Liber II
251 [351]

et parem quoque functionem, hic decem musculos quinque digitorum primis articulis in flexione famulantes enumerare, ut bini ad singulos digitos referantur, atque hi decem tribus reliquis flexionis autoribus asscribantur.Decimus quartus. Decimus quartus igitur, cui quatuor digitos extendendi munus concreditur, in anteriori tibiæ sede locatus, sub sexto pedem mouentium musculo reconditur. A tibiæ enim osse, qua fibulæ sub genu articulo connectitur, hic musculus nerueum assumit principium, quod ilico ab exortu carneum euadens, recto tramite deorsum uersus pedem descendit, in medio propemodum ductu carnosam sui portionem ab esterno latere diffundens : quæ deorsum protensa, ea est quam nonum inter pedem mouentes musculos recensuimus. Postquam uero decimus quartus digitos mouens musculus hanc eduxit portionem, carnosus adhuc deorsum tantisper fertur, dum transuersum ligamentum a tibia in fibulam pronatum, anterioremque tibiæ sedem occupans, contingat. Ibidem enim in tendinem degenerat, qui per id ligamentum ueluti per anulum prorepit, ac priusquam ligamentum prætergreditur, in quatuor alios tendines scinditur, qui per pedis superiora æquales angulos constituentes, ad quatuor digitos pertingunt, ac toti illorum longitudini ampliores redditi inseruntur, et simul tres illorum articulos extendunt.Decimusquintus. Decimus quintus musculus ad pollicem spectat, et in anteriori tibiæ sede collocatus, partim nuper commemorato musculo subijcitur, partim uero illius interno lateri exporrigitur. A tibiæ enim ossis externo latere, ubi membraneum ligamentum tota tibiæ longitudine fibulam tibiæ ossi colligans, ab ipsa educitur, hic musculus principium sumit, quod carnosum in ea sede incipit, qua iam tibiæ os a fibula dehiscit. Hinc musculus deorsum protensus, ac ligamento illi pertinaciter adnatus, anteriorem tibiæ ossis sedem adit, ac in tendinem finiens, per transuersum ligamentum in anteriori tibiæ regione consistens ducitur : dein per pedis superiora ad pollicem prorepens, toti ipsius longitudini inseritur. Huius musculi beneficio pollex in neutrum latus insigniter uergens extendit. Neque alius ex tibia homini in superiorem pollicis sedem inseritur.Musculus in superiori pedis sede locatus et pollicem tresque ipsi proximos digitos extrorsum abducens, et numero 16. Verum alius toti pedis superiori regioni secundum longitudinem obductus, externo superioris pollicis sedis lateri tendinem inserit, cuius ope pollex alijs digitis adducit. Iuxta latus enim tali, ubi calcis ossi os tesseram referens coarticulat, ab huius sedis ligamentis ampla moles carnea enascitur, quæ antrorsum oblique uersus digitos porrecta, in quatuor carnosas partes derimit, quæ singulæ teretem efformant tendinem. Horum quatuor tendinum intimus pollicis externo lateri uersus superiora inseritur. Secundus ab hoc, indicis externo lateri implantatur, tertius uero medij digiti, quartus autem anularis, adeo ut solus paruus huiusmodi tendine destituatur, quanquam semel et admodum obscure illi quoque exiguum tendinem exporrigi animaduerterim. Horum tendinum beneficio, quatuor digiti illis donati, in externum latus abducunt. Num uero huiusmodi carneum corpus in hos deductum tendines, unius aut plurium musculorum uice numerandum sit, non uehementer instandum arbitror, quum in ortu unicus uideatur esse musculus, et postmodum uti diximus, plurimum in quatuor tendines subdiuidat. Verum ex Galeni sententia, duo hic essent musculi, quorum unus indicem et medium a pollice abduceret, alter uero anularem et paruum extrorsum in latus amouerent, deinde ex tibia in pollicem alius insereretur, eius tendinis uicem supplens, quem ab hoc carneo corpore in pedis superiori sede locato, in pollicem inseri commemorauimus. Verum non mirum est Galeni descriptionem hic plurimum a nostra uariare, quum insigniter ibidem simiæ ab hominum constructione differant. Illis nanque in pollicis superiora a tibia duo exporriguntur musculi, quemadmodum in manu accidit, deinde duo in superiori pedis sede repositi uisuntur, quatuor digitos a pollice abducentes. Age igitur doctrinæ gratia, in homine nobis enarratum iam musculosum corpus unius loco habeatur, sitque is pedis digitos mouentium decimus sextus.Decimus septimus. Decimus septimus igitur in externo latere pedis reponitur, insignis utcunque musculus, et ab externo latere calcis ossis, ubi id tuberculum quoddam gerit, nerueo principio enatus. Atque hoc quidem illud est, quod fere in medio longitudinis ossis calcis extuberat, huius quem nunc narramus musculi gratia efformatum. Principium musculi non procul ab exortu carnosum efficitur, exquisiti musculi formam exprimens. Priusquam uero ad primum parui digiti articulum pertingat, in teretem finit tendinem, externo lateri primi illius ossis insertum. Hic musculus quum ualidus admodum sit, etiam si paruus digitus a decimo sexto nullum tendinem exigat, eius digiti abductionem plus satis perficit, quemadmodum etiam in hominis manu factum esse affirmauimus.Decimus octauus. Decimus octauus interno pedis lateri secundum totam ipsius longitudinem protenditur, muris quoque effigiem proxime exprimens : a ligamentis enim calcem talo connectentibus nerueum assumit principium, quod crassius carnosiusque effectum, tandem in teretem degenerat tendinem, externo lateri prioris articuli pollicis implantatum. Huius musculi beneficio pollex introrsum a cæteris digitis abducitur. In simijs adhuc unus est a pedij osse indici præposito in pollicem pronatus, ac illum indici quam potest proxime admouens, quo homines