Liber VII
629

rimamur, ita ab inuicem differunt, ut non aliter quam si differentes disiunctæque partes essent, plerisque imposuerint. Quorum enim quemque Anatomicorum inuenias, qui cerebrum nulla substantiæ continuitate cerebello continuum esse non asserat : adde alios qui cerebrum in duas partes ut pulmones dissectum esse docent, et omnia nobis indefesso scribendi pruritu, suis somnijs fidem dantes, perturbant. Cerebrum nanque quantumuis tota sede,qua cerebello incumbit, etqua frontem spectat, penitus in duas partes dissectum sit, et eadem sectio secundum totam cerebri longitudinem in ipsius elatiori regione ducatur, non tamen ob id in medio ipsius iuxtabasim inter occipitium et frontem omnino diuisum cernit.Quibus sedibus dextra cerebri pars sinistræ continuetur. Quanta enim callosi corporis estlongitudo, tanta quoque sedes secundum longitudinem cerebri consistit, qua dextra eius pars sinistræ continuatur. atque ita uel huius corporis interuentu, et eiusquod instar testudinis extructum est, etsepti dextri sinistrique uentriculorum supra communem eorum uentriculorumcauitatem, tertium’ue uentriculum duæ cerebri partes continuæ sunt. Deinde in basi etiam eas esse continuas ostendit, cum magna et secundum longitudinem et profunditatem qua continuant regio, tum cerebri testes et nates et omnium maxime quod ex cerebri basis medio pronascit, dorsalis medullæinitium, quod amplum crassumque est, et perinde ac illæ duæ cerebri partes hoc in loco continuum unumque.Cerebellum qui cerebro sit continuum. Deinceps etiam si dextra sinistraque cerebri partes qua cerebellum integunt, nihil minus quam cerebello continuæ sunt, tamen inferior cerebelli sedes iam dicto dorsalis medullæ initio duobus lociscontinuatur, idemque cum ipso corpus, si continuitatem spectes, efficitur. Cæterum quis præcipuus continuitatis locus sit, quæque omnes illæ quas paulo ante enumerabam partes censeantur, ordine suo loco seorsim enarrabo. Hactenus enim quæ nunc præcessere sermone complecti libuit, ne in cerebri numero aliquis, qui iam admonitus sectionem aggressurus est, ilico me una cum cæteris Anatomicis hallucinatum arbitretur. Ac proinde nunc cerebri situm opportune aggrediar, quem ipsius cerebri membranæ, et potissmum[7]interna caluariæ amplitudo edocent. Quicquid enim eius amplitudinis duabus cerebri membranis etglande pituitam cerebri excipiente et ramis quibusdam maximarum cerebrum petentium arteriarum non occupatur, id uniuersum cerebro ac cerebello adimpletur.Cerebellus situs et magnitudo. Cerebellum decuplo aut undecuplo minus cerebro est, atque una cum dorsalis medullæ principio eam caluariæ amplitudinis sedem sibi uendicat, quæ posteriori partetuberum in capiti samplitudinem[8]cauitatem’ue auditus organorum causa prominentium, et deinde duobus in occipitij ossissinibus circunscribitur, qui ut duobus primis duræ membranæsinibus, quos dextrum et sinistrum nuncupamus os cedat[9], caluariæ cauitati insculpuntur. Hanc enim instar circuli circunscriptionem cerebellum nulla ipsius parte excedit, hæcque circunscriptio cerebelli situm opportunissime commonstrat. Haud enim hominibus, ut bobus fortassis (quos Galenus ad cerebri cognitionem duntaxat aggressus uidetur) cerebellum in occipitium adeo porrigitur, ut non etiam postrema cerebri pars in posteriora magis quam ipsum cerebellum uergat, nobisque uocatum occipitium impleat. Quippe postrema et elatissima humani cerebelli pars uix eousque ascendit, ubi digitis infimam occipitij partem attingere possimus. Neque etiam in nobis aliqua occipitij ossis sedes musculorum insertionibus libera contingi potest, quam cerebellum implet, etiam si interim Anatomici ipsius situm ita recenseant, quasi totam in occipitio prominulam regionem, ex cuius tubere uulgus memoriæ ingenijque uim metitur, cerebellum infarciret : imo elatissima cerebelli portio admediam duntaxat sedem pertingit, quæ a posteriori sedeforaminis dorsali medullæ uiam præbentis, et Λ literam imitantis suturæpartem habetur, quæ sagittali committitur, usque ad quam alij cerebellum conscendisse suis bobus et asinis, aut somnijs delusi scripserunt. Præterea superior cerebelli pars in hominibus, quemadmodum sane in canibus, bobus et ouibus instar globi cuiusdam, aut etiam acutius nequaquam extuberat, sed plana et depressa minimumque in medio prominens conspicitur. Hæc itaque caluariæ sedes cerebello dedicata, ipsius situm, circumscriptionem, formam ac magnitudinem edocet.Cerebelli forma. Cerebellum etenim, quemadmodum et sua sedes, latius est quam longius aut profundius, et humiliori ipsius regione, idque potissimum iuxta ipsius posteriora latioris globi imaginem exprimit : in cuius medio acuta, neque admodum lata habeturimpressio, quam illi inducittuber instar crassissimæ lineæ in occipitij osse prominens, quod eius ossis robur insigniter adauget, cuique dura cerebri membrana pertinacissime connascitur. Porro in anteriori parte,qua cerebellum ad cerebri nates exporrigitur, id quasi in acutum fertur, undique suæ sedis formam accurate referens. Cæterum eiusmodi omnia in cerebro, quod per me si uoles anterius cerebrum etiam adhuc nuncupare poteris, ostendit reliqua caluariæ cauitas cerebello non oppleta.Cerebri magnitudo et forma. Vnde etiam cerebrum secundum ipsius basim depressum est, neque globi modo extuberat, quamuis interim inæquale et non unius formæ uisitur.mVbi enim oculorum sedibus et olfactus organorum sinibus innititur, uarium est : nam ad sinus organorum olfactus antrorsumextuberat, utrinque autem ad sinum illorum latera propter ossis in caluariæ cauitatem extuberantis prominentiam, unam impressionem admittit. Prominet uero ibidem inæqualibus tuberibus os ad com-

×Erreur d’impression pour potissimum.
×Erreur d’impression pour capitis amplitudinem.
×J'ai supprimé une virgule entre os et cedat, d'après la correction faite dans l'édition de 1555, pour rendre le texte compréhensible.