Liber II
252 [352]

Quatuor musculi, digitos quatuor pollici adducentes, seu 19, 20, 21, 22. destituuntur. Quare etiam post decimum octauum in homine quatuor tantum adhuc supersunt musculi, quatuor digitos in internum latus ducentes, qui similiter atque in manu, illis tendinibus exporriguntur, qui tertium digitorum flectunt internodium. Quamuis in hoc pedis musculi a manus uarient, quod illi non a tendinum inuolucris horum modo, sed a calcis osse exoriantur. A ligamentis nanque ossa tarsi posterioribus pedis ossibus in planta colligantibus musculorum corpus enascitur, quod in quatuor postea graciles diductum musculos, interno quoque lateri quatuor digitorum inseritur. Si itaque carneam hanc molem quatuor musculorum loco habueris, omnes pedis digitorum in holine musculi, duo erunt et viginti. Si uero unius loco id corpus numeraueris, tantum erunt decem et nouem. Rursus prout id corpus, quod pollicem et tres ipsi proximos digitos in externum latus ducere dixi, in plures dissecueris, numerum quoque augebis.

DE LIGAMENTIS ILIVM OSSA SACRO colligantibus, et coxendicis ac genu articuli, deque reliquis omnibus quæ in tibia et pede habentur ligamentis. Caput LXI.

Ligamenta sacro ossis cum ipsis adnexis. LIGAMENTVM ilium os sacri ossis lateri cilligans, robustum est, er membraneum, uniuersam commissuram ambiens. Portio tamen ipsius in medio, ubi inuicem ossa committuntur, sese inserit, ac ita ualida crassaque efficitur, ut cartilaginei ligamenti naturam prorsus repræsentet, cuius beneficio, et demum cartilaginis quoque interuentu, ilium os sacro ualidissime nectitur. Quemadmodum igitur cartilaginis intercessu, et ligamento orbiculatim commissuram ambiente, pubis ossa inuicem connectuntur, ita quoque ilium os sacro coarctatur. Præter hæc sacri ossis ligamenta aliud ex latere connexus quinti ossis sacri cum sexto quodammodo teres enascitur, atque in acutum processum coxendicis ossis inseritur. Quin etiam ab eodem sacri ossis latere, in ossis coxendicis appendicem, aliud ligamentum enascitur, quod una cum prædicto ossa hæc firmius connectit, et præterea recti intestini, et musculorum ipsius fulcrum existit.Membrana pubis ossis foramen occupans. Postremo in pubis ossis foramine membrana uisitur, illi omnino similis, quæ secundum cubiti longitudinem radium ulnæ colligat : substantia enim huic ad amussim respondet, et fibris constat deorsum in latus oblique procurrentibus.Femoris ad coxendicis os. Ligamenta femur coxendicis ossi adnectentia, duo magis præcipua censentur, unum orbiculatim articulum amplectens, cuiusmodi etiam alijs articulis est commune. Cæterum ne aliquando femoris caput luxaretur, quoties uarijs motibus femur magnam corporis molem sustentans mouetur, ligamen hoc quod diximus crassissimum robustissimumque euasit, nulli ligamento ex his quæ articulos circundant, crassitie secundum. Et tanti momenti ususque id ligamentum Græci esse putarunt, ut etiam totius articuli nomine illud ἰσχίον appellare non dubitauerint. Quin etiam huic ligamento articulum ambiente, non solum priuata crassities duritiesque accessit, uerum hoc peculiariter sibi uendicat, quod neque capitis femoris, neque acetabuli ossis coxendicis supercilio inseritur, aut ab illis prodit : totam enim femoris ceruicem ambit, illi nusquam quam ad magni femoris processus radicem orbiculatim circumnatum, reliquæ autem parti tantum citra omnem connexum incunbit : deinde acetabuli supercilio non adnascitur, sed paulo supra supercilij radicem ossi coxendicis. Atque hic prouide Natura ab aliorum articulos ambientium ligamentorum fabrica reclinauit : nam si aliorum ligamentorum ritu supercilijs connatum fuisset, neutiquam oblongum femoris caput apte moueri permisisset. Quod sane ad amussim spectabis, quum inter secandum femora inuicem adducere, et rursus abducere conaberis. Mirum enim dictu est, quam femoris caput antrorsum extra sinum fertur, dum alterius pedis calcem, ueluti perpendiculi lineam, medio interioris lateris alterius pedis adhibemus : quod in illo pedum situ fieri cernimus, quum in choreis notam, quam bis simplicem uocant, hocque signo indicant. ∫∫. erecti fingimus. Ad hæc, præter quam quod coxendicis ossis sinus admodum cauatus est, aliud adhuc ligamentum orbiculatim sinus supercilio adnascitur, quod sinum adauget, et eorum ligamentorum naturæ participat, quæ cartilaginea sunt. Verum id cauitatem non solum auget, sed etiam in causa est, cur minus ossis supercilium in uehementibus femoris motibus, quum fragile sit, abrumpatur : sua enim duritie ligamentum impetui resistit, et sua mollitie cedens, eundem exoluit. Porro aliud coxendicis articulo peculiare ligamentum teres est, et adeo durum, ut cartilagineus neruus merito ab alijs appellatus fuerit. Hoc ex medio capitis femoris enatum, non in acetabuli centrum inseritur, at in humilimam ipsius sedem, ubi adeps, non autem cartilago, sinui oblinitur. Haud secus quam si Natura ad superiora primas femoris luxationes futuras