Liber II
247 [347]

tarsi ossium cum osse cymbam referente ligamentis impresso, tantisper uehitur, quousque ad internum latus pedij ossis pertingat, quod pollici præponitur. Illius enim ossis peculiari processui inseritur, ualida sane applantatione ossis pedij cum tarsi commissuram apprehendens. Sexti itaque musculi anteriori sedi alius nullus obtenditur : posteriori autem sede illis incumbit musculis, qui sub eodem transuerso tibiæ ligamento contineri dicentur, et qui præcipue digitorum extensionibus famulantur. Verum sextus musculus suo interiori latere committitur lateri externo acutæ tibiæ ossis lineæ, quæ excarnis tibiæ sedis externum latus constituit, quæ etiam secundum sexti musculi latus introrsum obliquatur, tum ut huic cedat musculo, tum ut alijs quoque sedes exhibeatur, qui sub sexto reponi commemorabuntur.Septimus. Externum uero sexti musculi latus in ipso ortu, et toto quo dilatescit progressu committitur musculo, quem iam descripturus pedem mouentium septimum appellabo, qui quemadmodum et octauus sermoni addendus a fibula principium ducit, totiusque fibulæ externo fere lateri adtenditur, adeo ut neque inter tibiæ musculos anteriores, neque posteriores recenseri deberet, sed priuatim in externo tibiæ latere reponi, apte diceretur. Quanquam non ita multum intersit, ad quam sedem is referatur, dummodo ipsius situm, formam, munus, et id genus reliqua, quæ in musculis spectare consueuimus, non oscitanter prætereantur. Septimus itaque musculus nerueum ualidumque principium ab externo appendicis fibulæ latere, et ligamentis ossa hic connectentibus assumit, inibi qua quartum tibiam mouentium musculum insertionem moliri diximus. Principium id non longo progressu fibulæ connatum, ab ipsa abscedit, sibi substratum obtinens caput musculi, pdem mouentium octaui. Quum igitur septimus musculus a fibula abscedit, externa ipsius sede liuidus semper apparet : interna autem, qua alijs accumbit musculis, rubicundus, et exacte carneus uisitur. Non enim ita multo ab origine carneus factus dilatescit, exacti musculi, seu, ut ita loquar, muris speciem exprimens. Ad hunc modum carnosus paulo ultra medium longitudinis fibulæ recta decliuis fertur, in exteriori ipsius sede non exquisite carneus. Quandoquidem hic musculus istud sibi priuatim uendicat, quod in externa ipsius sede etiam supra medium longitudinis tibiæ utrinque ad latera carneus sit : uerum inter duo illa latera ualidissimum tendinem commonstrat interna sede, et a lateribus carne enutritum. Vbi uero musculus digno notatu interuallo medium longitudinis fibulæ superauit, totus excarnis efficitur, teretem procreans tendinem, qui sensim oblique retrorsum uersus fibulæ posteriora contendit. Non enim amplius totum externum fibulæ latus integit, sed musculi tendo iam in posteriora reflexus, externum malleolum excarnem nudumque relinquit. Tendo enim posteriorem inferioris fibulæ appendicis sedem adit, hic sinum proprium et transuersum quoque ligamentum obtinens. Tendo itaque hoc ligamento inuolutus, quod a fibula in calcem talumque procedit, deorsum in priora uersus pedis plantam ducitur, adeo sane inflexus, ut in radicem pedij ossis inseratur, quod pollici præiacet, quodque in externo ipsius latere processum obtinet, cui septimi huius musculi tendo apte implantetur. Aliquando tamen non in hoc pedij os septimus musculus insertionem moliri uisus est, at in radicem pedij ossis medium digitum suffulcientis. Cæterum Natura non obiter neque negligenter obliquum huius tendinis ductum molitur, sed tendinem pedis inferiora subeuntem inter ossa et musculos pedis inferiora occupantes, medium deduxit, ne si forte inter cutem et musculos illum duxisset, tendo ipse sursum contractus, musculos in planta locatos comprimeret, et quo minus suo possent fungi munere, obstaculo esset. Cæterum quum non solum ad posteriorem sedem exterioris malleoli tendinem hunc reflecti oportuerit, sed etiam ad aliud quoddam in externo pedis latere locatum os, Natura incredibili artificio huic etiam reflexui prouidit. In inferiori enim sede ossis tesseram imitantis, quæ plantam et externum pedis latus spectat, sinum latiusculum, neque admodum profundum exculpsit, quem uiscido humore obliniuit, et perquam læui ligamento circundedit. Dein ad hunc sinum Natura tendinem circumduxit, non quidem ut reliqua ipsius regione, teretem, sed qua tendo ad sinum reflectitur, illum dilatauit, ut eo firmius ad modice patentem sinum reuolueretur : et ne si teres permansisset, hinc aliquo declinaret. Denique hac latitudine nequaquam contenta, tendinem etiam peculiari artificio eousque inibi indurescere uoluit, ut cartilaginis speciem exprimat : imo interdum cartilaginis duriciem uincens, tendo ibidem osseus conspicitur, quo is promptius ad acutum angulum flexuræ uim exoluat.Octauus. Octauus musculus, qui sub septimo prorsus (si tendinis ipsius anteriorem sedem excipias) reconditur, ex fibula quoque totus prodit. Aliquantulo enim sub fibulæ superiori appendice ab externo fibulæ latere, uersus anteriora nonnihil enascitur, et ad amussim carneus fibulæque semper adtensus, sub septimo deorsum prorepit. Quum autem medium longitudinis fibulæ aliquousque superauit, in teretem quoque cessat tendinem, qui similiter atque septimi tendo