Liber VII
626

Lib. 9 De administrandis dissectionibus.cerebellum premat suffulciens. Sed et neuter horum processuum seu partium duplicatur (ut Galenus rem parum expendens docuit) uerum simplex est, quemadmodum et ipsa membrana, qua cerebri lateribus aut caluariæ attenditur. Nam etsi tertius duræ membranæ sinus cultello secundum longitudinemdissectus, primo intuitu membranæprocessum inter utrasque cerebri partes intercedentem geminam, exque duplicata membrana constare ostendit, id tamen sinus duntaxat gratia uisitur. Quantumuis namque inferiorem sinus tertij angulum dirimere studueris, membranam extra sinus amplitudinem nunquam in duas subdiuides. Atque par ratio eiuspartis duræ membranæ censetur, quæ elatiorem cerebelli sedem obuelat. Deinde si infimus ille duræ membranæ sinuum angulus duplicationem argueret, idem sane in duobus reliquis sinuum angulis accideret, ac non perperam cerebri duram membranam duplicem esse assereres, quacunque parte caluariam contingit.Duræ membranæ interior superficies qualis. Insuper horum duræ membranæ processuum superficies specie cum reliqua interiori membranæ superficie congruit, qua uix inter omnes corporis superficies aliam magis splendidam læuem’ue, et (quod non obiter expendendum uenit) omni adipe, quemadmodum quæ in caluariæ consistunt amplitudine omnia, destitutam reperias. Quinetiam interior hæc superficies aqueo humore longe magis quam exterior perfunditur, et multo candidior apparet : et quum fibris omnibus quibus alteri parti adnasceretur, uacet, impensius lubrica tersaque quam exterior superficies conspicitur. Porro quemadmodum exterior superficies os caluariæ undique respicit, ita et interior tenuem cerebri spectat membranam, cui nullius corporis interventu, quamductuum instar uenarum ab ipso in tenuem membranam pronatorum ope adhæret committitur’ue. Quandoquidem si dura membrana pari modo tenui membranæ, ipsique adeo cerebro, ut caluariæ connasceretur, quo minus tenuis membranæ uasa, et ipsum adeo cerebrum distendi contrahique possint, illa impedimento foret. quod præcauens Natura, ampliorem duræ membranæ cauitatem ipsa cerebri mole, non secus atque cordissinuolucrum corde etiam ipso amplius uisitur, produxit. Quanquam interim duram membranam a tenui non ita liberauerit, ut cordis inuolucrum a corde, quod illi ne unius quidem fibræ interuentu connascitur, quum tamen innumeros uenarum instar ductus dura membrana tenui membranæ exporrigat, mirabili industria horum beneficio illam sibi affirmans.Duræ membranæ cum tenui connexus. Vt simul ductus illi uenæ arteriæque, et postmodum uinculi uices gerant, ut cerebrum ne concidat commode subleuetur, interim uasorum tenuis membranæ et ipsius cerebri motibus non præpeditis. Atque hoc singulare Naturæ mysterium ipse leui negocio colligis, si modo uasorum cerebri series, quam tertio libro docui, ex animo non exciderit.t eam dico numerosam ramorum sobolem, a tertio duræ membranæ sinu utrinque secundum totam cerebri longitudinem, in dextræ partis cerebri et item sinistræ tenuem membranam procurrentem. Hæc namque superiorem cerebri partem duræ membranæ admodum ualide appensam reddit, et dura membrana caluariæ connata, et propterfibras quas per suturas diffundit a caluaria abscedere prohibita, cerebrum quo minus in se delabatur, subleuat. atque quum nulla alia ex parte dura membrana tenui (nisi forsitan hic atque illic raris ijsdemque per quam laxisductibus) commissa est, liberum cerebri et uasorum tenuis membranæ motum non obtundit.Duræ cerebri membranæ uasa. Cæterum præsens sermo nunc sane exigeret, ut sinuum uasorumque duræ membranæ numerum, situm et naturam explicarem. at quum id pro uiribus in tertio libro tentatum sit, non abs re chartis hic pepercero.Foramina. Pari quoque ratione duræ membranæ foramina ex proposito neutiquam enarranda putauerim, quod prolixior foret oratio, aliud nihil propemodum complexura, quam caluariæ foraminum in caluariæ amplitudinem qua cerebrum continetur pertinentium catalogum,in primo libro iam pridem commemoratum. Vbicunque enim in caluariæ dicta amplitudine uisuntur foramina, ibidem et dura quoque membrana fere peruia est, sui processus perpetuo exporrigens, illis qui a cerebro principium ducunt neruis, et ipsi etiam dorsali medullæ inuolucri modo obductos. Ac proinde tot primum foraminibus dura cerebri membrana donatur, quot neruorum paria a cerebro initium ducunt. Nam etsiidem quarto pari et crassiori tertij paris radici foramen insinuatum sit,gracilior tamen tertij paris radix, priusquam secundi parisneruum contingat, priuatim duram membranam perforat. Septem his utrinque positis foraminibus, aliud ab utroque latere accedit, quodneruulum transmittit, quem ego non procul a quinti paris radice pronatum obseruaui. Ad hæc, dura membranaunico eodemque inconiugato et orbiculari ueroque foramine pertunditur, quod infundibulo cerebri pituitam excipienti uiam præbet. Dein iuxta huius foraminis lateraaliud utrinque spectatur foramen, maximum arteriarum cerebrum petentium ramum transmittens. Postremomultis foraminulis ad olfactus organorum sedem dura cerebri membrana abundat.Duræ membranæ usus et constructionis ratio. Porro præsentis membranæsinus, qui uenas arteriasque caluariam subintrantes exhauriunt, neque etiam ductus ex his sinibus in tenuem membranam instar uenarum propagatos, in foraminum numero habemus. Atqui inter primarios duræ membranæ usus non minimus censetur,