Liber II
244 [344]

appellitant, retrahere cogantur, quoties in sectionis et corporis partium mentionem Galenus incidit : incidit autem creberrime, tum quod dissectionibus mirifice oblectabatur, tum quod medico in corporis quod sibi curandum proponit, mentionem subinde sit prorumpendum. At age tendinem plantæ cuti subtensum aggrediamur, in quo in primis homo a simia insigniter differt.Simiæ ab homine in tendine pedi subnato differentia. Hæc nanque proprium qui hunc producat tendinem exigit musculum, ab externi femoris capitis radice in posteriori sede carnoso principio enatum, et sub duobus musculis occultatum, qui ab inferioribus femoris capitibus enati, prominentem in sura partem efformare, atque in calcis os inseri dicentur. His itaque musculis is simiæ musculus coopertus deorsum carnosus fertur, illi forma perquam similis, qui latum in manu producit tendinem. Postquam uero ad mediam usque longitudinis tibiæ descendit, in gracilem cessat tendinem, qui duobus illis musculis non amplius obtectus, ad horum tendinis, quem ipsi producunt, internum latus porrigitur, decliuis ad posteriorem calcis sedem descendens, quæ priuatim in caudatis simijs, ut et canibus, sinum sibi exsculptum gerit, quo hic tendo non errabundo ductu, tuto uehitur : calcis ossi interim, nisi fortassis transuersi alicuius quo obducitur ligamenti interuentu, non adnatus : atque in hoc a Galeni descriptione in primo de Administrandis sectionibus libro uarians, quod in duas non disscindatur partes, altera quidem calci insertus, altera uero in latum tendinem explicatus. Calcem enim totus superat, et in pedis plantam dilatescit, musculo quem secundum quatuor digitorum articulos flectere audies, obnatus, atque manifestius in inferiorem quinque pedis digitorum sedem protensus, quam latus manus tendo digitos accedit. Deinde ut latus tendo manus cuti citra alicuius corporis medium non obnascitur : ita neque in pede, quandoquidem multus adeps tendinem et cutem intercedit, idque potissimum in hominibus, quibus nullus omnino musculus latum tendinem educit. Verum ab infima calcis parte, qua terræ innitimur, ualidum ligamentum prodit, totam inferiorem pedis amplitudinem subiens, si unum utrinque musculum exceperis, cui id non obducitur. In interno quidem pedis latere is musculus est, qui pollicem a cæteris abducere dicetur : in externo autem , qui minimum digitum a cæteris amouet. Obnascitur itaque hoc ligamentum longe manus tendine crassius, et robustius, toti inferiori sedi eius musculi, quem secundos quatuor digitorum articulos flectere docebimus : atque id eo fit pacto, ut quis propriam eius musculi membranam hoc ligamentum diceret, nisi iuxta digitorum radices, qua eius musculi tendines transuersum digitorum ligamentum subeunt, id abscederet : et dein transuersis digitorum ligamentis obductum, ac in quinque partes discretum, inferiori quinque digitorum sedi obnasceretur. Cæterum uti paulo ante monuimus, plurima duriusculi adipis copia ligamentum id (aut utcunque appellare tibi uisum sit) et cutem intercedit, quanquam interim fibrosis nexibus admodum frequentibus ipsi committatur. Eiusmodi itaque ligamentum priuatim homines tendinis lati uice exigunt : quod si forte ab aliquo ducendum fuisset tendine, profecto illum ualidum crassumque admodum procreari oportuisset. Nam si manus tendinem cum hoc corpore ligamentoso contuleris, quadrupla tendinis per cubitum exporrecti crassities, in tibia neutiquam suflecerit. Nihilo minus tamen in hominis tibiæ posteriori sede musculum reponi audies, qui carnoso principio ab exteriori femoris capite enatus, et carnosus priusquam bene poplitem superauit esse desinens, tendinem producit, longe illo qui manus latum tendinem educit, graciliorem. Verum hic tendo pedis plantam hactenus mihi neutiquam subire uisus est, at interno calcis lateri ad posteriorem ipsius sedem implantatur, neutiquam summe posticam calcis sedem, ut ille caudatarum simiarum musculi tendo, attingens, multoque adhuc minus sinum in hac calcis ossis sede sibi uendicans, quo non errabundus uehatur. Quod uero mihi commemoratum in hominis pede ligamentum, et simiæ latus tendo, parem usum cum lato qui manum subit tendine præstent, conformationis similitudo argumento est, atque id eo adhuc firmius persuadet, lati in manu tendinis non infrequens desectus. Haud semel enim illum in manu deesse, et transuersum in interna brachialis sede repositum ligamentum sui portionem porrigere, quæ tendinis lati uicem supplebat, in homine secus multo quam in simijs comperi. Vti etiam a tendinibus brachiale flectentibus, eum tendinem produci interdum obseruatum est, nunc ab illo qui quarto brachialis ossi insertus brachialis flexus autor est, nunc ab illo qui per transuersum brachialis internæ sedis ligamentum ductus, postbrachialis ossi indicem suffulcienti multo ante inseri dicebatur.