Liber VII
609
QVARTÆ FIGVRÆ, EIVSDEMQVE characterum Index.

IN quarta figura omnes duræ tenuisque membranarum partes resecuimus, quæ in prioribus figuris occurrerunt, ac dein dextram sinistramque cerebri portionem sectionis serie ita ademimus, ut iam cerebri uentriculi in conspectum uenire incipiant. Primum nanque secundum dextrum callosi corporis latus, ubi sinus altero M in tertia figura notatus consistit, longam duximus sectionem, quæ per dextrum cerebri uentriculum ducta, dextræ cerebri partis eam portionem abstulit, quæ supra sectionem habebatur, qua orbiculatim caluariam serra diuisimus. Atque quum idem quoque in sinistro latere absoluimus, hic ad sinistrum latus sinistram cerebri partem ita reposuimus, ut superiorem sinistri uentriculi sedem aliqua ex parte commonstraret, calloso interim corpore in capite adhuc seruato.

A,A,ACerebri adhuc in caluaria relicti pars dextra.
B,B,BPars sinistra.
C,C,CPortio cerebri sinistra, quæ sectionis serie a reliquo cerebro ablata, hic resupina iacet.
D,D,DLineæ partim cerebri anfractus, et partim uarium cerebri substantiæ colorem commonstrantes. quicquid enim extra lineas consistit, quasi luteum et subcinericium magis est : quicquid intra, ad amussim album uisitur. quemadmodum E et F in dextra et sinistra cerebri parte luteum est :
G,HG uero et H album prorsus, et interdum rubris punctis interstinctum.
I,ICallosum corpus utrinque a cerebri substantia, cui alioqui continuatur, liberum.
K,KCallosi corporis portiuncula, adhuc sinistræ cerebri parti quæ adempta est, continua.
L,LDexter cerebri uentriculus.
M,MSinister cerebri uentriculus.
N,NSinistri uentriculi superioris sedis portio.
O,OPlexus cerebri ab imagine quam cum extimo fœtus inuolucro similem exigit, χοροειδὴς nuncupatus.
P,PAranearum modo graciles uenæ dextri et sinistri uentriculi substantiæ hoc in loco connatæ, ac ab illis diductæ uasis, quæ nuper commemoratum, et secundis non absimilem plexum extruunt.
QVenulæ a nuper quoque commemoratis uasis in tenuem cerebri membranam sub callosi corporis anteriori sede huc excurrentes, et incerta serie (quemadmodum et P notatæ) inter resecandum se offerentes.
QVINTA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]

PRÆSENS figura quod ad relictam in caluaria cerebri portionem attinet, nulla ex parte uariat : atque id solum habet proprium, quod callosum corpus hic anteriori sua sede a cerebro primum liberauimus, ac dein eleuatum in posteriora refleximus, septum dextri ac sinistri uentriculorum diuellentes, et corporis instar testudinis extructi superiorem superficiem ob oculos ponentes.

Ab A ad QA,A,A itaque et B,B,B, ac dein D,D,D, et E et F, et G et H eadem hic indicant, quæ in quarta figura. Sic quoque et L,L, et M,M, et O et P et Q eadem insinuant.
R,R,RNotatur inferior callosi corporis superficies. est enim id a sua sede motum, atque in posteriora reflexum.