Liber VII
607

solam quoque duram diuisit membranam, ut illa postmodum apte a tenui membrana cerebri posset deduci, deorsumque (ut hic factum cernis) reflecti. Occurrit itaque hic tenuis cerebri membrana prorsus illæsa, cerebroque proxime obducta, et uasorum ipsius seriem in hactenus denudata regione, eleganter commonstrans.

A,A,AElatior sedes duræ membranæ, partis dextram et sinistram cerebri partes intercedentis. atque hæc sedes A et A notata, tertij duræ membranæ sinus costa est caluariam contingens, et hic per medium dissecta.
B,BTertij duræ membranæ sinus cauitas hic est in propatulo.
C,COrificia, uasorumque initia ex tertio duræ membranæ sinu in tenuem membranam pertinentia. atque hic uasorum orificia in conspicuo sunt, a læuo huius sinus latere in tenuis membranæ partem pertinentium, quæ sinistræ cerebri sedi obuoluitur. Orificia autem a dextro latere pronata, hic non conspiciuntur, uerum initia occurrunt uasorum in tenuem membranam, qua dextræ cerebri sedi obuoluitur propagatorum,
D,Dac D, D et D insignitorum.
E,E etc.Tenuis membrana cerebrum inuestiens.
F,F,FDuctus, uasa’ue in tenui membrana secundum cerebri inuolutionum seriem excurrentia.
G,G,GPropagines notantur a ductibus secundum duræ membranæ latera excurrentibus, atque in prima figura aliquot D notatis, in tenuem membranam pertinentes.
H,H,HDuræ membranæ portiones a tenui membrana diuulsæ, et deorsum reflexæ.
TERTIA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]

TERTIÆ FIGVRÆ, EIVSDEMQVE characterum Index.

IN præsenti figura a tota cerebri parte supra sectionem consistente, quam orbiculatim serra in caluaria molimur, utranque cerebri membranam, tenuem nimirum et duram auulsimus, ac duræ membranæ portionem, dextram cerebri partem a sinistra dirimentem, atque in secunda figura adhuc in sua sede seruatam, ab osseo diuisimus septo, quo odoratus organorum sinus distinguuntur. atque hanc partem, ut ipsius effigies in conspectum ueniret, super sinistram cerebri sedem explicatam reliquimus, dextra et sinistra cerebri partibus adeo ab inuicem manuum beneficio diremptis, ut callosi corporis superior sedes eleganter se hic spectandam offerat.