Liber VII
628

dicunque sui partes processus’ue ingerit, huius situm ostendunt, uti sane et ipsius quoque figuram et magnitudinem.Exterior superficies. Constructionis ratio et usus. Hæc membrana exteriorisuperficie uelut aqueo humore oblinitur, secundum partium quas ambit tubera extuberans. ipsa namque uix alibi crassitiem uariat, ac tenuissimæ semper membranæ innumeris uasorum ductibus obsitæ speciem commonstrat. Quippe uasorum potissimum gratia illam rerum Opifex condidit, nimirum ut instarmesenterij ethumilioris membranæ omenti etextimi fœtus, inuolucri (a quo suum nomen tenuis membrana Græcis χοροειδὴς nuncupata, mutuauit) ea uasa tuto deduceret suffulciretque. Quinetiam cerebri et cerebelli est inuolucrum, non simplex profecto, ut dura membrana, quæ propugnaculum potius ac defensorium cerebri aduersus caluariæ occursus censetur, quam operimentum : sed quod ipsorum substantiam proxime contineat et firmet, non secus quam caseorum formæ lac paulo ante coagulatum sustinent, et fingunt pariter. Atque ad hos usus Natura hanc membranam summe idoneam produxit. tam mollis enim tenuisque et sequax est, ut aptissime omnibus anfractibus finibusque sese ad profundissima usque ingerat, et quæcunque uasa cerebrum expetebat, ea deducere possit. Quinetiam adeo leuis cernitur, ut sua grauitate neutiquam uim cerebro inferat : et tam ualida interim duraque existit, ut a dura cerebri membrana sursum tracta non diuellatur, imo illum suspensionis impetum a Natura sagacissime frequenti numerosaque et continua uasorum serie paratum sustinet, eo pollens robore, ut concinne cerebri substantiam instar formæ cuiusdam (uti iam diximus) amplexetur et sustineat. Cæterum magis Naturæ sapientiam admirabimur, si non minori industria illam hic atque in quatuor elementorum sedibus assignandis usam esse inquisiuerimus. quod sane ilico obuium fiet, si terræ caluariam, aquæ duram cerebri membranam, aëri tenuem, et igni substantiam cerebri assimilaueris : ac dein expenderis rerum Opificis solertiam, qui ut inter terram et ignem, quoniam natura a se inuicem maxime absunt, aquam et aërem collocauit, ita quoque in medio caluariæ et cerebri (quod substantijs longe discrepant) utrasque membranas interiecit, non contentus uno amicitiæ uinculo illa interueniente. Oportet nanque non situ solum id in medio locari quod est uere medium, sed etiam natura : si modo quod secundum eandem proportionem ab extremis uariat, uere medium censeatur. Neutra autem membrana proportionaliter a caluaria et cerebro uariabat : nam tenuis plus ab ossis duritie uincebatur, quam ipsius cerebri mollitiem superaret. E contrario autem dura multo erat cerebro durior, paulo uero osse mollior. Quapropter si tenuem duntaxat membranam Natura creasset, nequaquam indemnis caluariæ occursaret : si duram, cerebrum ipsius consuetudine læderetur. Quo minus igitur ipsum cerebrum aut eius proximum inuolucrum offenderetur, prior tenuis membrana, post hanc autem dura locatur : quæ quanto est osse mollior, tanto ipsa tenui est durior : quanto uero hac tenuis est mollior, tanto tenui mollius est cerebrum. Quanquam rursus tenuis membranæ mollities usui sit, ut illa commode undequaque in cerebri anfractus sese ingerat, et in ventriculos,processus uarios una cum uasis porrigat, uti prius est relatum. Qui nam uero eiusmodi habeantur processus, in plexuum et uentriculorum cerebri descriptione persequar, præsenti sermone ad cerebrum opportune deflexo.

DE CEREBRI AC CEREBELLI NVMERO, situ, forma, reuolutionibus et substantia. Caput IIII.

HIS quæ præsenti Capite pertractantur ostendendis, potissimum seruiunt tertia figura, ac dein omnes fere ad decimamquartam usque : sed potissimum prima figura Capitis secundi, libri quarti, basim cerebri ac cerebelli cum dorsalis medullæ initio proponens.

Cerebri numerus. DISSECTIONIS professoribus cerebrum inanterius, quod cerebrum, et inposterius, quod cerebellum uocant : deinde anterius indextrum etsinistrum diuidi consueuit : non quod Anatomicorum proceres cerebrum omnino diuisum, et non aliqua semper ex parte continuum esse arbitrati sint (quanquam etiam illorum scripta tale quid subinde innuant) at quod ut unica manus in digitos, ita quoque cerebrum in diuersas partes discretum uideatur. Quemadmodum enim prius de tenui cerebri membrana disserebatur, sicetiam dextra cerebri pars, et sinistra, et cum his cerebellum, et dorsalis medulla, neruique ad unum omnes, insuper etnates testesque cerebri, deindecallosum corpus, etid quod instar testudinis effigiatum est : præterea dextri sinistrique uentriculorumseptum, etuermiformes cerebelli processus, et si quid est eiusmodi, inuicem continuæ partes existunt, eademque substantia constituuntur in duritia coloreque aliquantulum uariante. Insuper omnia quæ modo recensebam, situ, usu, conformatione, magnitudine, et id genus alijs, quæ in partium constructione