[Illustration]
PRIMA septimi libri figura humanum caput ita adaptatum exprimit, quemadmodum id cerebro ostendendo opportune a collo et inferiori maxilla dissecantibus liberatur. Præterea tantam caluariæ partem orbiculatim serra abstulimus, quanta quoque omnium quæ in caluariæ continentur amplitudine uidendorum gratia, auferri solet. quanta uero illa sit, liquido dijudicabis, si septimam figuram sexti capitis libri primi examinaueris, quæ hinc ablatam caluariæ partem interna superficie exprimit. Quemadmodum itaque præsens figura sectionis serie cæteras omnes inuicem ordine succedentes præcedit, ita quoque illam septimi libri figurarum primam non inopportune inscribimus, quæ duram cerebri commonstrat membranam adhuc illæsam, neque aliqua ex parte pertusam, uulneratam’ue. quamuis interim ipsius membranæ uincula diuulsimus, quæ per capitis suturas ad membranam efformandam porriguntur. quæ quod caluariam succingit, περικρανίον nuncupabitur. atque cum his fibris pariter uascula sunt effracta, quæ per caluariæ foraminula et suturas deducta, ipsi duræ membranæ, ac illi qua caluaria succingitur, communes censentur. Cæterum ex duobus qui figuram ambire conspiciuntur orbibus, humiliorem, cutis et membranæ ipsi subditæ constituunt, elatior autem ipsa est caluaria. Vniuersum uero hoc orbe complexum, duram cerebri membranam refert, omnibus characteribus in figura conspicuis uniuersim semelque indicatam. at singuli characteres in hunc modum priuatim habent.
A,A | Dextrum duræ cerebri membranæ latus, seu eius membranæ pars dextram cerebri regionem ambiens. |
B,B | Sinistrum duræ cerebri membranæ latus. |
C,C,C | Tertius duræ membranæ sinus secundum capitis longitudinem exporrectus, et hic nulla ex |