Liber VII
616
tinentis terminus C hic insignitus, podici conferri possit.
I,KSedes duæ, quibus dorsalis medullæ initium cerebello adnascitur.
L,M,N,OCauitas dorsalis medullæ initij, alteram partem quarti uentriculi constituens, atque ab Herophilo calami cauitati assimilata, quam atramento scribentes intingimus. Sedes enim L insignita eius calami cauitatis parti respondet, quæ indici scribentis proxima est. M autem et N angulis illis assimilari possunt, quæ in cavitatis calami lateribus consistunt. O uero mucronem exprimit, quo characteres formamus.
PDorsalis medulla hic præsecta est, qua in uertebras procidens caluariam egreditur.
VNDECIMA SEPTIMI LIBRI FIGVRA

[Illustration]

VNDECIMÆ FIGVRÆ, EIVSDEMQUE characterum Index.

HAC figura cerebellum a caluaria, ipsaque adeo dorsali medulla auulsum et supinum iacet, humiliorem ipsius sedem qua dorsalem spectat medullam commonstrans. Ac proinde regiones ipsius quibus dorsali medullæ continuatur, ac sinum insuper ostendit, qui alteram portionem efformat quarti uentriculi seu sinus, cerebello et dorsali medullæ communis. Porro ad humiliorem præsentis figuræ sedem fines pinximus mediæ partis cerebelli, ut processuum uermis imaginem referentium natura conspiceretur.

ADextra cerebelli pars tenui membrana cerebellum inuestienti liberum, uti etiam totum cerebellum hic ea membrana denudatum commonstratur.
BSinistra cerebelli pars.
C,cMedia cerebelli pars. ac C notat huius partis anteriorem regionem, c uero posteriorem.
D,dFines terminique mediæ partis cerebelli : quorum anteriorem D indicat, posteriorem uero d.
ECerebelli sinus, qui cum dorsalis medullæ sinu quartum nobis appellatum cerebri uentriculum constituit.
G,GHis sedibus cerebellum dorsali medullæ adnascitur.
HAnterior finis mediæ partis cerebelli hic, ac si ab alio cerebello is resectus esset, expressus.
IPosterior finis mediæ partis cerebelli, a cerebello quoque exectus.