Liber IV
329 [429]

eandem reflexus sedem nunquam seruans : ac proinde sinister neruus tantisper uersus cordis basim descendit, quousque extra cordis inuolucrum arteriæ magnæ contingat truncum, qui deorsum ad spinam explicatur. Atque hæc mors tres, aut etiam pauciores a neruo educuntur surculi, qui ad arteriæ truncum, qua is ad spinam deflectitur revuoluti, inuicem uniuntur, sinistrumque recurrentem neruum constituunt, qui sursum properans, membranæ beneficio asperæ arteriæ sinistro lateri attenditur : ac cum primum laryngem contingit, non minus quam dexter neruus in ramos deriuatur, qui omnes in sui lateris musculos deorsum capita habentes cessant. Sunt autem hi, si utriusque lateris musculos iunxeris, quatuor, secundæ cartilagini tertiam nectentes, quorum beneficio tertia cartilago retrorsum atque in latera ducitur, et laryngis lingula adaperitur. Præterea duo tertiam cartilaginem primæ iungentes, qui laryngis rimulam, seu lingulam claudunt, ac soli propemodum tunc expirationi obstant, quum egerentes ui spiritum retinemus, ac interim quantum possumus, cæteris musculis expirationem molimur. His præter alios nonnullos accedunt linguæ musculi, ab ossis υ referentis medio ut linguam moueant pronati.Reuersiui nerui cur facti Quum enim præsentes musculi inferius sua sortiuntur capita, atque deorsum necessario mouendum corpus attracturi erant, necessum quoque esse credimus, ut animalis spiritus ab inferioribus partibus sursum quodammodo ipsis duceretur. Quod quanta industria immensus corporis nostri Opifex in horum neruorum conuulatione molitus fuerit, et si ex ipsa dissectione, et succincta hac neruorum distributionis narratione, et illa quam antea exhibuimus tabula dignoscere possis : nihilo minus Galenum, qui hos neruorum inflexus omnium primum ab ipso inuentos merito gloriatur, adeundum hortor. Qui in septimo de Partium usu, ueros Deo celebrat hymnos, magisque attentam requirit mentem, quam si Eleusinia et Samothracia, uel aliam quancumque celebrationem diuinam, æquis auribus astans, intentusque ijs quæ fiunt dicuntur’que a sacerdotibus, audias. Iure enim Galenus sibi persuadet, celebrationem inibi traditam his nulla parte inferiorem esse, neque minus ostendere incredibilem sapientiam et prouidentiam uirtutemque omnium conditoris Dei.

[Illustration]

Quoniam Galenus in horum neruorum descriptione, quemadmodem et nonnunquam alibi, mentionem facit instrumenti glossicomi, nos lectori non incommodaturos duximus, si hunc characterem F, in quo id instrumentum obiter exprimitur, hic interijceremus : una cum E, quo instrumentum delineatur brachij, sed potissimum femoris luxationibus restituendis idoneum. Licet hæc alio libro ac argumento tractanda putemus.

[Illustration]

Reliqua sexti paris in thoracis amplitudine seriesPorro sexti paris nerui postquam reuersiuos exprompsere, ac iam cordis basim spectant, ramulos notatu dignæ crassitudinis in pulmonum tunicam et membraneum cordis inuolucrum dispergunt. Item a ramulis sinistram cordis inuolucri sedem implicantibus, atque a sinistro sexti paris neruo depromptis, surculus quidam cordis inuolucrum inibi permeat, ubi in sinistro lateri arterialis uenæ unitur. Atque hic surculus oppido quam tenuis, et non nisi accuratissime sectionem administrantibus obuius, ipsi arteriali uenæ adnascitur, et ad sinistrum ipsius latus uersus posteriora tamen magis exporrectus, in cordis basim fertur, inibi mox in soboles capillorum modo gracillimas consumptus, ac cordis basis superficiei uix proprius. Qua autem ratione illum nimis quam tenuem neruulum adinuenias, ad sexti libri calcem sedulo exequar, ibidem cordis ipsique subministrantium organorum sectionem pertractaturus. Cæterum quod ex neruis sexti paris reliquum est, deorsum ad stomachum defertur : ac dexter quidem dextro ipsius attenditur lateri, sinister autem sinistro. Mox uero atque hi nerui stomacho membranæ interuentu laxe adnectuntur, singuli in binos partiuntur ramos, adeo oblique secundum stomachum conuolutos, ut dextri nerui rami sinistram ispsius sedem in progressu obtineant, sinistri autem rami dextram sedem amplexentur. Atque ita quatuor præsentis rami septum transuersum una cum stomacho permeant, nullos prorsus in transgressu septo surculos offerentes.Sexti paris series in nutritionis organa Verum sparsa admodum serie superius uentriculi os ambiunt, contexuntque ramos in priora et posteriora corporis uentriculi spargentes. Ab ijs ramis qui dextrum huius orificij latus implicant, propago utcunque insignis depromitur, quæ per uentriculi superiora secundum ipsius latitudinem inferius uentriculi orificium accedit, in progressu anteriori posteriorique uentriculi sedibus soboles quasdam diffundens. Quum uero illa propago inferius orificium superauit, uenæ portæ instrata in iecoris cauum properat, ibidem in iecoris membranam tunicam’ue absumenda. Dextri nerui sexti paris ramus, quem ante recurrentium neruorum principia costarum radicibus sub tunica costas succingente exporrigi, aliorumque neruorum per costarum interualla excurrentium congressu augeri