Liber II
254 [354]

ligamentis respondet, quod uniuersum articulum tibiæ cum talo amplectitur. Post hæc quatuor sunt ligamenta cartilaginosa, ex quibus nonnulla in alto conduntur, alia exterius ossa ambiunt, quæ simul omnia talum quatuor quibus firmatur ossibus connectunt. Primum ex internis tali partibus, quibus interno malleolo excipitur, originem obtinet, et in tibiæ ossis partem, quæ talum respicit, innascitur, id os talo colligans. Secundum exterius est, interiorique respondet, fibulam talo nectens. Tertium cæteris robustius, et admodum insigniter cartilagineum, ab inferiori tali sede propter ipsius ceruicis radicem, nimirum qua calci is committitur, principium ducit, et calci inter duas quibus talo coarticulatur, commissuras innascitur. Quartum tali caput ossi nauiformi connectit. Ex tali enim ceruicis termino originem ducens, iam dicto ossi inseritur, uniuersumque ambit articulum. Verum præter cartilaginea hæc, membraneum aliud ligamentum omni ex parte calcis cum talo abducitur articulo, et ualidum quoque aliud a tali ceruice in tesseram imitans os implantatur. Porro ligamen calcis os huic tesseræ simili ossi committens, robustum quoque est, et cartilagineum, sed duntaxat articulum amplectitur. Quemadmodum uero in manu brachialis ossa inuicem durissimis cartilagineisque ligamentis colligantur, ita quoque tarsi ossa tum inuicem committuntur, tum etiam ossi cymbam imitanti adnectuntur. Validissimum autem et peculiare uinculum in inferiori parte tarsi ossa obtinent, quod non solum extrema uincit, imo penitius singulis insertum, ossium quoque media inuicem constringit. Pedij autem et digitorum ligamenta manus ligamentis correspondent. Sunt enim omnia membranea, his tantum exceptis quæ superiori pedij ossis interuallorum parti immittuntur : illa siquidem cartilaginea sunt, et in profundo articuli genu repositi ligamenti naturam referunt.

MVSCVLORVM IN TIBIA ET PEDE SEDEM obtinentium, et ligamentorum omnium quæ hactenus non resecta sunt, administrandi ratio, musculorumque qui tibiam et pedem occupant, numerus. Caput LXII.

SI modo omnes musculos pedis ac digitorum motibus famulantes memoriæ confirmandæ causa in suis sedibus ordine recensebis, in posteriori tibiæ sede, primum duo occurrent, a radice inferiorum femoris capitum ducentes originem, et suræ non mediocrem portionem efformantes : post hos sese exhibet qui totius corporis longissimum promit tendinem.Quot musculi in posteriori tibiæ sede consistant. Sub hoc suræ maximus, seu pedem mouentium quartus consistit, in calcem ualidissime cum nuper commemoratis insertus. Huic succumbit qui pollicis secundum internodium flectit, deinde qui quatuor digitorum tertij internodij flexionis præcipuus autor est : omnium autem intimus habetur, qui pedem in posteriora ducens, uni ex tarsi ossibus implantatur : adeo ut iam omnes posterioris tibiæ sedis musculi septenarium constituant numerum : præter musculum in poplite latitantem. Si enim et illum posterioribus tibiam amplexantibus musculis adnumerare uisum fuerit, octo tunc in posteriori tibiæ sede constitues. In anteriori tibiæ sede una cum illis, qui proprie externum ipsius latus occupant, sex numero descripsimus.Quot in anteriori tibiæ sede. Primus quidem, qui pedij ossi pollicem sustinenti inseritur. Secundus, qui quatuor digitos extendit : atque huius portio, quæ in pedij os minimo prælocatum digito inseritur, tertius erit. Aut si hanc portionem a secundo non distinxeris, iam duo duntaxat hactenus tibi in anteriori tibiæ sede habentur. At age, tres esse dona, ac quartum enumera, cuius ope pollex extenditur. Quintus uero, qui fibulæ exporrectus, pedisque inferiora subiens, in os pedij pollicem sustentans inseritur. Sextum autem, qui iam dicto succumbens, pedij ossi ante minimum collocato implantatur.Quot in pede. In inferiori pedis sede ligamentum primum sese offert, lati tendinis uicem gerens : postmodum musculus secundum quatuor digitorum os flectens, deinde utrinque ad huius latera unus, hic quidem pollicem introrsum ducens in latus, ille uero minimum extrorsum abducens : post hos in conspectum ueniunt tendines, tertia quatuor digitorum internodia flectentes ; quibus exporriguntur quatuor illi musculi, quatuor digitos pollici admouentes : omnium autem intimi illi consistunt, qui primos digitorum articulos flectunt. In superiori autem pedis sede illud duntaxat musculosum corpus reponitur, quod pollicem et tres illi proximos digitos in latus externum abducit.Administrationis series. Cæterum hæc musculorum series, etiam sectionis rationem commonstrat, quam in eo crure conspicaberis, in quo iam ante tibiam mouentes musculos resecuisti. Per suræ itaque longitudinem sectio in cute et adipe et carnosa membrana ad calcem usque ducetur, deinde alia ab interno pollicis latere ad calcem usque, et hinc per pedis exteriora ad paruum usque digitum tentabitur, adeo ut