Liber VII
612

ut tertij cerebri uentriculi, seu communis dextri sinistrique uentriculorum concauitatis sedes in conspectum melius ueniret, una cum eius cauitatis meatibus.

A,ACerebri substantiæ adhuc in caluaria reliquæ dextra pars.
B,BCerebri substantiæ adhuc in caluariæ asseruatæ sinistra pars.
C,C,CLineæ hic passim conspicuæ illis correspondent, quas tres modo præcedentes figuræ similiter commonstrarunt. Verum quia huiusmodi lineæ substantiæ’ue cerebri diuersitas, inibi duntaxat consistunt ubi cerebrum tenui membranæ uicinius est, præcedentes figuræ eas solum in lateribus ostenderunt. hæc autem quum hic tanta cerebri portio ablata sit, ut iam apparens superficies in basi non procul a tenui membrana distet, etiam lineæ in basi spectantur.
D,DQuod itaque lineis hic intercipitur, fuluam seu subpallidam cerebri notat substantiam : quemadmodum sedes D,D,D insignitæ.
E,E,EQuod uero extra lineas consistit, alba est prorsusque candicans cerebri substantia, hic E,E et E insignita.
FPortio est soporalis arteriæ secundum humiliorem angustioremque dextri uentriculi sedem sursum ad plexus secundas imitantis constitutionem prorepens. Cæterum si perpenderis quanam sede hic F reponatur, et quanam in sexta figura, prompte expendes, qui dexter cerebri uentriculus, quemadmodum et sinister, ex posteriori sua sede instar cornu arctatus, deorsum in anteriora per cerebri substantiam ducatur. Hic namque ubi plus cerebri substantiæ quam in sexta figura abstulimus, præsens arteriæ portio F notata antrorsum magis uergit, quam F in sexta eamdem quoque notans arteriæ portionem, ubi iam posteriorem uentriculi sedem conscendit. Atque id F et G subsequentis figuræ magis liquido ostendunt, in qua huius uentriculi ductus nomine, adhuc plus cerebri substantiæ, quam in hac quæ ordine septima est, abstuli.
GArteriæ soporalis portio secundum humiliorem posterioremque sinistri uentriculi sedem sursum, quemadmodum arteria F insignita, prorepens.
HHumillima sedes tertij uentriculi : quam ut aptius cerneretur, nonnihil distentam finximus.
IMeatus recta decliuis ex tertio cerebri uentriculo pertinens, cerebrique pituitam ad peluim huic excipiendæ paratam deferens.
KMeatus ex tertio cerebri uentriculo inter cerebri testes natesque, in cauitatem cerebelli et dorsalis medullæ communem pertinens.
LGlandula nuci pineæ non absimilis, et uasorum ex quarto sinu duræ membranæ cerebrum petentium fulcrum.
M,NHanc cerebri partem testes et nates quoque cerebri appellauimus, hic adhuc tenui membrana obtectas.
O,O, etc.Duræ cerebri membranæ processus portio’ue, inter cerebellum et cerebrum reposita. Qui hanc accedunt instar uenarum ductus, partim a primo secundoque duræ membranæ sinibus, partim uero a quarto pronascuntur.
P,PDuræ cerebri membranæ dexter seu primus sinus.
Q,QDuræ cerebri membranæ sinister seu secundus sinus.
RPrimi et secundi duræ membranæ sinuum congressus, quem Græcorum nonnulli ληνὸν, quod est torcular appellarunt.
SPrincipium tertij duræ membranæ sinus.
TQuartus duræ membranæ sinus, similiter atque alij hic adapertus.
VVas a quarto sinu duræ membranæ in cerebri uentriculos porrectum, hic autem in posteriora ex sua sede reflexum.
X,XHac sede cerebellum dura cerebri membrana non obtectum ostenditur.
YDuctus uenarum modo a quarto duræ cerebri membranæ sinu in tenuem membranam pertinentes, qua cerebellum ipsique cerebri testes induuntur.
Z,ZDuræ membranæ sedes, qua ossi omnium totius corporis ossium durissimo, et auditus organum intus continenti adnascitur. Hanc namque caluariæ regionem cerebro deteximus.