Liber III
305 [405]
VENARVM ARTERIARVMQVE cerebri series. Caput XIIII.

DECIMIQVARTI CAPITIS FIGVRA

[Illustration]

DECIMIQVARTI CAPITIS FIGVRÆ eiusdemque characterum Index.

PRÆSENTI figura nuda uasorum cerebri delineatio proponitur, a uenis arterijsque incoepta, priusquam illæ penitus in caluariam merguntur. Cæterum si forte hæc tabula singula cerebri uasa non ad amussim ostendat, eam nihilominus quo res alioquin difficilima minori negocio oculis subijciatur, ac a studiosis in dissectionibus promptius obseruetur, non mediocriter accommodaturam mihi persuadeo. Ne autem ramorum frequentia pleraque obscurarentur, unius duntaxat lateris uasorum seriem (nisi quandoque res secus exigat) delineatam conspicis, haud præteriens omnes propemodum septimi libri figuras huc quoque spectare, ac ab interiori margine ad illas lectorem ablegandum, perinde atque ad figuram huius libri calci insuendam.

AInterior iugularis, qua iam caluariæ proxima est.
BSoporalis arteria.
CSecunda uena.
DPrima caluariam petens uena.
EQuarta uena.
FTertia uena.
GQuinta uena.
HSexta uena.
ISecunda arteria.
KPrima caluariam ingrediens arteria.
LTertia arteria.
MDexter, seu primus duræ cerebri membranæ sinus.
NSinister duræ cerebri membranæ sinus, quem secundum nuncupamus.
OPrimi et secundi sinuum congressus.
P,PTertius duræ membranæ sinus.
QTertij sinus finis osseo commissus septo, quo olfactus organorum sedes interdiuiduntur.
RQuartus duræ membranæ sinus.
S,SDuctus a dextro sinu pullulantes, ac in duræ tenuisque membranarum sedes, quæ illis proximæ sunt, excurrentes.
T,TDuctus ex tertij sinus latere in tenuem diffusi membranam, quos solum abtruncatos depingere licuit.
V,VRamuli ab infimo tertij sinus angulo in eam duræ membranæ partem deriuati, quæ dextram cerebri partem a sinistra seiungit.
X,XTertij sinus surculi cum illis commissi uasculis, quæ per uerticem caluariam subingrediuntur.