Liber II
255 [355]

universam tibiæ et pedis cutem auferre possis, ea tantum relicta quæ plantam induit.Ligamenti latescentis tendinis uicem subeuntis. Quum primum igitur laniorum more hoc præstiteris, acutiori nouacula a calce cutem adimes, per adipem transuersis semper ductis sectionibus. In quo opere attento animo cutis connexus spectandus uenit, qui ad liuescentem perficitur sedem musculi secundum quatuor digitorum os flectentis, num scilicet tendo aliquis citra adipis interuentum cuti proxime adnascatur : ac deinde quum nullus erit tendo, cuiusmodi ligamentum id censere debeas, quod ego nunc primus lati tendinis in manu uices gerere dixi. Vbi hæc (adhibita sectioni quoque simia, aut si eius copia non detur, cane) hæc in pedis planta eo diligentius, quo ego hic tibi plura recensuerim paradoxa, intuitus fueris, ad tibiam te conferes, ligamento illo a musculo qui secundos quatuor digitorum articulos flectit, nondum deraso. Atque hic omnium primum spectabis, qui ex tota excarni tibiæ ossis sede membraneum ualidumque ligamentum prodit, quod pertinaciter omnibus in tibia repositis musculis obnascitur, et eorum summas superficies una connectit, et ueluti uinculi usum præstat, cuius beneficio musculi in sua sede non errantes, continentur. Mox nouacula, aut cultello a femoris inferioribus capitibus, duorum musculorum principia liberabis, quos primos in posteriori tibiæ sede dicebam occurrere.Primi et secundi mouentium. In horum capitum dissectione aliud nihil cauendum est, quam ne cum externo musculo, tertij musculi caput ab externo femoris capite una imprudens adimas.Tertij. Illud enim capitulum opportunissime seruatur, donec primos duos a quarto eo usque diuulseris, ut iam amplius communem illorum tendinem a quarto dissecare non ualeas. Reflexis itaque his duobus, tertij quoque caput liberabis : quod in manu sinistra assumens, a quarto musculo deorsum uelles : atque id citra negotium tantisper feceris, dum ad quarti musculi internum latus peruenias : hic enim cultello acutiori a subditis ad calcem usque est dissecandus. Dein ipsius insertio tanto accuratius est animaduertenda, quanto hæc in hominibus a simijs magis uariat.Quarti. Hoc itaque a calcis osse liberato, pedem mouentium quartum, et totius suræ maximum musculum suo exortu libera, et utrinque ad ipsius latus, qua subditis incumbit corporibus, longam sectionem ducito, quæ membraneum id ligamentum inuolucrum'ue diuidat, cuius auxilio musculos inuicem externa superficie connecti diximus. Siquidem ilico atque musculum suis lateribus et capite liberaueris, promptissimum erit illum a subditis ad calcem usque detrahere. Vt uero accuratius insertionem spectes, prosuerit illum proxime ab osse acutiori mouacula separare, et dein studiose expendere, num fortassis aliqua tendinis huius portio latum in pede produceret tendinem, nam et id quoque semel Galenus uidetur innuere.Lib. 2 de Administrandis sectionibus Tempestiuum itaque erit, a musculo quatuor digitorum secundum internodium flectente, ligamentum illud abradere, quod ego tendinis lati uicem gerere protuli.Primi digitos mouentium. Deinde sedulo a calcis osse, musculus ille liberabitur, qui paruum digitum in externum latus abducit, et statim ille qui pollicem in internum latus a cæteris digitis amouet, ut musculus quatuor digitorum secundum articulum flectens sese offerat, isque a calcis osse liberari queat, ac postmodum ad digitorum radices duci.Decimi septimi. Decimi octaui. In tendinum uero ipsius administratione, pari modo ut in manu fieri præcepimus, cultello exiguo transuersum digitorum liga mentum secundum ipsius longitudinem diuides, ac deinde qualiter subditos tendines transmittant, atque in secundos articulos inserantur, spectabis, sectionem rursus ad tibiæ posteriora conferens.Musculi in poplite latitantis. Iam enim in poplite latitans musculus adeo pulchre occurrit, ut ipsius naturam non minus atque ego illam describere possim, intueri ualeas, et non oscitanter animaduertere integrum sit, num uel minimum tibiæ flexioni opitulari queat. Hæc intuitus, illum a genu articulo liberabis : et nisi articulum ad ligamentorum inspectionem seruare propositum sit, nihil prohibet a tibia femur liberare, quo commodius tibiam et pedem postmodum pertractes.Secundi et tertij digitos mouentium. Absecto igitur, aut relicto ut lubet femore, musculum secundum pollicis flectens internodium, suo principio liberatum a subditis ad calcem usque detrahes. Deinde et illum quoque similiter auelles, qui tertium quatuor digitorum os flectit. Vt iam utroque ad suos sinus deducto, transuersa ipsorum ligamenta, longa sectione diuidere, ac postmodum ipsorum X literæ instar in cubitum examinare liceat. Ille enim e uestigio obuius est, quum ex suis sinibus detractos tendines a pedis planta deorsum reflectis : neque ita duntaxat in cubitus ille conspicitur, imo etiam portiuncula se offert a musculi pollicem flectentis tendine, illi admixta tendini, qui tertium indicis internodium flexurus est.Musculorum tres digitos pollici adducentium et prima quinque digitorum ossa flectentium. Quinetiam hac administratione occurrunt musculi quatuor digitos pollici adducentes, quos a calcis osse liberatos atque ad insertionem perductos, una cum tendinibus quibus illi porriguntur, adimere conuenit, ut carnea moles primos digitorum articulos flectens inspiciatur : quam ex tuo arbitratu, aut prorsus a pedij ossibus abrades, aut illis connexam fines.Quinti pedem mouentium. Iam musculus, qui adhuc in posteriori tibiæ sede reliquus est, quique pedis motibus famulatur, a fibula et tibiæ osse, et horum membraneo ligamento ad posteriorem usque interni malleoli sedem liberabitur,