea, ne nonum quoque imprudens adimas. Duo qui adhuc supersunt musculi, quoniam pubis ossa dum uesicæ et sedis spectares musculos, dirempta sunt, atque iam unum tantum crus, in quo tibiam mouentes musculi administrabas, ad manum habes, facile secabuntur.Noni et decimi. Nonum itaque et decimum a pubis osse et coxendicis abrades, et ipsorum connexum et in maioris femoris processus sinum, ac implantationem examinabis, nequaquam perfunctorie præteriens decimi reflexum, et quæ ad huius latera undique nascitur, musculosam substantiam cum decimo musculo ad insertionem usque exporrectam. Hæc enim citra corporis nostri Opificis solertiæ laudem hymnumque nunquam prætergredieris.Quorundam ligamentorum inspectio. Quum hos femur circumuertentes resecueris, membrana se spectandam offert, totum pubis ossis foramen comprehendens, et hoc loco sibi utrinque incumbentes musculos dirimens. Similiter etiam ab acuto coxendicis ossis processu, in quinti sacri ossis latus durum ligamentum produci contueberis, cui quartus femur mouentium musculus innitebatur, quodque hæc ossa firmius commitit. Deinde aliud iamdudum sese obtulit ab eodem sacri ossis latere, cui nuper dictum inseritur, enatum, atque in posteriorem, illicque elatiorem coxendicis ossis appendicis sedem insertum, quod recti intestini, ut et mox in enarratione præcedens, musculorum firmamentum efficitur. Articuli uero coxendicis ligamenta, una cum genu articuli, et pedis ligamentis in unum Caput reijciam, pedis et digitorum ipsius musculorum sermoni subnectendum.

DE LATESCENTE TENDINE CVTI plantæ subnato. Caput LVIII.

OMNES quos hactenus non commemorauimus musculi, in tibia et pede reponuntur pedis, ipsiusque digitorum motibus famulantes.Ordo in reliquorum adhuc musculorum tractatione obseruandus. Quo autem et hi aptius pertractentur, primum pedis motores recensebimus, et deinde qui digitorum duces existunt, ut tunc postmodum quot quaque sede sint, una colligentes, eorundem administrationem subnectamus. Verum quanto Galeni oratio in secundo de Administrandis sectionibus obscurior imperfectiorque est, et non undique suis in tertio de Partium usu placitis respondet, tanto eiusmodi musculorum diligentior nobis sermo instituendus uenit.Magna simiæ ad hominem differentia. Neque profecto cum Galeno arbitrari conuenit, simiam ab homine duntaxat in pedis digitorum diductu differre, quod scilicet simia longiores, et magis discretos digitos quam homines adipiscatur. Imo musculis magna sane est differentia : quam si non omnem, ne prolixior fiam, explicuero, prout orationis tamen ordo requiret, quæ mihi animo obuersabitur, lubens enarraturus sum : sedulo studiosos hic admonens, ut non solum uera hominis musculorum enarratione et inspectione contenti, simiam quoque aggrediantur, quo Galenum (qui nusquam æque ac in Anatome arduus est) foelicius intelligant, ne quum hunc (uti profecto debemus omnes) profiteri instituerint, suos præceptores imitati, elegantissimam, maximamque ipsius librorum copiam, qui Anatomica complectuntur, negligant : et solum illis quæ quiuis mediocriter in liberalibus studijs eruditus citra omnem præceptoris operam assequitur, sese totos dedant : memores, quam turpiter in leuibus Galeni operibus pedem, qui sese Galenicos hodie