Liber VII
608
A,A,ADextra cerebri pars.
B,B,BSinistra cerebri pars.
C,C etc.Hic passim cerebri conuolutiones, gyri et anfractus indicantur.
D,D,DDuræ cerebri membranæ portio, dextram cerebri partem et sinistram intercedens, hic ex sua sede super sinistram cerebri partem producta.
E,E,EQuando primum dextram cerebri partem a sinistra inter dissecandum diducere contendimus, tunc manus ope ea uasa effringuntur, quæ ex tertio duræ membranæ sinu in tenuem membranamutrobique pertinent. ac proinde quum in huius figuræ administratione id quoque nobis faciendum fuerit, effracta eorum uasorum initia hic oculis subijciuntur.
FDuctus uenæ modo in humiliorem sedem duræ membranæ partis excurrens, quæ dextram cerebri partem a sinistra disterminat, atque hic ductus a quarto duræ membranæ sinus anteriori sede enascit.
G,G,GDuctus iam ante F insigniti propagines in eamdem duræ membranæ partem sursum aliquousque excurrentes.
H,H,HSurculi ab humiliori angulo tertij duræ membranæ sinus propagati, in duræ membranæ partem, qua dextra cerebri pars a sinistra dirimitur.
I,IPrincipia sunt ductuum, qui a quarto duræ membranæ sinu uenarum prorsus modo in tenuem cerebri membranam secundum superiorem callosi corporis regionem perferuntur, atque hic una cum tenui membrana auulsi sunt.
KInitium uasis a quarti sinus duræ membranæ termino pronati, atque sub eo cerebri corpore quod testudini seu cameræ instar arcus constructæ assimilamus, in tertium cerebri uentriculum, et dehinc ad plexus constitutionem excurrentis, quem secundis seu extimo fœtus inuolucro comparamus.
L,LCerebri callosum corpus.
M,MSinus utrinque ad callosi corporis latera in cerebro conspicui, quos hic aliter quam modo præstitimus, exprimere nequimus, quum angusti sint, et angustiores rimas plurimum referant.
NPortio duræ membranæ partis, dextram cerebri sedem ac sinistram interuenientis, ac superius D aliquot insignitæ, quæ septo connascebatur, olfactus organorum sinus dirimenti, ac octaui capitis ossis processui.
O,OTenuis membranæ portio a cerebro diuulsa.
P,PDuræ cerebri membranæ portio.
QVARTA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]