Liber II
253 [353]

inetuisset, quum corporis truncus tot oneribus grauatus, femoris capiti tum præcipue innititur, quum baiulos tot sæpe centenis libris onustos incedere, atque ita uicissim uno pedi insistere animaduertimus.Ligamenta genu articuli. In genu uero articulo, præter commune ligamentum omnibus obductum articulis, alia quædam ualida robustaque rerum Opifex fabrefecit : quando enim quinque sunt genu articuli regiones, anterior, posterior, interior, exterior, et media, singulis peculiare quippiam Natura præposuit. Anteriori quidem, quæ membraneo ligamento prorsus destituitur, et tamen regio admodum fallax, et summopere laboratura est, mola patella'ue simul cum illam continentibus tendinibus prætenditur : quæ quum abunde articulum stringat, nullo hic opus erat ligamento, neque etiam (ut dixi) membraneo, omnes articulos ambiente. Posteriori similiter laboraturæ, robustum neruosumque ligamentum præponitur, quod ex media posteriori tibiæ regione originem capiens, recta sursum fertur, et bifidum utrorumque femoris capitum posteriori sedi, qua maxime illa dehiscunt, implantatur. Cæterum mediæ regioni duabus nuper dictis digniori maiorique egenti firmamento, Natura ualidissimum er cartilagineum largitur ligamentum, quod ex tota prominentiori inter duos tibiæ sinus parte enatum, femoris posteriori parti, qua ipsius capita maxime inuicem distant, cum paulo ante dicto inseritur. Verum præter hoc ligamentum interdum adhuc mucosum quoddam et gracile reperias, in medio genu articulo locatum, in anteriori nuper dicti regione : quod similiter a tibia in femur pronascitur. Exteriori regioni iniurijs magis quam interior patenti, teres quoque obductum est ligamen, femoris et fibulæ tibiæque os inuicem colligans. Huius ligamenti humilius extremum, capiti musculi substernitur, cuius tendinem ad posteriora inferioris fibulæ appendicis perreptantem, ad pedij os pollici præpositum protendi relatum est. Porro interior genu regio, quæ cæteris omnibus et minus erat motibus famulatura, et ijs quæ cruri lædendo occuriant minus obuiatura, ligamen nanciscitur, iam dicto tum gracilius, tum mollius. Quod etsi ex interiori femoris latere enascatur, in tibiæ tamen latus non insertatur, sed uelut ad aliud exterius in tibiæ priora maiori sua portione contendit. Cæterum præter hæc omnia, peculiaris huic articulo, quemadmodum superiori libro scripsi, cartilago inijcitur, quæ duritia exquisitæ cartilagini nonnihil cedit, atque cum ligamento quippiam commune exigit. Quantum uero ad articuli genu securitatem ea cartilago ualeat, illic quoque diximus : nunc autem in exteriori ipsius circumferentia, qua quodammodo ex articulo eminet membraneis ligamentis ex ipsa prodeuntibus, femori et tibiæ colligari, additum esse uoluimus.Ligamenta fibulam tibiæ ossi committentia. Ligamen fibulam tibiæ iuxta genu articulum colligans, forte quidem est, sed ut in aliorum ossium commissuris, ab exteriori tantum parte ossium connexum circundat. Qua uero tibia fibulaque inuicem dehiscunt, per totam ossium longitudinem ligamentum membraneum habetur, illi par quod in cubito repositum esse commemorauimus : atque id a tibiæ osse in fibulam porrigitur, fibris intertextum a tibiæ osse deorsum oblique in fibulam excurrentibus. Quemadmodum uero conformatione hoc tibiæ ligamentum cubiti ligamento respondet, ita etiam parem cum illo usum præstat : fibulam enim tibiæ alligat, et interstitij ritu anteriores tibiam occupantes musculos a posterioribus dirimit, illisque qui ipsi adnascuntur, exortus robur porrigit.Pedis ligamenta transversa. Pedis ligamentorum nonnulla prius exposita sunt, transuersa nimirum, quæ tendinibus obducuntur : quorum quædam ad ossium commissuram simul faciunt, alia uero duntaxat munimenta quædam tendinum, et ne illi e suis sinibus exurgant, uincula existunt. Sunt uero transuersa pedis ligamenta, si obiter considerentur, tria. Primum in anteriori tibiæ sede ad ipsius cum pede articulum consistit, atque ad tibiæ os et fibulam refertur : hoc enim ossa connectit, et plurimos tendines transmittit. Istud utcunque perpendas, unum simpliciter est. Secundum ab interno malleolo in calcis os inseritur, atque ossium quoque alligationi auxiliatur : si uero exacte diuidatur, tres anulos, et ueluti tria ligamenta efformare uisitur, quæ priuatim ad suos quosque spectant sinus, trium tendinum nomine, ut et ipsi tres sunt, exsculptos : quorum calci proximus musculi tendinem admittit, qui pollicis secundum flectit internodium. Sinus huic accumbens, secundusque tendini uiam præbet, tertios quatuor digitorum articulos flectenti. Tertius uero sinus una cum ligamento in posteriori interioris malleoli sede repositus, a Natura illi tendini præparatus est, quem musculus efformat, inter pedis motores quintus.Alia pedis ligamenta ossa tantum committentia. Tertium porro transuersum pdis ligamentum a fibula in calcem fertur, atque ad ossium ita colligationem iuuat : qua autem duobus finibus obducitur (quum illi sinus duobus ossibus simul non sint communes) tantum tendinibus famulatur, septimi et octaui musculorum pedem mouentium. Ad hæc, in inferna pedis digitorum regione transuersa ligamenta perinde consistunt, ac in manu. Verum præter transuersa ligamenta, quæ etiam prius expressimus, in pede alia permulta habentur. Primum ex tibiæ osse in fibulam procedens, inferius tibiæ ossi fibulam colligat, membraneum similiter ac aliorum articulorum ligamenta existens. Deinde et aliud quoque reliquis articulorum