Liber VII
613
OCTAVA SEPTIMI LIBRI FIGVRA.

[Illustration]

OCTAVÆ FIGVRÆ, EIUSDEMQUE characterum Index.

PRÆSENS figura a septima in hoc uariat, quod hic adhuc cerebri plus resecuerimus, et testes longa sectione in hoc diuiserimus, ut meatus occurreret ex tertio uentriculo in quartum pertinens. Ad hæc, duræ membranæ portio cerebello obducta, hic dissecta, atque in posteriora reflexa cernitur.

A usque ad HQuum itaque præsens figura pleraque cum septima habeat communia, in hac idem AA, et BB, et CC, et DD, et EE, et F et G et H, quod in septima, indicabunt. Verum arteriæ F et G insignitæ, tanto magis hic quam in septima antrorsum uergunt, quanto magis cerebrum uersus basim in septima quam in sexta ablatum est.
IMeatus in sexta etiam figura I notatus, qui recta decliuis fertur, atque cerebri pituitam ad peluim defert.
KMeatus pituitæ deducendæ paratus, qui interdum ab illo deducitur meatu qui ex tertio uentriculo inter testes in quartum uentriculum pertinet.
LNe L in umbra prorsus latitaret, aut si suo poneretur loco, et eius nomine quo in conspectu esset umbra ueniret exsculpenda, itaque delineatio hic omnino uitianda, L ad anteriorem cerebelli partem reposui, foramen meatumque notaturus, qui ex tertio uentriculo cerebri in quartum fertur. Quod foramen si L in illo locaretur, exprimi neutiquam potuisset.
Mlandulam hic adhuc reliquimus, quæ pineæ nucis formam ostendens, uasorum ex quarto duræ membranæ sinu in cerebri uentriculos pertinentium fulcrum efficitur.
N,O,P,QQuatuor his characteribus corpus id indicatur, quod ante sectionem unicum est, atque in septima figura M et N insignitur. hic uero ex sectionis serie diuisum occurrit. ac N et O eius corporis sedes indicant, quibus testium nomen accommodatur. P uero et Q, illas quas nates fere nuncupamus.