Liber II
248 [348]

deorsum uersus fibulæ posteriora reflectitur. Verum hic tendo septimi tendine omnino non integitur, sed priora prominens, anteriori septimi tendinis lateri attenditur, et sinui in posteriori fibulæ appendicis sede exculpto incumbens, transuerso etiam ligamento circumdatur. Hinc rursus in priora descendens, processui pedij ossis ualidissime inseritur, quod tesseram referenti ossi adnexum, paruum pedis digitum sustinet. Verum hic tendo aliorum hactenus dictorum ritu, non simplicem insertionem perficit, uerum nonnihil ante insertionem ipsius tendo bicornis redditur, duplici insertione dicto ossi implantatus. Neque est, quod quispiam Galeno confisus, sextum nobis commemoratum musculum, in duos quoque tendines diuidi arbitretur. Hominibus enim ad eum quem scripsi modum sextus musculus habet, aliter sane quam in caudatis simijs obseruatur, non enim in his tantum duplex tendo uisitur, uerum etiam duo sunt musculi admodum conspicui, quorum anterior posteriore minor est, ambo in pedij os pollici præpositum implantati. Cæterum quando his (etsi ad Galenum intelligendum iuuent) non admodum concinne sermonem uerænarrantem interpellimus, nonum musculum iam prædictis addamus :Nonus. quem quis proprium per se musculum recensere poterit, alius uero alterius cuiusdam partem non inepte dicet, prout nimirum ille motui et insertioni, hic uero connexui et principio attenderit. A musculo enim, qui in anteriori tibiæ sede locatus, quatuor pedis digitos extendit, carnosa quædam portio iuxta mediam tibiæ longitudinis ab externo ipsius latere enascitur. Quæ deorsum ducta in tendinem degenerat, qui transuersum anterioris tibiæ sedis ligamentum subit, et superiori pedis regioni exporrectus, fibrosisque nexibus subditis musculis commissus, in duas portiunculas bipartitur, quas pedij ossi paruum digitum suffulcienti inserit, non procul ab eius ossis superiori sede, qua imitanti tesseram ossi alligatur. Nihil itaque prohibet, hunc musculum aut partem digitos extendentis recensere, aut illum numero ab extensionis opifice distinguere, illumque nonum nusculum[35]enumerare, ut hactenus enumerati nouem censeantur pedis motibus famulantes.Nouem musculorum pedem mouentium munus. Primus itaque, et secundus, et quartus, qui suram seu tibiæ uentrem præcipue efformant, atque in posteriori tibiæ sede locati ualidissimum fere corporis tendinem simul constituunt, robustissimi pedis motus autores sunt. Calcem enim sursum in posteriora trahunt, pedemque terræ firmant, seu in posteriora deorsum reflectunt : atque his quintus suppetias fert, pedem quoque terræ admouens, et interdum ut summis tantum digitis erigi queamus, in posteriora ducens. Neque est quod magnopere illius tendinis in calcem inserti officium prædicem, quum secundum mortem homini nihil pestilentius inferre pleræque nationes studeant, tendinis illius præcisione. Quod uero munus tertio pedem mouentium musculo concredatur, non ita affirmare possum : nam latum tendinem in pedem non producit, et sane inualidior uisitur, quam qui cum insignibus illis quatuor musculis, in pedis extensione conferri queat. Si tamen hunc tantum opus subire posse quis crediderit, id addendum prorsus erit, eum obliquo et in internum latus, pedis motui suppetias ferre, quem admodum et prædicti quoque faciunt : prout hi illi'ue soli, aut tendantur, aut laxentur, quemadmodum de brachialis motoribus dictum est. Cæterum sextus una cum septimo, octauo et nono contrarij motus, quum simul tenduntur, duces sunt : pedem enim sursum ad tibiæ anteriora flectunt, motu sane non æque atque posteriores digno et ualido. Si uero alternatim eum posteriorem tibiæ sedem occupantibus musculis contrahuntur, in hoc illud'ue latus pedem agent : atque ita, qui flexionis extensionisque autores sunt, etiam motus in latera appositissime obeunt.

DE MVSCVLIS PEDIS DIGITOS mouentibus. Caput LX.

Pedis digitorum munus. DIGITI pedis ijsdem prorsus motibus aguntur, quibus quatuor manus digitos duci relatum est. Pedis enim pollicis (qui duobus tantum ossibus donatur) primum internodium pari omnino ratione cum primis reliquorum digitorum internodijs flectitur, non autem ut in manu, opposito flexu alijs digitis obducitur. Atque hic primorum articulorum flexus, aut rectus est, aut in alteram partem modice inclinans, quemadmodum primos quatuor manus digitorum articulos moueri docimus. Secundum autem pollicis internodium, et secunda quoque et tertia reliquorum digitorum internodia, simplici duntaxat ac in neutrum latus uergenti donantur flexione ac extensione, nullo interim proprio motu in latus (quemadmodum neque manus digiti) prædita, quum interim prima indernodia et adductionis et abductionis motum in pede non minus quam in manu nanciscantur. Cæterum ut motus digitorum manus et pedis par quodammodo est ratio, ita fere etiam similis

×Erreur typographique pour musculum.