Liber VII
610
S,T,VSuperior corporis instar fornicis seu testudinis extructi superficies, et ueluti ipsius triangularis circumscriptio, quam ab S ad T, et a T ad V, et ab V ad T metimur.
X,XDextrum uentriculum et sinistrum intercedentis septi inferior pars, corpori testudinem referenti continua.
Y,YSepti iam commemorati superior pars, calloso corpori continua. Hoc namque septum non secus atque modo disruptum est, depingi licuit. et alia quoque parata fuit figura, in qua duæ manus (uti inter secandum facere consueui) callosum corpus nondum in anteriori ipsius sede liberatum, modice attollebant, quo speculum seu septum adhuc integrum oculis subijceretur. Verum quum non adeo concinne in pictura atque in ipsa sectione successit, eam figuram ne frustra paginam obliteraret, reieci.
SEXTA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]

HÆC figura quod ad cerebri portionem in caluaria relictam spectat, etiam quartæ correspondet. atque a quinta in hoc differt, quod corpus testudinis modo fabricatum anteriori sua sede a cerebri substantia liberauerimus, id sursum in posteriora reflectentes, ut inferior ipsius superficies in conspectum ueniret, et uas illud etiam cerneret, quod a quarto duræ membranæ sinu pronatum, sub corpore testudinis modo extructo fertur, et plexuum tandem non minimam partem constituit, quos secundarum imagini ueteres assimilarunt.

Huius autem figuræ characteres ita ut sequitur, se habent.

A,A,ACorpus testudinis modo extructum hic inferiori ipsius superficie, qua tertij uentriculi superiorem constituit sedem, conspicuum.
B,BPortio corporis instar testudinis efformati in dextro uentriculo, a cerebri substantia hic principium ducens.
CPortio corporis testudinem forma et usu referentis, quæ ex sinistro cerebri uentriculo pronascit.
D,DDexter cerebri uentriculus.
E,ECerebri sinister uentriculus.
FArteria per inferiorem posterioremque dextri uentriculi sedem a dextræ soporalis arteriæ ramo duram cerebri membranam perforante, huc in dextrum uentriculum conscendens.
GArteria in sinistrum cerebri conscendens uentriculum.
HVas a quarto duræ cerebri membranæ sinu principium ducens, ac sub corpore instar testudinis efformato, in communem dextri et sinistri uentriculorum cauitatem, seu tertium uentriculum properans.
IVasis H insigniti in duas portiones diuisio.
KVasis H insigniti diuisionis altera portio, dextrum cerebri petens uentriculum.
LPortio nuper commemorati uasis, sinistrum accedens cerebri uentriculum.
MPlexus dextri uentriculi a secundinarum imagine comparatus, atque ab arteria F insignita, et uasis H indicati portione, quam K notauimus, constitutus.
NPlexus sinistrum cerebri uentriculum occupans, ac ex uasis G et L insinuatis conflatus.