Liber VII
627

ut aptis quibusdam sinibus omnes caluariam petentes uenas, omnesque (sii duos modo ramos dempseris) arterias excipiat, ipsarumque materiam in suos sinus assumat, eam ita deducentes, ut hæc propaginibus uenis similibus, atque ab illis sinibus depromptis in tenuem membranam commodissime deferatur, et dura membrana ipsi tenui membranæ et cerebro instar lagenæ fiat, ex qua tenuis membrana, et dein cerebrum materiam ad opportunos usus sibi alliciant, in uenis et arterijs uersus caput transmissam. Cæterum propagines a tertio duræ membranæ sinu utrinque innumera serie in sedem tenuis membranæ sibi proximam deriuatæ, cerebrum uelut supra innuimus, suspensum, atque ne deorsum concidat, uentriculique ipsius comprimantur, opportunissime sustinent, ut dura cerebri membrana pariter ipsius inuolucrum et fulcrum reddatur. Ad quod rursus summopere conducunt fibræ per suturas a dura membrana prorepentes, quæ duram cerebri membranam (quæ alioquin non satis durissimo ossi connasci poterat) caluariæ firmant, atque quo minus cerebri grauitate tracta, deorsum labatur, in causa sunt.Membranæ exterius caluariam succingentis creatio et usus. Neque id sane præstitissent, nisi peculiare artificium extra caluariam Natura moliretur, quod indies fabri imitantur, quoties clauorum acies quando duos simul compingunt asseres reflectunt, ne uno assere tracto, ex altero clauus prompte uellatur. Natura namque fibras has Vulcani ligamenta, quibus is Martem Veneri colligauit, cum simul et uinciant et sustineant, artificio superiores, non solum per reflexos admodum et obliquitatis nomine firmantes ductus transmisit : uerum transmissas rursus dilatauit, auxit, atque in unum omnes adeo commiscuit, ut in membranam quandam tenuem degenerent, quæ quod caluariæ obducatur, περικρανίος Græcis nuncupatur. Quamuis hæc omnia non citra alterius corporis interuentum, ut cæteris uisum est dissectionis professoribus, caluariæ adnascatur : sub ipsa enim alia adhuc tenuis consistit membrana alijs quoque omnibus propemodum ossibus præcipue communis, ac ab amplexu quo ossa succingit περιόστεον appellata. Inter reliqua autem ossa hac membrana priuata, caluariæ interna est cauitas cerebro excipiendo adaptata, cui nusquam ubi duram membranam contingit, eiusmodi membranula obnascitur, adeo ut tanta etiam huius cauitatis sedes, quantæ dura membrana non connascitur, hac quoque membranula alijs ossibus communi obcincta sit. Visitur autem illa sedesubi duræ membranæ glandula cerebri pituitam excipiens, et maximi arteriarum cerebrum petentium rami substernuntur. Quod autem rerum parens Natura harum præcipue fibrarum gratia duas transuersas, et unam secundum capitis longitudinem suturas digesserit, ipsa duræ membranæ forma commonstrat, quæ superiori sua sede illis lineis opportunissime ueniret firmanda. Quemadmodum inter dissecandum tertio duræ membranæ sinu sursum tracto liquido discimus, impense Naturæ industriam admirantes, qua duræ membranæ portionem processum’ue inter cerebellum et cerebrum ita produxit, ut illo sursum ducto, ita cerebrum sustineat, ne suo pondere cerebello quicquam comprimendo obsit. ad quod egregie auxiliatur duræ membranæ pars, dextram cerebri partem a sinistra dirimens, et tota basi dicto nuper processui continua. Porro si quid interim artificij in duræ membranæ harmonia enarrandum adhuc reliquum sit, id una cum tenui membrana iam subiunxero.

DE TENVI CEREBRVM INVOLVENTE MEMBRANA. Caput III.

TENVIS membrana cerebro obducta occurrit in secunda figura, auulsa autem in tertia. Atque ita etiam cerebello obuoluta spectatur in octaua.

Tenuis membranæ numerus. TENVIS cerebri membrana, quemadmodum et dura, duntaxat unica et sibijpsi[6]continua est : nullam siquidem prorsus suæ naturæ aut ad cerebellum, aut ad utramque cerebri partem, aut in ipsis cerebri uentriculis anfractibusque, ac ut semel dicam, tota amplitudine, quam dura membrana constituit, inuenias, quæ non unius tenuis membranæ portio habeatur : ad eum modum quo in animalis cute iam a corpore detracta, partes cutis continuas esse dicimus, quibus aures, pedes, et cauda induebantur. Porro ipsius situs ex cerebri ac cerebelli cognitione desumendus est : nihil enim dura membrana amplexatur, cui tenuis membrana exterius non obuoluatur. Nulla etenimexterioris superficiei cerebri et cerebelli et dorsalis medullæ et neruorum portiuncula conspicitur, quam tenuis membrana uicinissime, et citra alterius corporis interuentum proxime non integat, si modosuperiorem callosi corporis superficiem exceperis, quæ sola eiusmodi membrana, quum dura utcunque sit, haud continetur. Præterea omnes cerebri ac cerebellianfractus, in quos tenuis membrana un-

×Sic.